|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
Equitis Arturi Conan Doyle Proxenetae functionarius Statim postquam uxoratus eram domum emi concessionemque ibi artem medicinalem peragendi in tribu Paddington. Vetus medicus Farquhar, a quo hanc domum suscepi, fuerat olim illustris medicus generalis, aetas tamen provecta morbusque eius aliquid choreae Sancti Viti simile privaverunt eum maxima parte valetudinariorum fidelium. Homines naturaliter ad opinionem veniunt medicum sanum esse debere, ut alios sanare possit minimeque autem credunt his, qui seipsos curare nesciant. Viribus ergo decessoris mei decrescentibus decrescebat quoque numerus valetudinariorum, et cum praxim ab eo suscepi, non dabat iam illa, ut olim solebat, mille ducentas, sed solas trecentas (aut paululum plus) libras. Fidem tamen in iuventutem viresque meas posui atque credidi me in paucos annos gloriam et prosperitatem pristinam repetiturum. Tribus primis mensibus post susceptionem praxis laboris mihi re vera erat multum, nec potui amicum meum Sherlock Holmes tunc saepe videre, nam ipse nimis occupatus non facile potui domum eius in Baker Street visitare, ille tamen rarissime proficiscebatur quoquam, nisi professione sua ductus. Rebus ita stantibus valde miratus sum, cum uno die mane mensis Iunii cum, ientaculo sumpto, ad British Medical Journal legendum modo me applicaveram tintinnabulum audivi statimque post fortem, quasi asperam vocem mei veteris amici. - Watson mi carissime! dixit locum intrans Gaudeo valde te sanum reperiens. Spero dominam Watson iam animum recuperasse, istis rebus paululum, admitto, sollicitantibus, in quas incidimus casum "Subsignationis quadruplicis" solvere conantes, omnino finitis. - Gratias pro curis tuis, ambo bene nos habemus respondi, manum eius ex animo comprimens. - Spero quoque continuabat, in sellam arcuatam corpus suum ponens praxim medicinalem non omnino te privasse studio nostrarum parvularum quaestionum deductionis. - Immo econtra reclamavi. Modo heri percurri meas veteres adnotationes nonnullas casus nostros denuo mente tractans. - Spero te non putare collectionem hanc tuam fabularum nostrarum finitam esse? - Quid tu dicis? Nullam rem magis cupio, quam nonnullas plures tales experientias. - Sit id etiam hodie? - Quidni. - Etiam si usque ad Birminghamiam sit nobis eundum? - Si ita dicis... - Et praxis tua? - Interdum ego partibus vicini fungor, remunerationis proinde causa spero eum res meas ad tempus curaturum. - Ha, melius fieri non potest! dixit Holmes, in arcum sellae corpus profunde reiciens, nunc intuens me benevolentia plenis oculis, e parte occultis parum compressis palpebris. Percipio nuper non optime te habuisse. Istae aestivae rhinitides semper tam iniucundae fiunt! - Praeterita hebdomade turpiter perfrigui, per tres dies domi manere debebam. Putavi tamen nullum adhuc vestigium morbi relictum esse...? - Sine dubio, omnino sanum esse mihi videris. - Quomodo ergo cognovisti? - Num nescis, amice, methodos meas? - Deduxisti id! - Ita. - De qua tamen re? - De calceis tuis. Inspexi breviter calceamenta mea nova laccata, pedibus induta. Quomodo, hercle...? rogavi, sed Holmes respondit ad rogationem antequam eam ad finem pronuntiare quirem. - Calcei hi tui coepit satis novi mihi videntur; non uteris iis plus quam tribus quattuorve ultimis septimanis. Soleae, quas hoc temporis momento mihi monstras, sunt tamen paululum adustae. Primo aspectu putavi te eas aliquo in loco madidas reddidisse deinde ambusisse ad fornacem eas exsiccare conans. Dorso tamen adest parva rotunda scidula adhaesiva cum signo fabricatoris. Quae scidula sine dubio in umore se deglutinasset. Coniectavi proinde te per tempus longius ante fornacem calceis omnino siccis assedisse, quod vixdum mos hominis bonae valetudinis esset, etiam in isto hornotino pluviis plenissimo Iulio. Ut omnes coniecturae Holmesianae, etiam haec videbatur simplicissima factu, certe demum postquam ipse eam exposuerat. Quam opinionem me habere ille e vultu mea statim legit, tunc in risu eius aliquid quasi acerbitatis apparuit. - Timeo me methodosque meas nimis detegi cum talia explicem. Multo magis admirationem evocant eventus, si non dantur eorum causae. Paratus ergo es Birminghamiam mecum petere? - Certissime. Sed qualem casum sequimur? - Hoc tibi iam in tramine dicam. Cliens meus exspectat foris in raeda conducticia. Possumusne statim proficisci? - In duas minutas. Citissime scripsi nonnullas notas ad vicinum, cucurri in tabulatum, ut uxorem proficiscendi certiorem facerem, deinc secutus sum Holmes in limine domus me exspectantem. - Vicinus tuus quoque medicus est... dixit, nutu capitis tabellam aeream in ianua vicini mei pendentem monstrans. - Ita vero. Praxim hic agere coepit, item ut ego. - Suscepitne praxim a vetere quodam medico? - Ita. Ambo nostri decessores habitaverunt hic abhinc haec aedes ipsae aedificatae erant. - Tuus tamen decessor plures valetudinarios habuit quam ille. - Ita credo. Quomodo id cognovisti? - Scalas inspiciens, mi puerule. Tuae detritae sunt tribus digitis profundius quam eius. Hic tamen ecce vir in raeda conducticia est cliens meus, dominus Hall Pycroft. Sine, ut te ei notum reddam. Et tu, auriga, equos agas, nam tramen amittere minime volumus! Vir adversus me sedens fuit homo robustus, adhuc satis iuvenis, recenti colore cutis, sincero vultu ornato angusta linea flavi mystacis. Capite operto splendente pilleo tubulato, pereleganti nigricoloris veste, pertinebat ille sine dubio ad classem horum de capsula iuvenum Londinensium, quos Cockneys nominare solemus, quorum nihilominus constant selectae nostrae legiones voluntariae necnon agmina optimorum insularum Britanniae athletarum. Rotunda eius atque erubescens facies radiabatur innata ei quadam hilaritate bonitateque animi, angula oris tamen videbantur mihi occultare aliquam anxietatem, quod una aspectum paululum ridiculum praebebat. Qualia eum ad amicum meum adduxissent didici demum in curru primae classis traminis Birminghamiam petentis. - Septuaginta proximis minutis dixit Holmes sine interruptione tramen curret. Velim, domine Pycroft, ut narres meo amico omnia de tuo vere insolito casu recte ita, sicut mihi ea narrasti. Si aliqua nova facta in memoriam tibi venient, certe non detrimenti id nobis erit. Utilitati etiam meae id fore, denuo totam sequentiam eventuum auscultare. De re agitur, Watson, ubi aliquid maximi momenti haerere possit aut fortasse omnino nihil, sine dubio tamen casus scatet his incredibilibus et outré eventibus, quibus tu sicut ego delectari semper solemus. Nunc tamen, domine Pycroft, interrumpere tibi plus nolo. Comes noster iuvenis intuitus est me oculis splendentibus. - In hac coepit - historia pessimum est me stultissimum sub sole asinum se praebuisse. Fortasse omnia etiam nunc bene evenire poterunt, nec vero scirem, quomodo aliter agere potuerim. Si tamen, quod probabilius videtur, munus bonum perdidi sine compensatione ulla alibi, putabo meipsum Iohannem illum Caudicem esse. Non sum rhetor optimus, domine Watson, res meae tamen plus minusve ita se habebant: Munus mihi erat apud negotiationem Coxon & Woodhouse, quae societas in tribu Drapers Gardens sedem habebat. Vere tamen hornotino ineunte, ut fortasse in memoria adhuc tenetis, societas haec in difficultates maximas incurrit propter creditum istud Venetiolanum, quo permulti omnino decocti facti sunt. Fueram apud illos per quinque annos et licet dederit mihi vetulus Coxon optimas litteras commendaticias, cum ipsi sub hasta miserrime venissent, munus amisi una cum omnibus viginti septem functionariis. Quaerebam munus novum ubique sed idem eodem tempore faciebant illi viginti septem necnon alii iuvenes sine labore, satis longe ergo ancoram nusquam iacere valebam. Apud Coxones emerebam tres libras per septimanam, circiter septuaginta ita collectas tenebam, quae tamen citissime dissipatae sunt. In fine nihil pecuniae habui, nisi pittaciis cursualibus emendis, ut possem ad praeconia in ephemeridibus divulgata respondere, necnon involucris, quibus illa pittacia agglutinarem. Soleas detrivi graphea pervaria ambiens, sed nullo modo propius munus inveniendo me manere sentiebam. Tunc inopinate audivi de munere occupando apud Mawson & Williams, qui pecuniam in syngraphis collocant quorumque sedes in Lombard Street sita est. Vos, domini, harum rerum periti fortasse non estis, sinite mihi ergo id addere, eos unam divitissimarum societatum commercialium Fori a mercatoribus putari. Praeconium litteris tantum cursualibus - non in persona scilicet - respondendum erat, misi ergo iis meas litteras commendaticias necnon petitionem, sine tamen magna spe boni eventus. Responsum tamen mihi statim allatum est a tabellario, quo responso Mawson & Williams nuntiant me ad eos venturum exspectaturos proximo die Lunae mane, ubi munus mihi statim inire licebit, si certe praestiterim me operarium tam bonum esse, ut domino Coxoni antea visus eram. Numquam scis, quomodo talia decernantur. Sunt qui dicunt rectores temere epistulas eligere, ad primam digitis tactam deinde respondentes. Quidquid erat, tunc sortem felicem mihi attributam esse putavi et sane non credo me in vita mea reliqua diem tantopere felicem denuo habiturum. Salarium hebdomadale una libra maius promitterunt, quam apud Coxones habueram. Nunc tamen ad res in hac historia mirissimas advenimus. Habitabam subconductione in via Hampstead, domicilium mihi erat Potters Terrace 17. Vespere eiusdem diei domi in sella sedebam fumum sugens, cum venit ad me habitaculi conductrix portans chartulam salutatoriam alicuius hominis, quem ad portam domus me exspectantem annuntiavit. Legebatur in chartula: Arturus Pinner, proxeneta nummarius. Numquam nomen hoc audiveram nec scivi, quid sibi a me velle hic homo posset, certe tamen rogavi mulierem, ut eum introrsus mitteret. Conclave intravit vir mediae staturae, capillis, oculis barbaque nigris, naso aliquantulum nitenti. Gerebat se fortiter et loquebatur brevibus verbis, ut mos hominum est, qui pretium sui sciunt. - Dominus Hall Pycroft, praesumo? dixit. - Adsum respondi, sellam ei monstrans. - Olim munere fungens apud Coxon & Woodhouse, nonne? - Ita vero. - Et nunc modo invitatus a Mawson & Williams? - Ita recte. - Bene continuabat. Audivi modo mentiones vere laudabiles ingeniorum tuorum in disciplina argentaria. Meministine illum Parker, qui rector fuit apud Coxones? Hic te laudare numquam satis habet! Ultra dubium, talia audere mihi pergratum erat. Operam, puto, navabam satis bene Coxoni et consortibus, numquam tamen somniavi de me personaliter in Foro sermones habitum iri. - Esne homo bonae memoriae? rogavit vir ille. - Non tam malae saltem, credo redpondi modeste. - Sequebarisne motus mercatus syngrapharum etiam postquam munus amiseras? - Ita, domine, cottidie mane indicem bursae legebam. - Tu vero homo laborosus es! conclamavit. Ita progrediens sine dubio multa petere poteris. Sinesne mihi te paululum nunc examinare? Exspecta... Quomodo syngraphae Ayrshires se habent? - A centum et sex cum quarta usque ad centum et quinque cum septem octavis. - Et New Zealand Consolidated? - Centum quattuor. - Quid autem de British Broken Hills? - A septem usque ad septem cum sexta decima. - Optime exclamavit. Haec omnia satis congruunt illis de te opinionibus, quas audivi. Amice, tu nimis bonus es, ut apud Mawsones munere simplicis functionarii fungaris! Tali laudatione percussus nescivi primum quid responderem. Minime, domine Pinner! dixi tandem. Alii vero non tam bene me aestimant ut tu. Non erat mihi tam facile hoc munus invenire et valde nunc gaudeo id mihi contigisse. - Eh, homo tu mi bone, debeas sane meliorem opinionem de teipso tenere. Dicam tibi, quomodo in mea negotiatione te habeamus. Non possimus tibi ita nunc solvere ut re vera mereris, multo nihilominus plus quam apud Mawsones. Sed si de hac iam re... Quando tibi est apud eos incipiendum? - Proximo Lunae. - Hahahae! Animo aleatorio praeditus dicerem te apud eos omnino non functurum. - Cur, quaeso? - Nam hoc die iam eris rector mercaturae Franco-Midland Hardware, societatis restrictae responsabilitatis, quae societas possidet centum triginta quattuor filias in urbibus oppidisque Francogalliae necnon unam Bruxellis unamque aliam in San Remo. Animo omnino destitutus mansi. Numquam de tali societate audivi murmuravi post temporis momentum. - Nimirum. Negotiationem sine nimio tumultu mercatui introducere conamur, nam cuncta pecunia capitalis a locutoribus privatis subscripta est, res enim nimis prosperosa videtur, ut in manus publicas detur. Prima dividenda lucri peracta in lucem prodibimus tunc frater meus Harry Pinner praeses consilii administrativi officialiter fiet. Sciens me in Foro versaturum rogavit, ut adducerem ei aliquem bonum ac strenuum iuvenem, qui non posceret summas quasdam horrendas salarii. Initio tibi praebere possimus solas miseras quingentas libras... - Quingentas libras per annum! exclamavi. - Tot tantum tempore initiali, sed habebis insuper centesimam proxenetici ex omni venditione ab exploratoribus tuis ad finem peracta, quod, mihi crede, plus erit tibi quam totum salarium. - Sed ego de mercatura ferramentis nihil scio. - Nil refert, puerule, satis sit, ut re rationaria calleas. Vertigine capitis statim laborare coepi, ita ut vix me in sella sedentem tenere quirem. Deinde dubitationes mentem invaserunt. - Ero tecum sincerus, domine Pinner locutus sum. Mawson dat mihi tantum ducentas, sed rem certam praebet. Tu autem... Ego nihil prorsus de negotiatione tua adhuc audivi nec... - Puer callidissime! interrupit mihi voce enthusiasmi plena. Recte talibus nobis opus est! Sermone ipso nullo modo es vincendus et recte, edepol, agis. En tibi igitur, charta centum librarum; si putas nos ambos pacem ferire posse, tua est ut arrabo salarii futuri et potes eam in sinum vestis tuae ponere. - Gestum id est vero perurbanum respondi. Et quando mihi sit incipiendum? - Cras hora prima Birminghamiae esse debebis. Hic, in sinu, teneo litteras ad fratrem meum, quas, ut ei tradas, te libenter rogo. Invenies eum in Corporation Street, aedes 126B, ubi provisiorium grapheum societatis habetur. Acceptatio tui a fratre meo officialiter confirmari debet, sed - maneat id inter nos res iam certa est. - Re vera nescio, quomodo gratiam tibi referre possim, domine Pinner dixi. - Minime hoc opus est, amice; accepisti tantum, quod sine dubio mereris. Debeo quoque nonnullas res parvas, formalia scilicet quaedam, ad finem perducere. Illic in mensa habes chartulas quasdam. Tene unam scribeque in ea: Assentior munus suscipere in Franco-Midland Hardware, societate restrictae responsabilitatis, salario minimo annuali 500 librarum. Feci, quod rogaverat, chartulam ei dedi, quam ille in sinum sibi posuit. - Remanet una sola quaestio annotavit. Quomodo rem Mawsonibus nuntiabis? Fateor me gaudio novissimo percussum omnino de munere incipiendo apud Mawsones oblitum esse. - Mittam eis epistulam, dicens me munus apud eos renuntiare. - Sed hoc id ipsum est, quod te facere nolo. Scis... locutus sum modo de te cum administro Mawsonis, volui enim plus de te scire, antequam consilium caperem. Ille, sentiens me te a se capturum esse, non omnino bene, ut ita dicam, se contra me gerere coepit. Tandem mihi patientiam abrupit, proinde vociferatus sum: "Si tales bonos homines apud te laborare vis, debes saltem salaria humaniora eis praebere!" Tunc ille: "Eliget puer potius pecuniam parvam nostram, quam magnam apud te." Ad quod ego, nam, ut dixi, animus aleatorius mihi adest: "Sponsionem tecum quinque librarum feriam, eum, postquam a me munus ei oblatus sit, numquam apud vos pedem positurum." Et ille: "Sit ita! De cloaca eum extraximus, non relinquet ergo nos tam facile." Talibus ad unguem verbis usus ille est. - Scelus nequam! - vociferatus sum. Ne semel quidem hominem in persona vidi; cur de eo nunc omnino curem? Si tibi ita placet, nihil eis nuntiam. - Bene, pacta ergo provisa sunt dixit, de sella surgens. Magnopere gaudio me tam bonum hominem fratri meo invenisse. Ecce arrabo tuus, centum librae, hic autem epistula ad fratrem. Memor sis domicilii: Corporation Street 126B, necnon temporis hora prima crastina postmeridiana. Bonam noctem opto necnon felicitatem futuram, bene a te emeritam! Haec omnia sunt, quae inter nos illo die evenerunt, quae repetere conor tam fideliter, prout memoria sinat. Potesne, domine Watson, tibi fingere gaudium meum, cum mihi post tam longum tempus miseriarium tantopere contigisset? Dimidiam partem noctis vigilabam mente cogitationibus mihi gratulatoriis plena et postero die profectus sum Birminghamiam tramine, quod satis mature hanc urbem peteret, ne ad constitutum casu sero venirem. Sarcinas in deversorio quodam in New Street deposui, sequens deinde supradictum domicilium. Adveni illuc quadrante horae maturius, quam deberem, sed id nullius rei referre putabam. Aedes 126B domus transitoria est inter duas magnas tabernas, quae ducit ad scalas cochleatas e lapide factas, e quibus aditus in multa tabulata plena locis elocatis, ut sunt graphea variarum societatum commercialium aut ergodotarum. Pedeplanis in pariete videbantur tabellae cum harum societatum nominibus, nullam tamen conspexi, quae ad Franco-Midland Hardware, societatem restrictae responsabilitatis, pertineret. Per temporis momentum ibi stabam, demissione animi raptus; in mentem venit haec omnia fortasse callidum alicuius hominis dolum esse. Tunc tamen ad me appropinquavit vir quidam meque alloquens, valde similis illo, quocum locutus eram praeterito vespere, eiusdem scilicet staturae vocisque, genis tamen caute rasis necnon flavioribus capillis. - Tune Hall Pycroft es, domine? rogavit. - Ita respondi. - Bene, exspectabam te iam, quamquam nondum est constitutum tempus. Hodie mane litteras a fratre meo accepi, plenas ingenii tui panegyricorum. - Modo invenire grapheum tuum conabar... - Ah, ita, nondum tabella nobis hic adest, nam hunc provisorium locum conduxerimus praeterita demum septimana. Eamus sursum, ibi de omnibus loqui poterimus. Sequebar illum per scalas gradientem usque ad subtegulaneum, ubi intravimus nonnullas pulvere sparsas cameras, sine tapete nec velis. Exspectaveram grapheum permagnum cum splendidis mensis, plenum ordinum functionariorum tales enim sedes societatum nummarium videre adhuc solebam. Aliquod proinde deprehensus intuebar mensulam parvam duasque ligneas sellas, quae una cum indice rationum necnon corbula chartaria tota supellex camerae erant! - Hac re noli animam perdere, domine Pycroft dixit, faciem meam videns stupore oblongiorem fieri. Non est Roma uno die aedificata. Possidemus satis pecuniae, mihi crede, sed quod ad graphea pertineat, nolumus aliquem obstupefacere, ad tempus saltem. Assede, quaeso, et da mihi illas litteras fratris. Dedi ei epistulam, quam cautissime perlegit. - Videris mihi excitasse admirationem permagnam fratris mei Arturi dixit et bene scio eum visu acutissimo homines aestimare. Licet multis in rebus sint nobis iudicia varia, nisi immo contraria, hoc in casu consilium eius sequar. Munus ergo abhinc tuum officialiter est. - Qualia tamen erunt officia mea? rogavi. - Postea eris rector tabernae magnariae Lutetiae Parisiorum, cum scilicet merces ferreas Anglicas in centum triginta quattuor filias nostras per totam Francogalliam distribuere coeperimus. Tabernam hanc spatio proximae hebdomadis ememus. Ante hoc tempus manebis mecum hic Birminghamiae, mihi auxilium ferens. - Quomodo? Loco respondendi extrahit e forulo ductili mensae ingentem rubricolorem librum. Hic tibi est index domiciliorum Lutetiensium - explanavit. Nominibus munera hominum adiacentur. Invenias, sodes, omnes mercatores ferramentorum domiciliaque eorum, pergratus tibi ero. - Nonne adsunt Lutetiae indices secundum negotia praeordinati? - Adsunt sed hi pro dolor parum sunt credendi. Galli aliud quam nostrum systema in his rebus sequuntur. Des te, quaeso, paululum in hunc laborem cuius effectus die Lunae hora meridiana mihi adportabis, sit ita bene? Vale ergo, mi domine Pycroft; si cum ardore tuo auxilium nobis afferre perges, invenies certe societatem nostram gratiam referre bene scientem. Reverti in deversorium ingenti cum libro sub ala, mente valde conturbata. Una ex parte officialiter in munus acceptus eram, arrabonem in sinu tenebam, ex altera tamen... graphei aspectus, tabella nulla cum nomine societatis aliaque circumstantia, quae mirissima omni in mercatura perito videri deberent haec omnia haud optimum me aestimare coegerunt statum verum ergodotae mei. Nihilominus ad laborem perficiendum me mox applicavi laborabamque assidue per totam diem Solis, non longius tamen die Lunae ante meridiem perveni, nisi ad litteram H. His cum effectibus veni ad ergodotam meum, quem denuo inveni in vacuo grapheo, ubi accepi ab eo iussa cum labore pergere visitareque eum rursus die Mercurii. Hoc tamen die nondum etiam ex indice nomina mercatorum captare finivi, prolongatum est proinde labor meus usque ad Veneris, id est hesternum, diem, cum tandem index usque ad finem alphabeti paratus domini Harry Pinner monstravi. - Gratias permagnas dixit ille. Timeo me difficultates talis laboris minoris aestimasse. Index hic tamen maximi auxilii mihi erit. - Durabat id paululum fassus sum. - Et nunc continuabat velim te similem indicem facere tabernarum supellectilis, nam haec quoque omnes venum ferramenta culinaria preabent. - Bene. - Advenias huc, quaeso, cras hora septima vespertina, ut sciam tantum, ubi simus. Et noli cum hoc labore modum excedere. Post omnia, quae adhuc fecisti, re vera bene tibi faciant nonnullae horae in theatridio Days Music-Hall hodie vespero tritae certe detrimenti tibi non essent finivit cum risu, qui risus tamen me horrore perfudit, nam animadverti eum habere male ex auro factum explementum secundi a laeva dentis. Tunc Sherlock Holmes delectatione raptus perfricavit manus suas unam contra alteram, dum ego cum admiratione clientem nostrum intuebar. - Statim explanabo, domine Watson dixit. Cum altero domino Pinner Londinii loquens animadverti, cum ille effuse risisset ad meam pollicitationem me omnino ad Mawsones non plus scripturum, eum habere dentem eodem malo modo eodem in loco auro splendenti impletum. Et nunc, Birminghamiae, cum intellexissem dominem Harry Pinner, praeter eundem dentem expletum, habere eadem staturam vocemque, cogitavi eum a fratre Arturo differre solis tantum rebus, quae novacula aut crinibus emptis mutari possint. Luce clarius hic patebat ambos eundem hominem esse. Certe fratri simillimi sibi invicem esse possunt, sed non adeo, ut eundem dentem eodem modo expletum habeant. - Quid porro? Ille vale mihi dixit et cum via in deversorium regradiebar, non certus fui, utrum vigilarem an somniarem. In deversorio caput epitonio aquae frigidae statim subdidi, deinde pacatiora aliquot mente denuo omnia percontari conans. Cur me ille eduxit Londinio Birminghamiam? Cur ante me ipse huc venit, cur litteras ad seipsum scripsit? Haec nimis omnia erant, ut aliquid eorum intellegerem. Tunc statim in mentem venit quod mihi ut aenigma videri non tale esse debere domino Holmes. Citissime cepi tramen nocturnum Londinium, mane dominum Holmes visitavi et nunc nos tres una Birminghamiam vehimur. Cum proxenetae functionarius finisset narrationem insolitorum sui casuum, silentium per quoddam temporis momentum in compartimento regnabat. Deinde Sherlock Holmes, breviter me intuitus, tergo collapsus est in tomento fartam sellam ubi immobilis manere videbatur, hilari sed acuto simul vultu diceres eum praegustatorem vini esse, qui modo delibavit primum haustum vindemiae Cometianae. - Haud male, Watson, non sentis? dixit. Adsunt hic res nonnullae, quibus maxime delector. Sine dubio mecum consentietis maximi momenti nobis fore una sermonem cum domino Arturo Harry Pinner habere in provisorio grapheo Franco-Midland Hardware, societatis restrictae responsabilitatis? - Quomodo tamen nos ambo ibi apparere possimus? rogavi. - Omnino simpliciter hilare respondit Hall Pycroft. Amici mei estis, qui munus sibi quaerunt; quid tunc naturalius, quam ad rectorem meum novum vos adducere? - Recte ita, sine dubio! dixit Holmes. Valde velim virum hunc intueri; fortasse continget mihi tunc chartulas eius furtim introspicere. Quales qualitates tibi adsunt, amice care, quae officia tua tam maximi ei momenti reddant? Aut fortasse... sermone interrupto coepit Holmes ungues suos demordere, oculis hebetibus per fenestram caece intuentibus. Usque ad ipsam New Street nullum ultra verbum edidit. Eodem die hora septima vespertina nos omnes tres gradiebamur per Corporation Street, grapheum societatis petentes. - Operae pretium non sit adesse ibi ante tempus explanabat cliens noster. Venit ille huc tantum, nam ei mecum convenire est, aliter graphea omnino vacua manent. - Nimirum... annotavit Holmes. - Di boni, ecce eum! extemplo vociferatus est functionarius. Spectate, ibi graditur! addit, monstrans nobis parviorem, bene vestitum virum flavis capillis, qui cito ambulabat altero latere plateae. Conspeximus eum in eo ipso momento, cum puerum appropinquaverat ephemerides vespertinas vendentem, ab eoque acta quaedam emit, deinde evanuit ipse in angustiis aedium. - Ibi est! clamavit Hall Pycroft. Haec est domus transitoria, quae ad graphea ducit. Eamus illuc una! Sequebamur illum usque ad quintum tabulatum, ubi constitimus ante adapertam ianuam, ad quam cliens noster mox pulsavit. Vox intus progredi sivit, intravimus ergo nudum, minime instructum locum, talem exacte ut a domine Pycroft in tramine descriptus. Ad solam ibi mensam assedebat vir, quem modo in via aspeximus, ante se tenebat ephemeridem, et cum nos oculis intuitus erat, cogitavi me numquam antea vidisse vultum humanum maerore horroreve tam plenum. Frons eius sudore splendebat, facies erat innaturaliter, immo mortifere pallida, oculi ferociter obstupefacti. Intuebatur functionarium suum, quasi eum non recognoscens et de attonitu vultu Pycroft facile conieci hunc non esse solitum modum ergodotae se gerendi. - Tu aegrotas, domine Pinner? rogavit comes noster. - Re vera non optime me habeo respondit vir. Patebat eum se continere omnibus viribus conari et antequam eloqui posset, labia esiccata delambere sibi debuit. Qui sunt domini, quos adduxisti? - Alter est dominus Harris de Bermondsey, alter dominus Price, indigena Birminghamiensis sine moratione respondit functionarius. Qui amici mei sunt, ambo ingeniis multis praediti, sine tamen munere ab aliquo iam tempore. Ita sperabant apud te fortasse facultatem aliquam laborandi inveniendam... - Fieri potest, hm, fieri vero potest boavit dominus Pinner, livide subridens. Credo apud nos mox fore multa loca nova vobis praebenda. Quo munere fungebaris, domine Harris? - Rationarius sum respondit Holmes. - Sine dubio opus rationariis nobis erit. Et tu, domine Price? - Ego sum functionarius nummarius. - Spero negotiationem nostram posse officiis vestris mox uti; certiores vos statim faciam, cum consilia de hac re ceperimus. Et nunc, ignoscite mihi, sed debeo vos rogare, ut exeatis. Sinite mihi hic solum manere! Ultima verborum eius ex ore cum strepitu, quasi e sclopeto proruperunt; videlicet conamina domini Pinner se omnibus mediis continere super vires eius erant. Sherlock Holmes et ego invicem intuiti nos sumus, dum Hall Pycroft pedem propius ad mensam posuit. - Oblitus tamen es, domine, te me huc vocasse, ut iussa nova mihi dares dixit. - Sine dubio, domine Pycroft, sine dubio respondit ei quietius. Exspectes hic ergo, sodes, per temporis momentum exspectentque una tecum et amici tui. Post tres minutas vobis denuo me totum praebebo; obsecro patientiam vestrum talis parvi temporis... His dictis surrexit, inclinatione corporis perurbane nos salutavit exiitque per ianuam oppositam ostio. Ianuam post se clausit. - Quid nunc? rogavit Holmes.- Vult ille fugere? - Impossibile respondit Pycroft. - Quid ni? - Haec ianua ad aliam cameram ducit. - Cui deest exitus separatus? - Deest. - Estne altera camera supellectile instructa? - Heri vacua erat. - Quid, edepol, ille facere potest in conclave vacuo? Adest huic casui aliquid, quod omnino non intellego. Si umquam vivebat in mundo homo magis horrore percussus, certe dominus Pinner nominabatur. Quid eum tantopere exterruit? - Suspicatur fortasse nos detectores esse? solutionem praebui. - Fieri potest! assensus est Pycroft. Holmes tamen renuit. Sed ille non aspectu nostrum pallidus factus est, pallidus iam antea fuerat dixit. Fortasse ergo... Verba eius interrupta sunt quibusdam strepiferis ictibus, ex altera camera venientibus. - Papae! Cur ianuam ipsius pulsat? conclamavit functionarius. - Rattatat iterata pulsatio sonabat nunc clarius. Omnes attente inspiciebamus ianuam clausam. Animadverti faciem Holmes rigere, cum ipse corpus ad directionem ianuae proclinavit. Tunc statim duas simul voces audivimus: gargarizantem aliquam susurrationem necnon citatam pulsationem in lignum. Holmes furiose percurrit conclave, ansam apprehendens, sed ianua, ex altera parte videlicet serrata, clausa manebat. Secuti eum ambo sumus, nunc pondere trium corporum ianuam prementes. Primum una valvarum fregit, deinde altera, tunc ianua omnino everta est. Intravimus alteram cameram, quae... vacua erat. Ita saltem nobis primo aspectu videbatur, sed mox nos errare intelleximus, nam in angulo nostrae camerae adiacenti alteram parvam ianuam conspexissimus, ad quam Holmes se statim iecit eamque aperuit. In strato iacebant ibi palium et iacca, dum de unco ianuae infixo habena bracarum collo involuta suspensus pendebat praeses Franco-Midland Hardware, societatis restrictae responsabilitatis, genuibus sublatis, capite in horribilem quendam a corpore angulum averso. Fragor, qui nos ex altera camera excitavit, pedes faciebant vel rectius calces ianuam ferientes. Extemplo prehendi pendentem, latus eius amplectens, dum Holmes et Pycroft laxaverunt elasticam habenam, quae interim profunde se infodit in lividos sinus cutis. Deinde portabamus eum in alterum conclave, ubi sivimus in strato iacere graviter violaceis labris anhelantem ad omnem inhalationem exhalationemve, facie omnino cinerea ruinae hominis, quem fuit modo ante quinque minutas. - Quomodo se ille habet, Watson? rogavit Holmes. Inclinavi me ad corpus iacens, ut suicidam examinarem. Pulsus ei erat vix sensibilis atque irregularis, respiratio tamen gradatim se longiorem reddebatur. Exigua agitatio palpebrarum detegebat artam lineolam albi. - Animam iam iam efflaturus erat dixi reveniet tamen ad vivos. Aperite, queso, fenestram dateque mihi lagoenam aquae. Collare ei dissolvi, vultum frigida aqua sparsi, deinde sustollere demittereque manus eius pergebam, donec profunde ipse aerem inspiravit. - Nunc omnia quaestio temporis sunt dixi, a iacente revertens. Holmes stabat prope mensam, manibus sinibus bracarum infixis, demitto ad pectus mento. - Puto nos nunc debere biocolytas vocare locutus est Holmes. Malim tamen, fateor, eis casum iam solutum in manus tradere. - Mihi id aenigma aenigmatum videtur confessus est Pycroft, manu caput radens. Quo profitere voluit me huc adducens et... - Id sole clarius est interrupit Holmes impatienter. Ego ultimo eius actu miror. - Visne dicere tibi omnia reliqua patent? - Videntur mihi intelligibilia. Quid tu censes, Watson? - Fatere debeo me nihil prorsus huius rei capere respondi, umeros allevans. - Nonne omnia ipsa facta ad solem conclusionem ducunt? - Qualem? - Totus hic casus versatur circa duo puncta. Primum est epistula domini Pycroft, qua confirmat se intrandum hanc absurdam negotiationem; nonne videtis id maximi momenti esse? - Minime, Holmes respondi. - Cogita: cur iis haec epistula, cui usui? Certe non ob rationes commerciales, nam res tales semper verbis perficiuntur et deerant causae, ut hoc in casu aliter ageretur. Nonne iam vides, amice, rem hic in specimine manuscripti domini Pycroft adipiscendo esse? - Sed cur? - Ita, cur? Si ad hoc rogatum respondemus, progrediemur paululum cum toto casu. Cur ergo? Causa tantum una huic rei apta apparet: aliquis voluit se manum tuam, domine Pycroft, imitari discere. Et si nunc ad alterum punctum transibimus, videbimus ambo se invicem illuminare. Hoc alterum punctum est rogatio domini Pinner, ne renuntiationem tuam illi illustri societati Mawson & Williams nuntiares, ita ut ibi putarent aliquem dominum Hall Pycroft, quem numquam in persona antea viderant, die Lunae mane ad portam sedis eorum pulsaturum. - Di immortales! exclamavit cliens noster. Cur tam caecus sum, ne id ipse perceperim? - Nunc continuabat Holmes patet iam certe tibi, domine Pycroft, cur specimen manus tuae eis necessum esset. Si ad Mawsones venisset aliquis tuam manuscriptum imitari nesciens, dolus male evenire potuisset, nam habent ibi epistulam tuam, qua munus petivisti. Didicit proinde aliquis nequam manu quasi tua scribere et tutissime in grapheum venit, nam nemo ibi, nisi fallor, te in persona noverat? - Ne sola anima quidem gemuit Hall Pycroft. - Tunc ipse rem capis. Certe, necesse quoque erat prohibere, quin aut consilium denuo mutares, aut casu in aliquem venires, qui tibi diceret Sosiam tui apud Mawsones laborare. Hanc ob rem obtinuisti illum satis bonum salarii arrabonem necnon Londinio Birminghamiam eductus est, inde, labore satis magno oneratus, non posses Londinium repetere. - Cur tamen iste se fratrem suum esse simulavit? - Id quoque satis simpliciter explicatur. Totum hoc inceptum machinati sunt tantum duo homines. Alter nomine tuo in grapheo Mawsonum munere fungitur. Hic tamen partem visitatoris vespertini agebat, intellegebat tamen drama plus non progrediendum, nisi tertium histrionem inveniret, quod facere verisimiliter minime voluit. Maxime, quoad fieri potuit, mutavit ergo habitum sui, credens te similitudinem ad fratrem ut rem naturalem putaturum. Nisi casu expletum id aureum dentis animadvertisses, nihil aliud verisimiliter suspicationem doli in te excitasset. Hall Pycroft quassavit super capite manus suas in pugnos compressos. Mi deus! vociferatus est. Cum unus me hic ludibrio sibi habebat, quid mali fecit alter apud Mawsones? Quid mihi nunc faciendum est, domine Holmes? - Telegramma Mawsonibus mittere debes. - Sed die Saturni claudunt grapheum hora duodecima. - Nil refert, aderit ibi ianitor quidam aut vigil. - Recte dicis, habent Mawsones vigilem, nam syngraphae commerciales in grapheo custodiuntur. Ita dixit mihi olim aliquis mercatorum in Foro. - Optime. Mittamus ei telegramma, ut discamus, an omnia bene se apud eos habeant necnon adsit ibi adhuc iste Sosia tui. Haec omnia adhuc clare patent, nescio tantum, cur verbero hic, statim postquam nos viderat, reliquerit locum, ut se penderet? - Ephemeris stridit vox a tergo. Omnes revertimus capita: suicida improsperus sustulit paululum corpus lente assedens in strato. Erat pallidus ut umbra, sed oculi eius denuo fulgore rationis sanae nitebant, dum manibus perfricare conabatur latam rubram vibicem in collo. - Ephemeris! Certe, ephemeris! conclamavit Holmes valde excitatus. Homo sum stupidissimus! Causam in nostro adventu posui, ephemeridi nullum attribuens momentum. Certissime, acta diurna totum hoc aenigma solvent! distendit ephemeridem in mensa et statim vociferatus est clamore victoriae. - Hoc specta, mi Watson! clamavit. Haec sunt acta Londinensia, prima editio vespertina Evening Standard. Et hic habemus, quod secuti sumus. Legite inscriptiones: "Scelus in Foro patratum. Homicidium apud Mawson & Williams. Conamen maximi latrocinii. Patrator captus." Habe, Watson, et magna voce nobis lege! Iam de loco, ubi symbola posita erat in summa scilicet prima pagina - deducere posses rem maximi nunc Londinii momenti esse. Legebatur ibi: "Hodie hora prima postmeridiana in Foro patratum est conamen audacissimum latrocinii, cuius effectu unus homo est mortuus, patrator tamen apprehensus. Iam a longiore tempore in sede bene notae societatis argentariae Mawson & Williams custodiebantur syngraphae commerciales, summo pretio plus milione librarum aurearum. Huius valoris bene consciens rector societatis instruere iussit novissimas structuras securitatis necnon semper, tempore et diei et noctis, in aedibus societatis vigil armatus tenebatur. Ut modo in lucem prodiit, praeterita septimana munere in societate fungi coeperat functionarius novus nomine Hall Pycroft, qui tamen, ut nunc biocolytis patet, nemo alius erat nisi notorius falsarius et fur Beddington, qui una cum fratre suo modo reliquerunt carcerem post quinquennium ibi tritum. Modo adhuc parum noto contigit ei, falso nomine utenti, munus in societate accipere functionarii nummarii, quo praetextu potitus est impressis claustrorum necnon diligenter didicit collocationem arcarum ferratarum, ubi syngraphae tenebantur. Apud Mawsones mos valet operariis die Saturni iam matutino tempore laborem finire. Serviens Tuson, biocolyta Forensis, valde ergo miratus est hora prima et viginti minutis videns hominem cum sportula vectoria per scalas aedium huius societatis descendentem. Suspicatione ductus virum sequebatur et a vigile Pollock adiutus apprehendit suspectum, licet hic desperanter repugnare conaretur. De contentiis sportulae quae erant obligationes societatum ferriviariarum Americanarum summo pretio fere centum milium librarum praeter magnitudinem provisorie distributarum syngrapharum societatum fodinalium et aliarum patebat hic de latrocinio maximo audacissimoque actum esse. Aedibus negotiationis Mawson & Williams inspectis, inventum est corpus mortuum vigilis infelicis, infartus maximae arcarum, quod corpus, nisi prompte serviens Tuson intervenisset, invetum certe esset demum die Lunae mane. Calva vigilis discussa erat rutabulo, ictu a tergo allato. Sine dubio Beddingtoni contigit in aedes societatis revertere sub praetextu eum aliquid ibi oblitum esse. Vigile iam necato, citissime diripuit arcam principalem et, praeda rapta, in fugam se dedit. Frater eius, qui una cum eo semper in sceleribus conspirare solebat, hac vice quoad adhuc scimus - particeps rectus criminis non erat, biocolytae tamen et eum diligentissime quaerunt." - Ha, in hac saltem re possumus eos adiuvare dixit Holmes, intuens confectam ac debilem figuram conquiniscentem ad fenestram. Natura humana mixtura mirabilis est, mi Watson. Ecce verbero homicidaque tanta pietate a fratre diligitur, ut hic sibi manus inferre conetur, cum disceret germanum patibulo suspendendum esse. Quod ad nos tamen pertinet, nulla relicta est nobis facultas eligendi: dominus Watson et ego manebimus hic, eum custodientes, dum tu, domine Pycroft, eas, sodes, ad biocolytas. Haec fabula primum in commentariis "Strand Magazine" anno 1892-1893 edita est:
|
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||