Grex Latine Loquentium |
Latinitatis Recentioris Exempla
Coluccio Salutati
Epistulae duae
anno 1396
Flammula Iunia cuncto gregi salutemPro discipulis amicae has epistulas descripsi. Ne labor meus vanus sit, vobis dono.
Valete
I. Coluccio Salutati a Iacopo Angeli da Scarperia. 25 marzo 1396.
Postquam Dei et dominorum nostrorum gratia factum est, dilectissime fili, quod vir optimum Chrysoloras docendis grecis litteris Florentiam est ascitus, sicuti per meas litteras recepisti, te simul et illum personaliter hic videre spero; pauca igitur dicenda sunt. Erat enim in animo te ad studium exhortari, ne labor aut difficultas aliqua te, sicut plurimos vidi, deterreret; quod facillime contingit quotiens precurrit ingenium et transvolat intellectus disciplinam, quotiensque plus intelligimus quam docemur, pluraque mente capimus quam memoria teneamus. Sed labor omnia vincit Improbus, ut ille ait.¹ Puto quidem, cum scientie sint eedem penes omnes, in doctrina percipienda Grecorum difficile tibi difficileque solummodo cunctis fore cognoscere terminos et vocabulorum tenere com significationibus proprietates; ut in hac parte sit maxime laborandum, ut cognoscas et in promptu teneas dictiones quid dicant quidve consignificent, ut actutum videas qualis sint inflexionis, qualique ratione, si primitivum non extiterit, derivetur, percipiarisque canones omnium declinationum et compositionum, quibus significative voce vel arte vel usu coniunguntur et generantur, quo facile possis non solum inventa cognoscere, sed etiam per temet tum vocabula cudere tum, si fuerit commodum, combinare. Ista, crede michi, proficient quod per legitimas causas facili labore maximoque lumine venias in effectus, non ab effectuum tenebris cum difficultate dispendioque temporis ascendas in lumen quesite diuque vestigate rationis; certus apud ipsos esse digesta illa principia, que si per posteriora requiras, vix valeas invenire. Sed quid ista nunc scribo, cum te sim e vestigio personaliter allocuturus? Tunc video quantum profeceris et si spes michi concipienda fuerit, ut vel sero possim grecas litteras balbutire. O quanto tibi quantoque etiam Manueli patientie labore stabunt ineptie mee; quanto qualique vos quotidie movebo cachinno! Scis mores meos, scis quod quiescere non possim, scis quam semper iuverit docere que tenui quamque importune exigam que non novi quamque semper gratus michi sit etiam de non cognitis disputare; ut iam tecum metiri possis quantum ex me solo laboris sitis, cum huc attigeritis, subituri. Nescio quid erit; sed spes maxima me fovet hec studia complectendi. Nunc autem quid te deceat vide. Primum est ut Manuelem horteris; scis etenim sine mutatione veritatis id te facere posse. Alterum, ut adventu quam celeri nostram expectationem et famem, que quanta sit non facile dixerim, expleatis. Tertium ut quam maiorem potes librorum copiam afferas. Nullus qui reperiri queat fac desit hystoricus, nullusque poeta vel qui fabulas tractaverit poetarum. Fac etiam versificandi regulas habeamus. Platonica velim cuncta tecum portes et vocabulorum auctores quot haberi possunt, ex quibus pendet omnis huius perceptionis difficultas. Michi vero fac Plutarchum et omnia Plutarchi que poteris emas. Emas et Homerum grossis litteris in pergameno et si quem mythologum invenies emito. Precium solvent socii Iohannozii de Biliottis; et etiam si forte Manuel pecuniis indigeret, fac meo nomine sibi subvenias. Mater enim, vitricus et patruelis tuus et ego, qui pater et compater tibi sum, et ceteri tui cultores, Nicolaus atque Robertus, te plusquam avide demoramur. Commater tua migravit ad Dominum: hic dies vigesimus quintus depositionis sue est. In qua quidem re nolim te permoveri. Nam, ut inquit Aurelius, si divina providentia pertenditur usque ad nos, quod minime dubitandum est, sic tecum agi oportet, ut agitur. Si tamen memineris vice mea optimum patrem Dimitrium et Manuelem amicabilis salutationis officio venerare.
Florentie, octavo kalendas aprilis.
II. Lettera della Signoria di Firenze, per mano di Coluccio Salutati, ad Emanuele Crisolora. 1396
Maiores nostri semper eruditionem et scientiam veneratione maxima coluerunt... Nos autem, sine invidia dictum sit, satis credimus, et Grecos Latinis et Latinos Grecis additis litteris semper eruditiores evasisse. Qua permoti sententia, volentes iuventutem nostram posse de utroque fonte bibere, latinisque greca miscere, uberioris doctrine causa decrevimus aliquem utriusque lingue peritum qui nostros greca docere possit adsciscere, et florentissimus Florentine civitatis Studium, huius utilitatis commodo et glorie splendoribus exornare. De tua igitur sufficientia moribusque quorundam nostrorum civium assertionibus informati, sperantes fore quod te talem exhibeas qualem ipsi testati sunt, et quod huic rei possis, velis et scias egregie respondere, te ad docendum Grammaticam et littera Grecas in urbe nostra, pro termino decem annorum... solemniter duximus eligendum, cum salario florenorum centum, quolibet anno tibi de sex mensibus in sex menses annis singulis persolvendo, sicut in electione tua plenius continetur. Pro quo salario venire stareque debes, et hinc, finito tempore, si voles, discedere tuo periculo tuisque sumptibus et expensis; et toto dicto decennio litteras et grammaticam grecam quoscumque volentes addiscere, sine remuneratione quapiam, edocere. Poteris tamen a volentibus exhibere recipere et quicquid decreverint tibi dare; nec tamen, ob huius liberalitatis redundantiam, aliquid tibi de salario minuetur. Venias igitur, vir perite, quam celerius potes, lucrum et gloriam inventure; nec grave sit relinquere patriam, quam gaudebis apud nos (sic indubitatam spem gerimus) invenisse.
Die XVII mens. Apr. anno MM
Adnotatio
1. Verg. Georg. I 145-146, ubi tamen legitur vicit non vincit.