Grex Latine Loquentium |
Finis et Regulae
Finis huius circuli est :
"Grex Latinus convocatus est ad sermonem Latinum colendum atque adiuvandum in arte, quam Graeci epistolographiam vocant, nec non ad opiniones disputandas de recenti Latinitate et de novis verbis vocabulisque instituendis, ut lingua Latina ad res nostris temporibus quotidianas adhiberi posset. Et ad multa alia. Ita invitantur omnes, quibus cordi est eam vulgatiorem reddi, quive se sermonis Latini peritiores fieri volunt."
Regulae
I. Non licet disputare, nisi Latine.
Quod profecto non attinet ad signaturas, quae quavis lingua conscribi possunt, et ad verba proverbiaque aliena (etiam Graeca), quae ab omnibus intelleguntur.II. De quibuslibet rebus disserere licet.