Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia

Grex Latine Loquentium

Latinitatis recentioris exempla


Interdum sodales quaepiam Latinitatis recentioris exempla, praesertim ad usum linguae vivum adiuvandum sed etiam ad delectandum, inter se commutant. Operam non inanem existimavi hoc in situ exempla, quantulacumque sunt, exscribere. Quod fecimus etiam ut sodalibus pro gratis eorum donis gratiae debitae referrentur.


Sed ante omnia exemplum ipsorum sodalium nostrorum ostendere volumus:
Merulanae Disputationes. sive epistolia quae anno 1999 ad gregem interretialem Latine loquentium de bello Merulano, quod tum gerebatur, missa sunt.


Bacci, A. Excerpta duo, ex epistula a. 1943 ad alumnum data atque ex praefatione lexici sui, a. 1955. Volfgangus Jenniges misit.

Benndorf, O. ex praefatione libri c.t. Tituli Asiae Minoris conlecti et editi auspiciis Caesareae Academiae Litterarum Vindobonensis. Volumen I: Tituli Lyciae lingua Lycia conscripti. Vindobonae, ex aedibus Alfredi Hoelderi, 1901. Volfgangus Jenniges docte fuseque commentatus est atque sodalibus misit.

Boccaccio I. De Cleopatra regina Egyptiorum. Excerpta ex libro qui De mulieribus claris inscribitur (cap. LXXXVIII) Victorius Ciarrocchi misit.

Caro M.A. Latinae interpretationes ex Alexandro Manzoni et Francisco de Quevedo, saec. XIX. Iosephus M. Sanctius exscripsit et sodalibus misit.

Dantes Alagherius Divinae Comoediae excerpta in Latinum versa a Nicolao Tommasèo, Antonio Catellacci, Carolo D'Aquino, saec. XVIII-XIX. Excerpta Victorius Ciarrocchi misit.

du Bellay, J. Cum tot natorum casto sociata cubili.... Iosephus M. Sanctius misit.

Ferrucci A. Ad Ioachimum Rossinium V. CL. De modis musicis, XIX saec. Carmen Victorius Ciarrocchi misit.

Gaudeamus igitur famosum carmen fraternitatum studiosorum Germanicarum Stephanus Coombs misit una cum quodam Cantu Sanctae Catharinae dicato, quod ipse sodalis perbelle composuit.

Gibbon E. Quinque loci in Latinum conversi, a viris doctis J. Harrower, A. H. Cruickshank, E. A. Morshead, J. E. Nixon atque W. Wyse, Oxonii, anno MDCCCXCV nec non Cantabrigiae, anno MDCCCXCIX. Dionysius Silvanus misit.

Gyulai P. Cum legerem Horatium, in linguam latinam traduxit Géza Némethy. Emericus Pannonius misit.

Hebel I.P. Simplex fabella anno 1809. Fabellam Monika Balzert misit.

Hume D. Epistula historico Eduardo Gibbon missa, in Latinum a viro docto Cantabrigiensi Jacobo S. Reid anno 1895 conversa. Dionysius Silvanus misit.

Knox R. A. Epistula Ulixis ad Penelopam, anno 1921 composita. Dionysius Silvanus misit.

Leo XIII Aliquot excerpta. Volfgangus Jenniges perhumaniter sodalibus misit.

Leo XIII Ars Photographica, carmen Leonis XIII Pontificis Maximi, 1887. Ralph A. Aulenta misit.

Liber Scalae Machometi Excerpta quaedam David Carolinus misit.

Livonius (Iovanovich) E. Cantus Cicadarum, Budapestini, anno 1989. Carmina selecta Bradlius Waltonus misit atque enarravit.

Madeley G. Rhampsiniti thesaurus, fabula Herodoti (II 121) e Graeco sermone in Latinum conversa puerisque accommodata, anno 1914. Dionysius Silvanus misit.

Manzoni A. carmen cui titulus Volucres, MDCCCLXVIII. Victorius Ciarrocchi misit.

Morice F. D. De Thaddeo Andrea Bonaventura Kosciuszko, Oxonii, anno MDCCCXCV. Dionysius Silvanus misit.

Newman J. H. Per Quem omnia facta sunt..., locum a Geraldo H. Rendall anno 1895 in linguam Latinam venuste conversum. Dionysius Silvanus misit.

C. Arrius Nurus (Harry Schnur) Ad Ovidium atque Ad Petronium, saec. XX. Carmina Bradlius Waltonus misit.

Oersted H.C. Experimenta circa effectum conflictus electrici in acum magneticam, Hafniae, MDCCCXX. Libellum et paginae primae imaginem photographicam Andreas Kleinert misit. Imago quoque hic invenitur.

Pandolfinus F. Decameron VI, 9 : fabula Iohannis Bocaci Florentini in Latinum conversa, saeculo decimo quinto exeunte. Stephanus Arx misit.

Platner Z. Institutiones chirurgiae rationalis tum medicae tum manualis, Venetiis, MDCCXLVII. Capita 336-337 Victorius Ciarrocchi misit.

Pontanus I.I. Poematii c.t. Lepidina duo excerpta, anno 1496. Excerpta Humbertus misit.

Ricciolius J. B. Epigramma, quo, ad subsidium memoriae, indicantur generaliores Regulae quantitatis Syllabarum, Patavii, anno MDCCXLVI. Humbertus misit.

Salutati C.   Epistulae duae, anno 1396 exaratae. Flammula Iunia misit.

Schlegelius A. G. Oratio Habita Die XIII Iunii Anno MDCCCXXXIX, ex Opuscula quae Augustus Guilelmus Schlegelius Latine scripta reliquit, ed. E. Böcking, Lipsiae, 1848. David Morgan Carolinus misit.

Shakespeare W. Amleti oratio et versus nonnulli orationis Prosperi de Tempestate excerptae. Latine vertit Christianus Alfredus Fahlcrantz. Stephanus Coombs misit.

Shakespeare W. Carmina quaedam, saecc. XIX et XX in Latinum conversa. Dionysius Silvanus misit.

Walton I. Versus aliquot ex libro The Compleat Angler, Londinii, 1653. Dionysius Silvanus misit.