Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Leo XIII

Ars Photographica

1887


Aulenta sodalibus s.p.d.

Pontifex Maximus Leo XIII, ut satis notum est, egregius scriptor linguae latinae fuit. (Habeo quidem in bibliotheca mea librum carminum eius anno 1887 editum). Infra ponam carmen eius cui titulus est Ars Photographica.

Primum, narrem quod forsitan non tam notum sit. Nuper legi, apud librum Richardi Zacks, An Underground Education, Leonem Papam ipsum in proscriptione negotiali apparuisse, laudantem vinum "Mariani" quod cocainum continebat.

Videte imaginem: http://www.contestshack.com/leoxiii.jpg

"Mariani" Leoni sic placebat ut Angelum Mariani, huius vini confectorem, clipeo honoraverit. Nimirum carmina composuit! Credemus fortasse eum sub affectione potionis fuisse cum sic tam belle scripsit:

Carmen Leonis XIII Pont. Maximi,

 

 Ars Photographica

Expressa solis spiculo
Nitens imago, quam bene
Frontis decus, vim luminum
Refers, et oris gratiam.

O mira virtus ingeni
Novumque monstrum! Imaginem
Naturae Apelles aemulus
Non pulchriorem pingeret.

 

Valete

Die V mensis Novembris anno MMI.


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia