Grex Latine Loquentium |
Latinitatis Recentioris Exempla
Leo XIII
Aliquot excerpta
saec. XIX
Volfgangus (sive Lycobates) Lovaniensis omnibus huius Gregis sodalibus s.d.p.
Centum sunt anni transacti, spectati sodales, ex quo praeclarae recordationis Pontifex Maximus Leo XIII, die vicesimo mensis Iulii a. 1903, hora post meridiem quarta, in Urbe supremum obiit diem, aetatis suae annum agens nonagesimum quartum.
Ortus erat Ioachimus Vincentius Pecci haud ignobili genere postridie Kalendas Martias anni 1810, in oppido quod vulgari nomine “Carpineto” innotuit, prope Urbem in Volscorum qui fuerant sito finibus. A Societatis Iesu sacerdotibus puer educatus litterisque praecipue Latinis Italicisque, sed scientiis quoque naturalibus mirifice instructus, anno 1837, sacris peractis studiis, sacerdotio est auctus, anno autem 1843 episcopatum adeptus variis muneribus tum in civitate pontificia cum aliis in civitatibus pro Pontifice prudenter est strenueque functus, anno demum 1853 Antistes Perusinus ad sacram tandem Romanam accessit purpuram. Qui, Pio IX Pontifice Maximo die septimo mensis Februarii a. 1878 vita functo, paulo post, die vicesimo eiusdem mensis, ad divi Petri cathedram est evectus sibique nomen “Leonis” (XIII) adsumpsit. Romano enimvero Pontifice inde ab anno 1870, nefario impioque Sabaudicorum totius Italiae occupandae facinore, sua orbato atque spoliato Urbe, per totum Pontificatum (1878-1903) in arce Vaticana remansit Leo captivus. Vox autem non siluit Leonis: varia scripta Urbi et orbi edidit mira pietate et sapientia et gratia ornata. Neque tantum philosophiae et theologiae sed rerum quoque gestarum studia singularibus fovit beneficiis, et tabularium Vaticanum anno 1881 omnibus totius orbis studiosis aperuit. Est in Romana Basilica Lateranensi sepultus.
Alii fortasse sodales rerum gestarum periti de eius vita fusius disserent et temporibus ; theologiae philosophiaeque studiosi doctrinam eius et sententias docte laudabunt ; mihi nihil proposui nisi nonnulla ex scriptis eius, augustae Latinitatis exempla, hoc in Grege ad omnium nostrum referre delectationem. Fuit enim Leo ille inter Romanos Pontifices ultimus fortasse qui solus et ipse, post Urbanum VIII, post Pium II, post Gregorium I, post Leonem I, post Damasum I, Pontifices Maximos, non argumenta tantum (quae hic non agam, neque hic agenda sunt), sed ipsam orationum litterarumque suarum Latinitatem curabat quam elegantissime expoliendam, quam pulcherrime exornandam, quam ornatissime perficiendam, ultimum dico, qui (ut in eius vita narratur), vir grandaevus sed fortis et acutus, ad multam noctem Tironibus suis, haud raro Ciceroniano veluti spiritu afflatus, ex tempore dictabat sententias. Fuit revera, ut verbis utar eximii professoris Valahfridi Stroh Monacensis, “ultimus Summus Pontifex Latinitatis reapse peritus planeque ea excultus” (“Leo XIII. [...] war wohl der letzte voll sprachmaechtige Lateiner unter den Paepsten”, adeatis:
http://www.klassphil.uni-muenchen.de/~stroh/artikel_lat.html).Neque, ut par est, sermonis patrii contemptor integram Dantis, Italorum altissimi poetae, “Divinam Comoediam” memoriae fertur mandasse.
Documenta profecto pontificia peragrare non nisi theologorum esse munus, neque nos mehercle (quod Deus avertat ;-) theologorum Gregem, forsan dixerit quispiam – neque pugnabo; nostris autem diebus – hos annos dico quadraginta et fere quinque elapsos, quibus in hoc genus documentis ut fides adulteratur, ita vitiata est grammatica et dicendi venustas, atque in dies magis et recta desideratur doctrina et bona Latinitas – solatio nobis, quibus probatus sermo sit cordi Latinus, haec sint excelsae Latinitatis testimonia; catholicis autem huius Gregis sodalibus, quibus divus ille Leo non Latinitatis tantum, sed vitae quoque magister exstitit atque (vatum testimonio si credere licet) “lumen in caelo” effulsit, temporis acti sint exempla probatiora eiusdemque monumenta perpetua. Itaque Latinitatis simul et religionis Leonem illum summum habeant qui velint pontificem; Latinitatis tantum eius qui recusent religionem.
Neque solutae tantum orationis magistrum divum illum proposuerim Leonem: nam poeta quoque fuit Horatianis laudibus haud indignus. Cuius rei testimonio sodalis noster Radulfus Aulenta Americanus, nisi me fallit memoria, carmen aliquando proposuit [ita vero, repperi: leoXIII.html]; aliud exemplo sit carmen saeculare [“Ineuntis saeculi auspicia”] quod exeunte anno 1900, pridie Kalendas Ianuarias, Leo Pontifex, senex nonagenarius, mirifice composuit hoc:
- Cultrix bonarum nobilis artium
- decedit aetas; publica commoda
- viresque naturae retectas,
- quisquis avet, memoret canendo.
- Saecli occidentis me vehementius
- admissa tangunt; haec doleo et fremo.
- Proh, quot retrorsum conspicatus
- dedecorum monumenta cerno.
- Querarne caedes, sceptraque diruta,
- an pervagantis monstra licentiae?
- An dirum in arcem Vaticanam
- mille dolis initum duellum?
- Quo cessit Urbis, principis urbium
- nullo impeditum servitio decus?
- Quam saecla, quam gentes avitae
- Pontificum coluere sedem?
- Vae segregatis Numine legibus!
- Quae lex honesti, quae superest fides?
- Nutant, semel submota ab aris,
- atque ruunt labefacta iura.
- Auditis? effert impia conscius
- insanientis grex sapientiae;
- brutaeque naturae supremum
- nititur asseruisse numen.
- Nostrae supernam gentis originem
- fastidit excors; dissociabilem,
- umbras inanes mente captans,
- stirpem hominum pecudumque miscet.
- Heu quam probroso gurgite volvitur
- vis impotentis caeca superbiae!
- Servate, mortales, in omne
- iussa Dei metuenda tempus,
- qui vita solus, certaque veritas,
- qui recta et una est ad Superos via,
- is reddere ad votum fluentes
- terrigenis valet unus annos.
- Nuper sacratos ad cineres Petri
- turbas piorum sancta petentium
- is ipse duxit; non inane
- auspicium pietas renascens.
- Iesu, futuri temporis arbiter,
- surgentis aevi cursibus annue,
- virtute divina rebelles
- coge sequi meliora gentes.
- Tu pacis almae semina provehe;
- irae, tumultus, bellaque tristia
- tandem residant; improborum
- in tenebrosa age regna fraudes.
- Mens una reges Te duce temperet,
- Tuis ut instent legibus obsequi;
- sitque unum ovile et pastor unus,
una fides moderetur orbem.- Cursum peregi lustraque bis novem
- Te dante vixi. Tu cumulum adiice:
- Fac, quaeso, ne incassum precantis
- vota tui recidant Leonis.
Et hoc aenigma, ingeniose excogitatum (sine die):
- Pars prior interdum velis ornatur et auro;
- altera pars prisco tempore nummus erat.
- Uno iuncta simul verbo pars utraque gentem
- rapto viventem belligeramque notat.
Quis vestrum, humanissimi sodales, responsum inveniet vel solutionem? Non tam difficile videtur, cum plurimum sit de his inter nos hoc anno disceptatum.
Et hi elegi, “Ad Florum”, nobilem adulescentulum licentioris vitae intemperantia exhaustum (a. 1884):
- Flore puer, vesana diu te febris adurit;
- inficit immundo mollia membra situ
- dira lues; cupidis stygio respersa veneno –
- nec pudor est – labiis pocula plena bibis.
- Pocula sunt Circes, apparent ora ferarum:
- vel canis immundus, sus vel amica luto.
- Si sapis, o tandem miser expergiscere; tandem
- ulla tuae si te cura salutis habet,
- heu, fuge Sirenum cantus, fuge litus avarum
- et te Carthusi, Flore, reconde sinu.
- Certa erit inde salus; Carthusi e fontibus hausta
- continuo sordes proluet unda tuas.
Fons: Leonis XIII P.M. Carmina. Inscriptiones. Numismata. Vollstaendige Ausgabe mit Einleitung und Anmerkungen von Dr. Joseph Bach, Coloniae 1903.
Solutae quoque orationis clarissimum, ut ex selectis patebit monumentis, et augustum exstitit et praestans Leo exemplum. Exscripsi quidem atque selegi nonnulla eius verba in meum commodum et vestrum, variis ex fontibus, quorum praecipuus [variae enim sunt editiones] est hic: Acta Leonis XIII (= Acta Sanctae Sedis = ASS, ann. 10-36), pluribus voluminibus annis 1878-1903 in Urbe edita. [Nonnulla quae ad scribendi modum (i/j oe/ae ci/ti et alia huiusmodi) atque ad interpunctionem (quae dicitur) spectant hic illic, perspicuitatis causa, caute aptavi]
EXEMPLVM I:
[Initium “Allocutionis ad S.R.E. Cardinales de suscepto Pontificatu” d.d. 28.3.1878, ASS 10:577-578 :]
“Ubi primum superiori mense, vobis suffragia ferentibus, ad suscipienda Ecclesiae universae gubernacula, et ad vices in terris gerendas principis pastorum Iesu Christi vocati fuimus, gravissima sane perturbatione ac trepidatione animum nostrum sensimus commoveri. Nam ex una parte nos maxime terrebat tum intima de indignitate nostra persuasio, tum virium nostrarum infirmitas tanto oneri ferendo penitus impar, quae quidem tanto maior videbatur, quanto clarior et celebrior praedecessoris nostri Pii IX immortalis memoriae Pontificis, sese per orbem fama diffuderat. Cum enim insignis ille catholici gregis rector pro veritate et iustitia invicto semper animo certaverit, magnisque laboribus in christiana re publica administranda fuerit in exemplum perfunctus, non modo virtutum suarum splendore hanc Apostolicam Sedem illustravit, sed etiam universam Ecclesiam amore et admiratione sui adeo complevit, ut quemadmodum omnes Romanos Antistites diuturnitate Pontificatus superavit, ita forte prae ceteris amplissima publici et constantis obsequii ac venerationis testimonia retulerit. Ex altera autem parte nos vehementer angebat asperrima condicio, in qua hisce temporibus paene ubique non modo civilis societas, sed et catholica Ecclesia, atque haec praesertim Apostolica Sedes versatur, quae sua per vim temporali dominatione spoliata eo adducta est, ut pleno, libero, nullique obnoxio suae potestatis usu perfrui omnino non possit.”
EXEMPLVM II:
[ex “Epistola Encyclica occasione assumptionis suae ad summum Pontificatum”, d.d. 21.4.1878, quae a verbis incipit ‘Inscrutabili Dei consilio’, ASS 10:585-586 :]
“Ab ipsis enim nostri Pontificatus exordiis tristis nobis sese offert conspectus malorum quibus hominum genus undique premitur: haec tam late patens subversio supremarum veritatum quibus, tamquam fundamentis, humanae societatis status continetur; haec ingeniorum protervia legitimae cuiusque potestatis impatiens; haec perpetua discidiorum causa, unde intestinae concertationes, saeva et cruenta bella exsistunt; contemptus legum quae mores regunt iustitiamque tuentur; fluxarum rerum inexplebilis cupiditas et aeternarum oblivio usque ad vesanum illum furorem, quo tot miseri passim violentas sibi manus inferre non timent; inconsulta bonorum publicorum administratio, effusio, interversio; nec non eorum impudentia qui, cum maxime fallunt, id agunt, ut patriae, ut libertatis et cuiuslibet iuris propugnatores esse videantur; ea denique quae serpit per artus intimos humanae societatis letifera quaedam pestis, quae eam quiescere non sinit, ipsique novas rerum conversiones et calamitosos exitus portendit.”
EXEMPLVM III:
[ex “Epistola Encyclica de philosophia scholastica”, d.d. 4.8.1879, quae incipit a verbis ‘Aeterni Patris’, ASS 12:103-104 :]
“Verum ut pretiosis hisce, quos memoravimus, afferendis fructibus par philosophia inveniatur, omnino oportet, ut ab eo tramite nunquam deflectat, quem et veneranda Patrum antiquitas ingressa est, et Vaticana Synodus solemni auctoritatis suffragio comprobavit. Scilicet cum plane compertum sit, plurimas ex ordine supernaturali veritates esse accipiendas, quae cuiuslibet ingenii longe vincunt acumen, ratio humana, propriae infirmitatis conscia, maiora se affectare ne audeat, neque easdem veritates negare, neve propria virtute metiri, neu pro lubitu interpretari; sed eas potius plena atque humili fide suscipiat, et summi honoris loco habeat, quod sibi liceat, in morem ancillae et pedisequae, famulari caelestibus doctrinis, easque aliqua ratione, Dei beneficio, attingere. - In iis autem doctrinarum capitibus, quae percipere humana intelligentia naturaliter potest, aequum plane est, sua methodo, suisque principiis et argumentis uti philosophiam: non ita tamen, ut auctoritati divinae sese audacter subtrahere videatur. Immo, cum constet, ea quae revelatione innotescunt, certa veritate pollere, et quae fidei adversantur pariter cum recta ratione pugnare, noverit philosophus catholicus se fidei simul et rationis iura violaturum, si conclusionem aliquam amplectatur, quam revelatae doctrinae repugnare intellexerit. Novimus profecto non deesse, qui facultates humanae naturae plus nimio extollentes, contendunt, hominis intelligentiam, ubi semel divinae auctoritati subiiciatur, e nativa dignitate excidere, et quodam quasi servitutis iugo demissam plurimum retardari atque impediri, quominus ad veritatis excellentiaeque fastigium progrediatur. - Sed haec plena erroris et fallaciae sunt; eoque tandem spectant, ut homines, summa cum stultitia, nec sine crimine ingrati animi, sublimiores veritates repudient, et divinum beneficium fidei, ex qua omnium bonorum fontes etiam in civilem societatem fluxere, sponte reiiciant. Etenim cum humana mens certis finibus, iisque satis angustis, conclusa teneatur, pluribus erroribus, et multarum rerum ignorationi est obnoxia. Contra fides christiana, cum Dei auctoritate nitatur, certissima est veritatis magistra; quam qui sequitur, neque errorum laqueis irretitur, neque incertarum opinionum fluctibus agitatur. Quapropter qui philosophiae studium cum obsequio fidei christianae coniungunt, ii optime philosophantur; quandoquidem divinarum veritatum splendor, animo exceptus, ipsam iuvat intelligentiam; cui non modo nihil de dignitate detrahit, sed nobilitatis, acuminis, firmitatis plurimum addit.”
EXEMPLVM IV:
[ex “Epistola Encyclica de potestatis civilis origine”, d.d. 29.6.1881, quae incipit a verbis ‘Diuturnum illud’, ASS 14:4-5 :]
“Etsi homo arrogantia quadam et contumacia incitatus frenos imperii depellere saepe contendit, numquam tamen assequi potuit ut nemini pareret. Praeesse aliquos in omni consociatione hominum et communitate cogit ipsa necessitas: ne principio vel capite, quo regatur, destituta societas dilabatur et finem consequi prohibeatur, cuius gratia nata et constituta est. Verum si fieri non potuit, ut e mediis civitatibus politica potestas tolleretur, certe libuit omnes artes adhibere ad vim eius elevandam, maiestatemque minuendam: idque maxime saeculo XVI, cum infesta opinionum novitas complures infatuavit. Post illud tempus non solum ministrari sibi libertatem largius, quam par esset, multitudo contendit, sed etiam originem constitutionemque civilis hominum societatis visum est pro arbitrio confingere. Immo recentiores perplures, eorum vestigiis ingredientes qui sibi superiore saeculo philosophorum nomen inscripserunt, omnem inquiunt potestatem a populo esse; quare qui eam in civitate gerunt, ab iis non uti suam geri, sed ut a populo sibi mandatam, et hac quidem lege, ut populi ipsius voluntate, a quo mandata est, revocari possit. Ab his vero dissentiunt catholici homines, qui ius imperandi a Deo repetunt, velut a naturali necessarioque principio. Interest autem attendere hoc loco, eos, qui rei publicae praefuturi sint, posse in quibusdam caussis voluntate iudicioque deligi multitudinis, non adversante neque repugnante doctrina catholica. Quo sane delectu designatur princeps, non conferuntur iura principatus; neque mandatur imperium, sed statuitur a quo sit gerendum. - Neque hic quaeritur de rerum publicarum modis: nihil enim est, cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit, et in communem utilitatem intentus. Quamobrem salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare rei publicae quod aut ipsorum ingenio, aut maiorum institutis moribusque magis apte conveniat.”
EXEMPLVM V:
[Initium “Litterarum Encyclicarum de libertate humana”, d.d. 20.6.1888, ASS 20:593-594 :]
“Libertas, praestantissimum naturae bonum, idemque intelligentia aut ratione utentium naturarum unice proprium, hanc tribuit homini dignitatem ut sit 'in manu consilii sui', obtineatque actionum suarum potestatem. - Verumtamen eiusmodi dignitas plurimum interest qua ratione geratur, quia sicut summa bona, ita et summa mala ex libertatis usu gignuntur. Sane integrum est homini parere rationi, morale bonum sequi, ad summum finem suum recta contendere. Sed idem potest ad omnia alia deflectere, fallacesque bonorum imagines persecutus, ordinem debitum perturbare, et in interitum ruere voluntarium. - Liberator humani generis Iesus Christus, restituta atque aucta naturae dignitate pristina, plurimum ipsam iuvit hominis voluntatem; eamque hinc adiunctis gratiae suae praesidiis, illic sempiterna in caelis felicitate proposita, ad meliora erexit. Similique ratione de hoc tam excellenti naturae bono et merita est et constanter merebitur Ecclesia catholica, propterea quod eius est, parta nobis per Iesum Christum beneficia in omnem saeculorum aetatem propagare. - Nihilominus complures numerantur, qui obesse Ecclesiam humanae libertati putent. Cuius rei caussa in perverso quodam praeposteroque residet de ipsa libertate iudicio. Hanc enim vel in ipsa sui intelligentia adulterant, vel plus aequo opinione dilatant, ita ut pertinere ad res sane multas contendant, in quibus, si recte diiudicari velit, liber esse homo non potest. Alias nos, nominatimque in Litteris encyclicis ‘Immortale Dei’ de ‘modernis’, uti loquuntur, ‘libertatibus’ verba fecimus, id quod honestum est secernentes ab eo quod contra: simul demonstravimus, quidquid iis libertatibus continetur boni, id tam esse vetus, quam est veritas: illudque semper Ecclesiam libentissime probare et re usuque recipere solitam. Id quod accessit novi, si verum quaeritur, in parte quadam inquinatiore consistit, quam turbulenta tempora ac rerum novarum libido nimia peperere. Sed quoniam sunt plures in hac opinione pertinaces, ut eas libertates, in eo etiam quod continent vitii, summum aetatis nostrae decus et constituendarum civitatum fundamentum necessarium putent, ita ut, sublatis iis, perfectam gubernationem rei publicae cogitari posse negent, idcirco videtur, publica nobismetipsis utilitate proposita, eiusmodi argumentum pertractari separatim oportere ...”
EXEMPLVM VI:
[ex “Litteris Encyclicis de condicione opificum”, d.d. 16.5.1891, quae verbis inscribuntur ‘Rerum novarum semel excitata cupidine’, ASS 23:648-649 :]
“Illud itaque statuatur primo loco, ferendam esse condicionem humanam: ima summis paria fieri in civili societate non posse. Agitant id quidem ‘Socialistae’: sed omnis est contra rerum naturam vana contentio. Sunt enim in hominibus maximae plurimaeque natura dissimilitudines: non omnium paria ingenia sunt, non sollertia, non valetudo, non vires; quarum rerum necessarium discrimen sua sponte sequitur fortuna dispar. Idque plane ad usus cum privatorum tum communitatis accomodate; indiget enim varia ad res gerendas facultate diversisque muneribus vita communis; ad quae fungenda munera potissimum impelluntur homines differentia rei cuiusque familiaris. - Et ad corporis laborem quod attinet, in ipso ‘statu innocentiae’ non iners omnino erat homo futurus: at vero quod ad animi delectationem tunc libere optavisset voluntas, idem postea in expiationem culpae subire non sine molestiae sensu coegit necessitas. ‘Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae’ [Gen. 3,17]. Similique modo finis acerbitatum reliquarum in terris nullus est futurus, quia mala peccati consectaria aspera ad tolerandum sunt, dura, difficilia: eaque homini usque ad ultimum vitae comitari est necesse. Itaque pati et perpeti humanum est, et ut homines experiantur ac tentent omnia, istiusmodi incommoda evellere ab humano convictu penitus nulla vi, nulla arte poterunt. Si qui id se profiteantur posse, si miserae plebi vitam polliceantur omni dolore molestiaque vacantem, et refertam quiete ac perpetuis voluptatibus, haec illi populo imponunt, fraudemque struunt, in mala aliquando erupturam maiora praesentibus. Optimum factu res humanas, ut se habent, ita contueri, simulque opportunum incommodis levamentum, uti diximus, aliunde petere. Est illud in caussa, de qua dicimus, capitale malum, opinione fingere alterum ordinem sua sponte infensum alteri, quasi locupletes et proletarios ad digladiandum inter se pertinaci duello natura comparaverit. Quod adeo a ratione abhorret et a veritate, ut contra verissimum sit, quo modo in corpore diversa inter se membra conveniunt, unde illud exsistit temperamentum habitudinis, quam symmetriam recte dixeris, eodem modo naturam in civitate praecepisse ut geminae illae classes congruant inter se concorditer, sibique convenienter ad aequilibritatem respondeant. Omnino altera alterius indiget: non res sine opera, nec sine re potest opera consistere. Concordia gignit pulchritudinem rerum atque ordinem: contra ex perpetuitate certaminis oriatur necesse est cum agresti immanitate confusio. Nunc vero ad dirimendum certamen, ipsasque eius radices amputandas, mira vis est institutorum christianorum, eaque multiplex.”
EXEMPLVM VII:
[ex “Litteris Encyclicis de studiis Scripturae sacrae”, d.d. 18.11.1893, quae incipiunt a verbis ‘Providentissimus Deus’, ASS 26:287-288 :]
“Quod vero defensio Scripturae sanctae agenda strenue est, non ex eo omnes aeque sententiae tuendae sunt, quas singuli Patres aut qui deinceps interpretes in eadem declaranda ediderint: qui, prout erant opiniones aetatis, in locis edisserendis ubi physica aguntur, fortasse non ita semper iudicaverunt ex veritate, ut quaedam posuerint, quae nunc minus probentur. Quocirca studiose dignoscendum in illorum interpretationibus, quaenam reapse tradant tamquam spectantia ad fidem aut cum ea maxime copulata, quaenam unanimi tradant consensu; namque ‘in his quae de necessitate fidei non sunt, licuit Sanctis diversimode opinari, sicut et nobis’ ut est S. Thomae sententia [In Sent. II, d. II, q. 1, a. 3]. Qui et alio loco prudentissime habet: ‘Mihi videtur tutius esse, huiusmodi, quae philosophi communiter senserunt, et nostrae fidei non repugnant, nec sic esse asserenda ut dogmata fidei, etsi aliquando sub nomine philosophorum introducantur, nec sic esse neganda tamquam fidei contraria, ne sapientibus huius mundi occasio contemnendi doctrinam fidei praebeatur’ [Opusc. X]. Sane, quamquam ea, quae speculatores naturae certis argumentis certa iam esse affirmarint, interpres ostendere debet nihil Scripturis recte explicatis obsistere, ipsum tamen ne fugiat, factum quandoque esse, ut certa quaedam ab illis tradita, postea in dubitationem adducta sint et repudiata. Quod si physicorum scriptores terminos disciplinae suae transgressi, in provinciam philosophorum perversitate opinionum invadant, eas interpres theologus philosophis mittat refutandas. Haec ipsa deinde ad cognatas disciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri. Dolendum enim, multos esse, qui antiquitatis monumenta, gentium mores et instituta, similiumque rerum testimonia magnis ii quidem laboribus perscrutentur et proferant, sed eo saepius consilio, ut erroris labes in sacris Libris deprehendant, ex quo illorum auctoritas usquequaque infirmetur et nutet. Idque nonnulli et nimis infesto animo faciunt nec satis aequo iudicio: qui sic fidunt profanis libris et documentis memoriae priscae, perinde ut nulla eis ne suspicio quidem erroris possit subesse, libris vero Scripturae sacrae, ex opinata tantum erroris specie, neque ea probe discussa, vel parem abnuunt fidem. Fieri quidem potest, ut quaedam librariis in codicibus describendis minus recte exciderint; quod considerate iudicandum est, nec facile admittendum, nisi quibus locis rite sit demonstratum: fieri etiam potest, ut germana alicuius loci sententia permaneat anceps; cui enodandae multum afferent optimae interpretandi regulae: at nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum sacrae Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem divinam ad res fidei morumque, nihil praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrentur, de veritate sententiarum quum agitur, non adeo exquirendum, quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur quam ob causam ea dixerit. Etenim libri omnes atque integri, quos Ecclesia tamquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante, conscripti sunt; tantum vero abest ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa, non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est, Deum, summam veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse.”
EXEMPLVM VIII:
[ex “Litteris Encyclicis de unitate Ecclesiae”, d.d. 29.6.1896, quae incipiunt a verbis ‘Satis cognitum’, ASS 28:716 :]
“Iesu Christi doctrina caelestis, tametsi magnam partem consignata litteris afflatu divino, colligare tamen mentes, permissa hominum ingenio, ipsa non poterat. Erat enim proclive factu ut in varias incideret atque inter se differentes interpretationes: idque non modo propter ipsius vim ac mysteria doctrinae, sed etiam propter humani ingenii varietatem, et perturbationem in studia contraria abeuntium cupiditatum. Ex differentia interpretandi dissimilitudines sentiendi necessitate nascuntur: hinc controversiae, discidia, contentiones, qualia incumbere in Ecclesiam ipsa vidit proxima originibus aetas. De haereticis illud scribit Irenaeus: ‘Scripturas quidem confitentur, interpretationes vero convertunt’ [3,12,12]. Atque Augustinus: ‘Neque enim natae sunt haereses et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in profundum praecipitantia, nisi dum scripturae bonae intelliguntur non bene’ [In Evang. Ioann. 18,5,1]. Ad coniugandas igitur mentes, ad efficiendam tuendamque concordiam sententiarum, et ut exstarent divinae litterae, omnino erat alio quodam ‘principio’ opus. Id exigit divina sapientia: neque enim Deus unam esse fidem velle potuit, nisi conservandae unitatis rationem quandam idoneam providisset: quod et sacrae litterae perspicue, ut mox dicturi sumus, significant. Certe infinita Dei potentia nulli est vincta vel adstricta rei, omniaque sibi habet obnoxie, velut instrumenta, parentia. De isto igitur principio externo dispiciendum, quodnam ex omnibus, quae essent in potestate sua, Christus optarit. Quam ob rem oportet christiani nominis revocare cogitatione primordia ...”
EXEMPLVM IX:
[ex “Litteris Apostolicis de ordinationibus Anglicanis” quae inscribuntur verbis ‘Apostolicae curae et caritatis’, d.d. 13.9.1896, ASS 29:201 :]
“Cum hoc igitur intimo ‘formae defectu’ coniunctus est ‘defectus intentionis’, quam aeque necessario postulat, ut sit, sacramentum. De mente vel intentione, utpote quae per se quiddam est interius, Ecclesia non iudicat: at quatenus extra proditur, iudicare de ea debet. Iamvero quum quis ad sacramentum conficiendum et conferendum materiam formamque debitam serio ac rite adhibuit, eo ipso censetur id nimirum facere intendisse quod facit Ecclesia. Quo sane principio innititur doctrina quae tenet esse vere sacramentum vel illud, quod ministerio hominis haeretici aut non baptizati, dummodo ritu catholico, conferatur. Contra, si ritus immutetur, eo manifesto consilio ut alius inducatur ab Ecclesia non receptus, utque id repellatur quod facit Ecclesia et quod ex institutione Christi ad naturam attinet sacramenti, tunc palam est, non solum necessariam sacramento intentionem deesse, sed intentionem immo haberi sacramento adversam et repugnantem.”
EXEMPLVM X:
[ex “Epistola Encyclica” quae inscribitur ‘Graves de communi re oeconomica disceptationes’, d.d. 18.1.1901, ASS 33:387-388 :]
“Nefas autem sit christianae democratiae appellationem ad politica detorqueri. Quamquam enim ‘democratia’, ex ipsa notatione nominis usuque philosophorum, regimen indicat populare, attamen in re praesenti sic usurpanda est, ut omni politica notione detracta, aliud nihil significatum praeferat, nisi hanc ipsam beneficam in populum actionem christianam. Nam naturae et evangelii praecepta quia suopte iure humanos casus excedunt, ea necesse est ex nullo civilis regiminis modo pendere; sed convenire cum quovis posse, modo ne honestati et iustitiae repugnet. Sunt ipsa igitur manentque a partium studiis variisque eventibus plane aliena: ut in qualibet demum rei publicae constitutione, possint cives ac debeant iisdem stare praeceptis, quibus iubentur Deum super omnia, proximos sicut se diligere. Haec perpetua Ecclesiae disciplina fuit; hac usi Romani Pontifices cum civitatibus egere semper, quocumque illae administrationis genere tenerentur. Quae quum sint ita, catholicorum mens atque actio, quae bono proletariorum promovendo studet, eo spectare nequaquam potest, ut aliud prae alio regimen civitatis adamet atque invehat. Non dissimili modo a democratia christiana removendum est alterum illud offensionis caput: quod nimirum in commodis inferiorum ordinum curas sic collocet, ut superiores praeterire videatur; quorum tamen non minor est usus ad conservationem perfectionemque civitatis. Praecavet id christiana, quam nuper diximus, caritatis lex. Haec ad omnes omnino cuiusvis gradus homines patet complectendos, utpote unius eiusdemque familiae, eodem benignissimo editos Patre et redemptos Servatore, eandemque in hereditatem vocatos aeternam.”
Curate, sodales, ut quam Latinissime valeatis omnes!
Dabam e Brabantino a.d. XIII Kal. Aug. an. MMIII p.Chr.n.