Grex Latine Loquentium

Latinitatis Recentioris Exempla

Franciscus Pandolfinus

Decameron VI 9

fabula Iohannis Bocaci Florentini in Latinum conversa


Stephanus Arx omnibus sodalibus salutem quam plurimam dicit.

In commentariis qui Historicum Litterarum Italicarum Diarium (id est, italico sermone, Giornale storico della letteratura italiana, vol. CLXXV a. CXV Fasc. 572, MCMXCVIII, pp. 556-576) inscribuntur et quos his diebus apud Bibliothecam Universitatis Genuensis evolvi, specimen de interpretatione quadam, quam de Decamerone Iohannis Bocaci Florentini illius Franciscus Pandolfinus, saeculo decimo quinto exeunte, curavit et quam Donatus Pirovanus vir doctus edidit, laetissimo animo inveni. Agitur de fabulis VI 9 et VII 7 (quae integra non est). Fabellae VI 9 tantum textum Latinum, iuxta editionem Donati Pirovani, vobis mitto, sed, si quis vestrum versionem Italicam legere vult, a me petat.

 

Decameron VI 9

Franciscus Pand[ulfinus] Petro Martello S[alutem] D[icit]

Superioribus diebus Bocchacium nostrum evolvens, incidi in fabellam cum iocis facetijsque tum gravitate quocunque summo homine dignam, quam latinam a me factam ut legas velim. Eam enim si diligenter perspexeris indoctos viros a doctis quam pictos homines a vivis distare cognoveris. Vale.

Nostra in civitate superioribus temporibus consuetudines honestae admodum atque laudabiles extitere, quarum nullae relictae sunt avaritiae causa, quae cum divitijs aucta eas depulit. In his vero haec fuit: congregabantur pluribus urbis locis ad certum numerum ingenuorum civium sodalitates, eorum praesertim qui commodius obsonari possent; epulabantur autem assidue per vices ductis sortibus; interdumque accipiebant opipare (si qui erant) nobilis advenas non umquam et cives; pari quoque vestitu semel quot annis incedebant, diebusque sollemnioribus una per urbem obequitabant, quandoque et equestri certamine ludebant, presertim in festis solemnibus sive cum laetum quicquam nuntiabatur in urbem. In his et quaedam erat Betti Brunelleschi equitis, in quam ipse eiusque sodales Guidum, Cavalcantis equitis filium, valde cupierant admittere, neque in merito: nam praeter quod logicorum suae aetatis fuit doctissimus et naturalis philosophiae studiosissimus, quarum rerum nulla erat apud vulgus ratio, elegantissimus admodum fuit et suavissimus moribus preditus multique vir sermonis atque ad omnia boni viri officia longe promptissimus; ad haec dives erat, ac prae ceteris pronus et facilis ad honestandos illos, quos honore dignos existimabat. Sed numquam Betto contigerat hunc sodalium numero posse ascribere, arbitrabanturque hoc ideo fieri quoniam Guidus speculandis rerum naturis intentus a coetu hominum abstinebat; ac quoniam epicuream opinionem aliqua in parte sequebatur, putabant vulgares homines eius speculationes eo tendere ut, siquo pacto posset, inveniret deum non esse. Forte igitur accidit quod, cum Guidus ex horto divj Michaelis (ut suus erat mos) per viam Adimalium in aream divj Iohannis discessisset, atque ibi inter marmoreas urnas, quae nunc in Reparatae sitae sunt, ac plerasque alias ad Johannis aedes, prophireasque inter columnas et ianuam, quae tunc clausa erat, solus maneret, Bettus obequitando per aream divj Johannis, Guidum inter sepulcra conspexit et ad sodales conversus ait: "Festinemus ut hunc hominem lacessamus"; citatis igitur equis more festinioris inultus, illum, prius quam pene animadverteret, omnes circumsteterunt dicentes: "Guide, tu renuis in nostram venire sodalitatem; sed quid tum, cum compertum habebis deum non esse?" Quibus Guidus, se undique circumdatum aspiciens, inquit: "Domi vestrae quicquid vultis dicere in me potestis!"; confestimque magna corporis agilitate arca transilita inde fugam arripuit. Illi vero admirabundi alter alterum aspicientes, dementem eum appellabant ut qui praeter propositum respondisset, quoniam suae aedes illic non essent. Ad quos Bettus conversus ait: "Dementes equidem vos estis, qui eum non intellexistis: ille quidem paucis summam nos asserit contumeliam; nam si recte considerabimus, hae urnae sunt mortuorum aedes, quoniam in ipsis defunctorum corpora reconduntur; quas ipse domos nostras appellavit, ut ostenderet nos ceterosque homines rudis atque idiotas, collatos sibi atque alijs doctis viris, deteriores omnino mortuis esse, ideoque hic morantes domi nostrae sumus". Tunc quisque novit quod in Guidi verbis lateret atque magno rubore suffusi nullam in posterum ei molestiam attulerunt, Bettumque acutissimum interpretem ac doctissimum censuerunt.

 

Valete omnes.

Dabam Genuae, die Sancto Iohanni Baptistae dicato, Genuensium patrono, a. MM

Stefano Rocca

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia