Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia

Grex Latine Loquentium

De Grege Latine loquentium deque linguae Latinae praestantia

 


I. Multis de causis linguam Latinam hodie afflictam esse, saltem inter omnes constat, quorum huic iacturae succurrere intersit. Ne igitur huius linguae decus oblivione atque incuria obrueretur, iam quadraginta circiter abhinc annos multum et multa (nempe seminaria et commentarios Latine scriptos) haud pauci viri docti agenda curarunt.

II. Computatra vel ordinatra Latine dicuntur ea mirifica instrumenta, quibus hodierno tempore plerique ad incepta perficienda atque administranda utuntur, ut res cuiusvis generis celerrime expleantur. Quare nihil mirum si, inter sescentas hominum consociationes communicantium per interrete - quo vocabulo Latine redditur illud Anglicum, quod est Internet -, quaedam exstat sodalitas, cuius participes linguam Latinam adeo colunt, ut in epistulis scribendis eam usurpent. Quae sodalitas appellatur Grex Latine loquentium, quem adulescens quidam Polonus, nomine Conradus M. Kokoszkiewicz, miro erga Latinitatem amore incensus atque artis informaticae, quae dicitur, peritissimus, mense Februario anni MCMXCVI (vel, ut ipse praefert, a. MMDCCXLVIII ab Urbe condita) Varsoviae condidit. Sed, ut multa contra spem in humanis rebus solent obvenire, inopinato casu atque infausto accidit ut, ineunte hoc anno bis millesimo, moderatrum Varsoviense operari desineret. Gregalibus hac de causa silere coactis ac magis in dies anxiis insperatum auxilium tulit sodalis Humbertus La Torraca, vir Neapolitanus eximia in litteris Latinis doctrina instructus, qui consilium alterius Gregis condendi opportunum ac necessarium cepit. Quod igitur pro Latinitate augenda atque hoc pro Grege fecit Conradus quodque naviter ad hanc sodalitatem tuendam egit Humbertus, qui Gregem optime moderatur, id omnes gregales intellegunt sine multo labore, sine acri perseverantique studio effici non potuisse. Quare utrique moderatori effusissimae agendae sunt gratiae atque habendae.

III. Alter Grex cum vetere est coniunctus quod ad fines et quod ad gregales attinet. Ut enim in illo quem Conradus condiderat, ita hoc in Grege licet unicuique sodali de omnibus rebus disserere. Cuius quidem rei documentum est magnus epistularum numerus, quae circiter quadriennium a plerisque huiusce sodalitatis participibus missae sunt atque acceptae. Qui de variis rebus scripserunt et cottidie scribunt (de historia, de spectaculis cinematographicis, de novis vocabulis, de sitibus interretialibus ad Latinitatem spectantibus, de instrumentis quoque ad vitam cottidianam attinentibus, quibus homines hodie utuntur quaeque haud parum ad corporis munditiam servandam proficiunt, ut est illud labellum Francogallice bidet appellatum, quod Latine dici potest vel mannulus hydraulicus vel labellum intimum vel pelvis ovata). Neque defuerunt qui acriter disputarent de pace deque bellis: talia enim argumenta eiusmodi sunt, ut facile inter se discrepent etiam gregales. Conradus ipse parvum lexicon confecit, quod Centum vocabula computatralia inscribitur quodque ad verba Anglica in Latinum sermonem vertenda non parvi est faciendum. Quidam praeterea sodales historias et narratiunculas exscripserunt Gregique dono dederunt; quarum dignae memoratu hae sunt: Legenda aurea, quam Paulus Paoletti misit; Alicia in terra mirabili, quam misit Timotheus S. Larkin; Rebilii Crusonis Annales, quam Dionysius Silvanus et Humbertus miserunt. Variae artes a sodalibus exercentur, qui sunt Americani, Britanni, Francogalli, Hispani, Iapones, Slavi, Theodisci etc., quique litterarum Latinarum studio adeo sunt intenti, ut nemo eorum et earum - sunt enim hoc in Grege non paucae mulieres eaedemque doctissimae - dubitet quin omnia Latine dici possint.

IV. Quo quidem epistularum Latinarum commercio illud luce clarius patet, non modo inter computatra et sermonem Latinum nullam exstare inimicitiam vel adversitatem, quin etiam ex huiusmodi instrumentorum usu multum Latinitatem proficere posse. Nam omnibus et veteris et Gregis huiusce sodalibus hoc est persuasissimum, linguam Latinam minime mortuam esse, quamquam non pauci inveniuntur qui, dum antiquorum instituta et mores curiose perquirant, eam aut omnino damnent aut stulte despiciant. Hac de re sunt quaedam admonenda: sacer sit in primis cuiusvis gentis sermo patrius, quem qui amiserit sciat se vel Patriam amisisse vel negavisse; quare nullus huius Gregis particeps linguam Latinam aliis populis ut dominam imponere audet. Illud nihilominus omnes gregales pro certo habent, linguam unam esse necessariam, qua homines quidam docti indoctive inter se colloqui valeant, ne quis tot linguas perceptas habere cogatur miserrimus, quot sunt nationes cultae. Quae igitur lingua subtilitate et gravitate cum Romanorum sermone certare potest? Cum ea, inquam, lingua pernobili et copiosa, quae mentis cogitata et animorum sensa, etiam de rebus recens inventis, non tantum exprimit, sed potius sculpit.

V. Cum autem omnis lingua usu plerumque discatur - quem hic Grex cottidiano epistularum commercio fovere contendit - cumque de linguae Latinae stilo saepe inter Gregis participes disputetur, non alienum videtur ea verba referre, quibus nuper sodalis quaedam recte commonefecit gregales: "Per lexica usus bonus cunctis commendetur, tradatur vel etiam novetur: usus communis bonus normam loquendi efficiat, non abusus et licentia" [1]. Ceterum neque illud est obliviscendum, quod Antonius Bacci, S.R.E. Cardinalis, hisce verbis olim explanavit: "Id placet asseverare in suaque luce ponere, quod quidem nonnullis videtur non omnino exploratum esse atque perspectum: varia nempe haberi Latinitatis genera, priscam videlicet atque optimam Latinitatem, quae classica hodie vocatur; seriorem dein; deinde postea cadentem, ac postremo infimam. Omnia profecto haec genera suum momentum habent suasque, maiores minoresve, utilitates" [2].

VI. Nunc aliquid est dicendum de sermonis Latini praestantia, quae sonoritate, perspicuitate, brevitate praecipue consistit:

a) Ad sonoritatem quod attinet, etsi sescenta exempla afferri possint, sufficiat Vergilianus hic versus: "Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum", quibus ex verbis citatus equitum cursus mirum in modum audiri videtur.

b) De perspicuitate: patet haec proprietas etiam ex argumento, quod logice a contrario dicitur; nisi enim maxima perspicuitate sermo Latinus excelleret, vel doctissimo cuique difficile esset tot opera Latine scripta interpretari, quae longo saeculorum decursu atque ab hominibus scripta sint, qui varium stilum usurpaverint.

c) De brevitate: quem ut amaretur dignum censebant Latini, amandus dicebatur; quod, ni fallor, in quavis huius aetatis lingua pluribus verbis dicitur; Italice, ex.gr., dicendum: "Colui che deve essere amato". Nulla tamen licentiae vel neglegentiae nota improbandus videtur qui, cum eos Latinitatis auctores imitari non curaverit, quorum perspicuitatem et concinnitatem quidam viri docti ad caelum laudibus extollunt, in seligendis verbis locutionibusve potius ut apes se gerere maluerit, quae "floriferis in saltibus omnia libant" (Lucr. III, 11).

VII. Restat, ut linguae Latinae usus, quem VIVUM appellamus, amotis undique praeiudicatis opinionibus mentem animumque occaecantibus, latius diffundatur atque in dies augescat. Nihil igitur magis est optandum, quam ut huic linguae publice cura honosque decernatur hanc quoque ob causam, quod "lingua Latina non est res tantum antiqua, non est una cum gente Romana exstincta. Immo potius communis illius litterarum Latinarum Patrimonii longe minima pars est antiqua", ut rectissime quidam sodalis noster scripsit [3]. At Latinitas, ut supra diximus, hodie a plerisque magistris triobolique professoribus neglegitur; horum enim non pauci "usum linguae Latinae minus minusque amant, quin etiam eidem obtrectant... Haec condicio maxime detrimentosa est..." [4]. Ceterum in litteris encyclicis Pontificis Ioannis XXIII, quarum prima verba sunt: Veterum sapientia (a.1962), cum alia tum haec leguntur: "Suae sponte naturae lingua Latina ad provehendum apud populos quoslibet omnem humanitatis cultum est peraccommodata: cum invidiam non commoveat, singulis gentibus se aequabilem praestet, nullius partibus faveat, omnibus postremo sit grata et amica". Enitendum est igitur ut huic incepto nobilissimo - nempe colere, fovere, propagare usum sermonis Romani - suis quisque viribus faveat praesertim hoc in Grege, ne cultura Graeco-Romana et lingua Latina, quae sunt "unicum patrimonium commune gentium Europaearum" [5], retrusae atque in angulis abditae nostro cum dedecore misere iaceant.

Victorius Ciarrocchi Pisaurensis



Adnotationes

1. Monica Balzert, die 19 Mart. 2000.

2. A. Bacci, Varia Latinitatis scripta, Romae, MCMLV, p.8.

3. Terentius Tunberg, Cur opera Latina non solum antiqua, sed recentiora etiam omnibus litterarum Latinarum studiosis tam in ludis quam in studiorum universitatibus proponi praelegique debeant, Retiarius: Commentarii Periodici Latini, Tertius Fasciculus (anni 2000), Pars prima.

4. P. Caelestis Eichenseer: De linguae Latinae institutione aut prorsus perdenda aut vivificanda, in commentariis, q. i. "Vox Latina", fasc.121, a.1995, pp. 310-329.

5. Gaius Licoppe, die 16 Iun. 1997.