Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Iohannes Iovianus Pontanus

Poematii c.t. Lepidina duo excerpta

anno 1496


Humbertus omnibus sodalibus qui carmina neo-latina amant s.p.d.

Librum de quo Vondricius mentionem fecit ad manum habeo. Lepidina est dulce poematium a Iohanne Ioviano Pontano (1426-1503) compositum, quod allegorice venustatem sinus Neapolitani celebrat. Primae personae poematii duo iuvenes amantes sunt, Lepidina et Macron, qui pompam nuptialem admirantur, cum flumen Sebetos nympham Parthenopen ducit uxorem. Re vera, pompa non est una sed septem sunt, in quibus divinitates marinae omnes procedunt, nec non loci amoenissimi sinus Neapolitani specie humana induti: Pausilypum, Capreae, Misenum, Baiae, Prochyta et cetera. Si quis Vestrum visere haec loca temporibus antiquis celeberrima cupit, situm in interrete consulere potest, ubi complures imagines una cum historicis explanationibus, plerumque Italice exaratis, inveniuntur (http://www.cib.na.cnr.it/ntnp.html). Putavi omnibus e grege nostro sodalibus praesertimque eis, qui Latina carmina amant, specimen huius carminis legere gratum fore. Igitur Vobis poematii principium mitto (1-82), in quo duo illi coniuges inducuntur.

 

        Lepidina cuius pompae septem

         Collocutores Macron et Lepidina

M.     Et gravida es, Lepidina, et onus grave languida defers,
        obbam lactis et haec fumanti farta canistro;
        hac, agedum, viridi paulum requiesce sub umbra,
        declinat sol dum rapidus desaevit et aestus.

L.      En lactis tibi sinum atque et simul oscula trado;
        umbra mihi haec veteres (memor es) iam suscitat ignes;
        coniunx mihi care Macron , redde altera, Macron.

M.     Hic mihi tu teneras nudasti prima papillas,
        hic, Lepidina, mihi suspiria prima dedisti;
        tunc Macron, Lepidina, tibi, Lepidina Macroni.

L.      Has inter frondes virgultaque nota latebas,
        cum tibi prima rosam, primus mihi fraga tulisti.

M.     Hic "Macron", Lepidina, "meus", me prima vocasti,
        et primus "mea", te alternans, "Lepidina" vocavi.

L.     Viximus ex illo gemini sine lite columbi,
        nox socios vidit, socios lux; oscula iunge
        mutua, sic gemini servant in amore columbi.

M.     Illa, uxor, memini nunc, oscula prima fuere;
        nostra tuis, tua labra meis haesere, diuque
        spiritus alterno huc illuc se miscuit ore.
        Tunc Orcus si nos una rapuisset, amantum
        una futura anima, una etiam simul umbra futura.

L.      Quod felix faustumque omen sit! Reice, coniunx
        hirsutum hunc thalamis, thalami sint omnia fausta,
        Parthenope thalamo namque est dignissima fausto.

M.     Hirsuti horripilique absint! Age, candida an ipso
        visa viro virgo est, heroe et coniuge digna?

L.      O Macron, mea cura Macron, illi alba ligustra
        concedant, collata illi sint nigra colostra.
        Delioli ad fontem sola ac sine teste lavabat;
        vidi ego, vidit Anas,: viso candore puellae,
        qui niger ante fuit, nunc est nitidissumus ales,
        et mihi tum subitus crevit per pectora candor:
        ipse vides, niveas cerne has sine labe papillas.

M.     Quin haec candentes, lux o mea, pascua tauros
        quod nec sueta ferunt, nostra sunt munera nymphae.
        Ipse tuas, mea lux, teneo foveoque papillas,
        nec liquido cedunt argento aut pondere plumbo.
        Fige oculos in me, coniunx mea, qui mihi lucent
        et lychnum et quod nec nigricante cicendula nocte;
        Parthenope anne aliis, anne his dea fulget ocellis?

L.      Magnetem gerit illa oculis stellamque supremam:
        venerit ad litus, trahit ad sua lumina pisces;
        iverit in silvas, trahit ad spectacula cervos,
        ilicet indomiti surgunt ad proelia tauri;
        verterit illa oculos in quem iuvenemve senemve,
        ille perit: miseris haec crescit amantibus error.

