Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Ioannes Boccaccio

De Cleopatra regina Egyptiorum

excerpta ex libro qui De mulieribus claris inscribitur (cap. LXXXVIII)


Victorius cuncto Gregi s.p.d.

Quamquam opus maius Ioannis Boccaccio (1313-1375) est illud Decameron inscriptum - scilicet "decem dierum" narrationes -, alia tamen huius Italici scriptoris opera lectu digna sunt, sicut liber qui De mulieribus claris inscribitur quemque non pauci scriptores imitati sunt, ut Godefridus Chaucer, Laurentius Primierfait, Ioannes Sachs, Alvarus de Luna (De las virtuosas y claras mujeres). Sed ad Cleopatram redeamus, de qua Ioannes Boccaccio in opere quod supra memoravi cum alia tum scripsit haec (ex capite LXXXVIII):

 

2. Dyonisius seu Mineus, romani populi amicissimus, Iulii Cesaris consulatu primo in mortem veniens, signatis tabulis liquit ut filiorum natu maior, quem aliqui Lysaniam nominatum arbitrantur, sumpta in coniuge Cleopatra, ex filiabus etiam natu maiore, una, se mortuo, regnaret.

3. Quod, eo quod familiarissima esset apud Egyptios turpitudo matres filiasque tantum a coniugiis exclusisse, executum est.

4. Porro exurente Cleopatra regni libidine, ut non nullis visum est, innocuum adulescentulum eundemque fratrem et virum suum, quindecimum etatis annum agentem, veneno assumpsit et sola regno potita est.

7. [...] Cleopatra, de se plurimum fidens, regiis insignita notis, accessit et auspicata sibi regnum si in suam lasciviam domitorem orbis contraheret, cum formosissima esset [anno 48 a.Chr.n.] et oculorum scintillantium arte atque oris facundia fere quos vellet caperet, parvo labore suo libidinosum principem [scil. Caesarem] in suum contubernium traxit pluresque noctes, medio Alexandrinorum in tumultu, cum eo comunes habuit, concepitque - ut fere omnibus placet - filium quem postmodum ex patris nomine Cesareonem nuncupavit.

10. Hinc occiso iam Cesare, et Bruto et Cassio superatis, eunti in Syriam Antonio obvia facta, impurum hominem pulchritudine sua et lascivientibus oculis facile cepit et in amorem suum detinuit misere eoque deduxit ut, que fratrem veneno necaverat, Antonii manu Arsinoem sororem, ad suspitionem regiminis amovendam omnem, in templo Dyane ephesie, quo salutem queritans infelix aufugerat, trucidari faceret, id adulteriorum suorum a novo amasio loco primi muneris assumptura.

15. Et ut arabicas unctiones et odoratos Sabee fumos et crapulas sinam, cum magnificis assidue saginaretur ingluviosus homo [Antonius] epulis, in verba venit, quasi Cleopatre convivia extollere vellet, quid magnificentie cotidianis cenis posset apponi.

16. Cui respondit lasciva mulier se cena una centies, si velit, sextertium absumpturam.

17. Quod cum minime fieri posset arbitraretur Antonius, tamen videndi avidus atque ligurriendi, fecere periculum, sumpto Lucio Planco iudicis loco. Que postero die dum non excessisset eduliorum consuetudinem et iam sponsionem irrideret Antonius, iussit Cleopatra ministris ut secundam mensam afferrent illico. Qui premoniti nil aliud quam vas unum aceti acerrimi attulere.

18. Ipsa autem confestim ex altera aurium unionem inexcogitati pretii, quem, ornamenti loco, orientalium more gestabat, summens, aceto dissolvit et liquefactum absorbuit; et cum ad alium, quem altera in auricula eque carum gerebat, iam manus apponeret, illud idem factura, extemplo Lucius Plancus victum esse Antonium protulit; et sic secundus servatus est, victrice regina.

20. Ceterum cum insatiabilis mulieris in dies regnorum aviditas augeretur, ut omnia complecterentur in unum, temulento Antonio, et forsan a tam egregia cena surgenti, romanum postulavit imperium, quasi in manibus posse concedere fuisset Antonii; quod ipse, minime sui compos, minus opportune suis romanisque pensatis viribus, se daturum spopondit.

21. O bone Deus, quam grandis poscentis audacia nec minor spondentis stultitia! Tot seculis, tanta cum difficultate, sanguine fuso et in morte tot insignium virorum, tot etiam populorum, tot egregiis operibus, tot bellis vixdum quesitum imperium, postulanti mulieri, non aliter quam domuncule unius dominium, inconsulte, quasi evestigio daturus, concessit.

26. Capta vero Alexandria, cum Cleopatra ingenio veteri in vanum tentasset, uti iam dudum Cesarem et Antonium illexerat in concupiscentiam suam, sic et iuvenem Octavianum illicere, indignans cum audisset se servari triunpho atque de salute desperans, regiis ornata, Antonium suum secuta est; et secus eum posita, adapertis brachiorum venis ypnales serpentes vulneribus moritura apposuit.

27. Aiunt quidem hos somno mortem inferre. In quo resoluta, avaritie lascivie atque vite finem sumpsit infelix, Octaviano conante, Psillis vulneribus venenatis admotis, illam in vitam reservare si posset.

 

Bene valeatis omnes!

Pisauri, die IIIo m. Oct. a. MM p.Chr.n. sive MMDCCLII ab Urbe condita.

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia