Grex Latine Loquentium |
Latinitatis Recentioris Exempla
Ioachimus du Bellay
Cum tot natorum casto sociata cubili...
Iosephus M. Victorio suo gregalibusque s.d.p.
Scripsit Victorius: Gratias tibi ago plurimas, Iosephe carissime, et pro diligentia tua et praecipue quod subtimebam – o me stultum! –, ne Gregem nostrum reliquisses. Nam abhinc menses haud paucos nullam, ni fallor, nobis misisti epistulam. Quare ex animo tibi gratulor, quia timorem de te "absente" vel ineptum omiserim.
Sed potius meum erga te animum gratum ostendere decet, optime Victori, quippe qui humanissima sollicitudine de me cogitaueris. Noli tamen timere, quamquam his ultimis temporibus mihi difficultates non defuerunt, huius gregis amicorumque meorum fidelissimus maneo et manebo. Etiam ego imprimis de te (et de me, quia de hac re idem, ni fallor, sentimus) cogitaui his diebus, cum carmina illius eximii poetae Francogalli Ioachimi du Bellay legerem. Ille enim quodam in loco, cum nonnulli eum linguam Latinam potius quam suam Gallicam diligere mirarentur, haec pulchra poetice scripsit:
Cum tot natorum casto sociata cubili
Musa sit ex nobis Gallica facta parens
Miraris Latiam sic nos ardere puellam,
Et ueteris, lector, rumpere iura tori.
Gallica Musa mihi est, fateor, quod nupta marito:
Pro Domina colitur Musa Latina mihi.
Sic igitur (dices) praefertur adultera nuptae?
Illa quidem bella est, sed magis ista placet.
Quod quidem et de Italica et Hispanica nostris, ipsi sane dicere possimus ...
Fac et facite quam optime ualeatis
Die XIII Maii a. MMII p.Chr.n.