M.     Me miserum, ne oculos in me quoque vertat et ipse
        avellar procul his, procul ah, Lepidina, lacertis.

L.      Ne, coniunx, ne, care, time; nam sedula mater
        hoc docuit, ter te ut levi pro limine postis
        amplectar, ter rapta tibi simul oscula iungo,
        et dicam: "Meus es"; tenerum quoque eryngion ore
        ferre dedit, dedit atque hederae cum fronde racemum
        ferre sinu et geminis te noctu onerare lacertis;
        neu limis, mea lux, dominam spectare ocellis,
        praesertim si blanda pedem nudarit; ibi illa
        retia tendit et insidias parat et fovet ignem:
        quae mihi frater Acon, soror et soror altera dixit.

M.     Haec eadem mihi Naretas et amicus Omason,
        quin maiora ferunt: siccat dum nympha capillum
        ad speculum et niveae ludunt sine veste papillae,
        vidit et: "O" dixit Saliceni filius "alis
        utar et ad celsam pennis ferar ipse fenestram!".
        Annuit et placidis risit dea dulcis ocellis:
        ille volat, celsam pennis petit inde fenestram.
        Dic, mea, dic, formosa canit dum nympha per aestum,
        audierisne deam?

L.                             Ad saepem tum forte latebam:
        cum canere inciperet, atrox hic dente pilaster
        latrat; ibi ipsa fuga saepem insidiasque reliqui.
        Invidia (sic Nicla refert) philomela recessit;
        at circum attonitae stupuere ad carmina nymphae.
        Ipsa quidem canit (at venti posuere silentes
        strataque pacati requierunt murmura ponti):
        "Exoptat messemque sator frugemque colonus,
        ver ales, carum virgo desponsa maritum;
        vitis in arboribus, hederae pro rupibus altis,
        coniugis in cupidis gaudet nova nupta lacertis;
        irriguum sitiunt fontem sata, pabula rorem,
        nupta sitit socii lusus et gaudia lecti".
        Haec dea: surgamus, meus hoc, age, personat Hymen.
        Pompa venit celebresque vocant Hymenaeon ad aedes.

 

Valete.

Die XIXmo mens. Nov. anno MCMXCVI

 

* * *

 

Humbertus Iustiniano, Akihiko omnibusque sodalibus s.p.d.

Gregem nostrum, mihi videtur, Conradus magister animo concepit, ut quam plurimis facultatem Latine scribendi preberet. Ergo omnes qui se in Latine scribendo exercere studeant, etiamsi de re grammatica rudes imperitique, nihilominus in hoc hominum urbanissimorum concilio, venia data, humaniter accipiendi sunt. Sicut Iustinianus dicit, nos omnes cum scribemus interdum vel saepe peccamus, qua re, si eis qui peccant tacendum esset, brevi tempore silentium fieret. Haec cum ita sint, mea quidem sententia, mox ad Lepidinam transeatur. Recte dicit Akihiko hoc poematium pueris qui linguam latinam discunt usui esse. Attamen Lepidina DCCCXXI versibus hexametricis constat, qui haud pauci pro meis viribus sunt. Constitui igitur non totum carmen sed aliqua excerpta, quae mihi pulchra visa sunt, Vobis mittere. In primis versus qui in fine Pompae secundae (74-89) venustatem nymphae seu insulae, cui nomen Latine Capreae, laudibus extollunt:

 

L.      Fallor, an adventat Caprei maris Heroine?
        Praeceditque chorus Tritonum et litora clangunt,
        non capiunt undante salo cava litora puppes.
        Haec ipsa est, coniunx, Caprei maris heroine;
        circumstant Aequana hinc, illinc innuba Amalphis,
        et fidae comites et litoris altera cura.
        Illam ego, dum Capreas peterem cum matre, sedentem
        ad scopulum vidi. Famulae properare legentes
        ostrea et evulsas lapidoso e margine conchas;
        accepit dea me gremio et donavit echinis.
        Obstupui ingentemque umero ingentemque lacertis
        atque utero et toto retinentem corpore formam.
        Horrebant sed crura nigris et pectora saetis,
        purior Aequana cum sit nihil aut sit Amalphi,
        utraque odoriferum spirent et pectore anethum.
        Litora sed crepuere canitque silentia Triton.

 

Curate ut valeatis.

Die XXIIImo mens. Nov. anno MCMXCVI


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia