Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Zacharia Platner

Institutiones chirurgiae rationalis tum medicae tum manualis

Venetiis, MDCCXLVII


Victorius Andreae Virnovo ceterisque sodalibus s.p.d.

Scripsit Andreas (die 5 Mart.): Chirurgus vulnerarius in valetudinario magno Norimbergensi laboro. Cum magnam partem aetatis meae pro fabri arte perdam, paululum Latine scribere, solum legere, possum.

Minime tempus perdis, amice, ea in arte perdifficili exercenda, quae in aegrotis curandis emolumenta non parvi momenti praebuit atque mirum in modum cottidie praebet. Cum autem sis chirurgus vulnerarius cumque adiectivum vulnerarius ex vocabulo vulnus originem ducat, fortasse tibi non erit molestum legere quod chirurgus quidam, nomine Zacharia Platner (vel Platnerus, nisi fallor Theodiscus) de vulneribus scripserit in opere, cui titulus est: Institutiones chirurgiae rationalis tum medicae tum manualis (Venetiis, MDCCXLVII):

& 336. Discrimen est inter vulnus et ulcus. Vulnus semper ad sanitatem tendit; in ulcere aliquid est, quod impedit curationem. In ulcere enim oscula sectorum vasorum ita immutata sunt, ut ex iis non bonus et ad novae carnis incrementum idoneus succus efferri possit, sed tenuior, crassior, vel corrupta sanies aliusque humor. Quapropter omne vulnus facile in ulcus degenerat. Et ulcus sanari nequit, nisi prius ita mutatum fuerit, ut naturam vulneris habeat.

& 357. Articulis vulneratis non solum maior inflammatio accidere solet, sed etiam aliquid, quod iis proprium est, cernitur. Effluit enim subinde copiosus humor, seu [Graece] ichòr crassior, glutiniosior, subalbidus, quem Celsus melìcheran, Paracelsus barbaro nomine synoviam vocavit.

Cuius quidem vocabuli, quod est synovia, prorsus me fugit origo. Sed hodie, quantum sciam, omnes fere medici de membrana synoviali loquuntur. Quis Vestrum hac in quaestiuncula solvenda auxilium ferre potest? Gratias in antecessum plurimas.

Vale et valete.

Pisauri, die VIImo mens. Mart. anno MM p.Chr.n.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia