Academia Poëseos Italica
Academia Poëseos Italica
Scaevola Mariotti Poëseos Latinae Certamen IV proponit
Te, praeclare linguae Latinae cultor, de certamine, quod
praeclara consociatio Academia Poeseos Italica nec non E. I. P.
Italia praemium Tantucci et Scaevola Mariotti, patrocinante
Libera Studiorum Universitate Maria SS.ma Assumpta, edicere
statuerunt, certiorem facimus. Apud andem Studiorum Universitatem
victors praemiis honestabuntur a. d. III Kal. Maias a. MMXIV.
Certamen apud Liberam Studiorum Universitatem Maria SS.mam
Assumptam, a. d. III Kal Maias a. MMXIV celebrabuntur.
Certamen Linguae Latinae studium nec non loquendi scribendique
vim ac pertractationem provehit; perennes insuper rerum humanarum
respicit quaestiones, quae ut antiqua excitaverunt ingenia ad
carmina Latine contexenda ita recentiores vel nostrae aetatis
poetae continuo sollicitant.
Ideo ertamen Scaevolae Mariotti dicatum, linguae Latinae
cultoribus et studiosis proponitur. Nam Scaevola Mariotti, quod
neminem latet, praeclarus apud Studiorum Universitatem La
Sapienza philologus fuit; una cum Aloisio Castiglioni Lexicon
Linguae Latinae edidit.
Omnibus petitoribus haec sunt observanda praecepta:
scripta, sive astricta sive soluta oratione, Latine exarentur;
scripta, quae prosa oratione exarantur, summum mille verba,
minimum trecenta et quinquaginta complectantur;
Omnes petitores sibi argumentum, de quo agant, libere eligant;
poetarum fetus ne minus triginta versibus constet neque numerum
sexaginta versuum excedat;
petitor, ubicumque terrarum est, quinque operis sui exemplaria,
ad unum tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria vel
computatro exarata mittat; quod sigillum cursuale clarum
testimonium praebet;
petitor opus suum in summa pagina sententiola notet, quam super
involucrum minus, in quo scidula nomen et cognomen nec non
domicilium, cursum electronicum claudetur, grandioribus litteris
exaret;
petitor denique curet, ne nomen super involucrum exterius, in quo
operis exemplaria nec non involucrum minus incuduntur, exaret. Id
si faciat, excludetur.
Qui victor evaserit, diplomate ornabitur et trecenti eurinummis
tribuentur.</p>
Utriusque certaminis scripta mittenda sunt intra Id. Mart. a.
MMXIV ad hunc indicem cursuale mittenda:
Secretaria Praemii V. Tantucci
Via Edoardo Maragliano, 26
00151 ROMA
Roma Kal. Dec. a. MMXIII.
Horatius Antonius Bologna
Epistula Clementis ad Iohannem
Epistula
Clementis ad Iohannem
Clemens
Iohanni suo s.p.d.
Petis,
ut tibi de causa consilii mei scribam. Breviter hanc explanabo.
Nuperrime, cum sextum librum Iliadis legerem, in praeclaram illam
de gloria huius mundi sententiam, quam Poeta in ore Glauci
posuisset, occurri. Hinc multa cogitata mihi exorsa sunt –
de vita solitaria; quomodo optime societati prodessemus; utrum de
nostris in primis an de aliorum rebus curare deberemus; utrum
oporteret plus temporis in nobismetipsis secludi necne. Graeci,
et praesertim viri praestantissimi illius aetatis, singularem
curam de gloria sua habuerunt. Nos autem, quippe cum Christiani
simus, aliorum et praesertim vicinorum et familiarium oblivisci
non possumus et omnia ad Dei gloriam facere debemus. Non
nobis, Domine, non nobis, sed nomini Tuo da gloriam
(Ps.113,9.). Sane igitur constat aliquid boni facere cum virum,
qui suo ingenio impulsus in numero primorum totius civitatis sese
posuerit, tum etiam aliquem, qui in parva officina operam det,
sed singulis diebus multos iuvet iisque fructum afferat et
laetiores eos faciat. Quis dicere potest uter eorum melior sit
aut meliora efficiat? Hic tamen tantum vir bonus, ille vero et
alios ad altiora allicit, et pluribus exemplo est. Mihi autem
persuasum est illius viam consequi et pro virili parte hoc facere
conabor.
Cura ut quam optime valeas. Clemens
Scripsit Demetrius Dragnev Bulgarus Serdicensis
Demetrius Dragnev Bulgarus Serdicensis
Academia Latinitati Fovendae invitat ad Conventum Latinum XIII Vindobonensem "
Academia Latinitati Fovendae invitat ad Conventum Latinum
XIII Vindobonensem "De Laudibus"
diebus 18. - 21. mensis Septembris futurum-
Plura disces in
http://www.academialatinitatifovendae.org/Academialatinitatifovendae/Nuntii.html
Herimannus Novocomensis
ANIMALIA TERRA MARIQUE
ANIMALIA
TERRA MARIQUE
Carmen
publica laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti
dicato.
Asinus
„Statim
possum affirmare,
Si
necesse, et cantare:
Non
sum ego vitulus,
Ego
sum auritulus.
Patienter
onus fero,
Egenusque
vitam gero.
Cur
appellant asinum
Qualemcumque
hominum?
Meum
cantum tu miraris,
Eum
forsan imitaris?
Nullum
hoc est facinus:
Cibum
peto asinus.“
Equus
Agricola
bonus
Et classici
sonus
Concordant in
unica re:
Et agrum
arantes,
Et pugnam
pugnantes
Cum equo sunt
bona in spe.
Quadrupedis
equi
Vestigia
sequi
Nullius est
hominis dos,
Sed equo
sedere,
Dum
hinnit videre,
Iucundus
multorum est mos.
2
Lepus
Quare
lepus est auritus,
Acer eius et
auditus?
Cur
et celer esse debet,
Miseroque
quid hoc praebet?
Homo,
canis – usus malus –
Est
in fuga una salus!
Apis
Heri,
ut et hodie,
Mane et
meridie,
Apis quaedam
parvula
Numquam est
in cellula.
Sapiens
apicula
Dat et amat
oscula.
Acer illi
oculus:
Amor eius
flosculus.
Hirundo
Tota
die pulchra avis
Volitat per
viculum:
En hirundo
nigra, suavis
Devolat in
nidulum.
Redit ver et
perit gravis
Hiemis
curriculum.
Passer
Passer
a mane ad vesperum,
Magno cum
coetu passerum,
Alacri dicit
carmine
Sesse
contentum homine.
Sciscere
volens omnia
Brevia illi
somnia.
Natus
sub tecti tegulis,
Curiosus ab
incunabulis:
Tectum sub
luce occupat
Et novitates
computat.
3
Papilio
Varius,
ruber et flavus,
Sicuti pater
et avus,
Papilio amat
colores.
Hilaris,
numquam ignavus,
Cupidus,
minime pravus,
Tantummodo
appetit flores.
Formica
Formica
festinat et numquam quiescit,
Calore
regnante labore clarescit.
Collegas in
via festinans salutat,
Ad unum
hortatur et verba non mutat:
„In
genere nostro proverbium sanctum
Laborem in
omnibus vincere tantum.“
Cochlea
Cochlea
semper tacite vivit,
Tacita repit,
carpit et bibit.
Neque
festinat, neque vagatur,
Exiens domo
domi moratur.
Rana
Rana
coaxat, coaxat,
Clamor
ranarum non laxat.
„Caeli,
rorate, rorate,
Nubila,
pluviam date!
Quamquam in
sicco cantamus,
Tamen sub
aquam optamus,“
Sepia
Sepia,
parvula navis,
Armata
navigat tuto:
Sacculus
ater, non suavis,
Nigrorem
servat pro scuto.
Flagrans ad
litus non perit,
Nam puer
somniat mare:
„Illa
navicula erit,
Docebit me
navigare.“
4
Anguilla
Anguilla
est piscis, non anguis,
Testatur non
forma, sed sanguis.
Quam multa
sunt eius arcana
Scit mare et
aqua fontana.
Commissis
mari secretis
De
vita decedit in fretis.
Scripsit Aurelius Vidulić
Aurelius Vidulić
Dolor,
Carmen
praemio et diplomate ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti
dicato.
Dolor,
granum vitae
Tristis
Passio
Per
callem saxosam
murmur
audiebatur …
In
mediis olivis celati
vesperi
umbra tecti
aliqui
stabant attoniti
dum
clamores dolentes
flagelli
sibilos exaudiunt.
Corpus
aliquod exile
et extenuatum
se trahebat;
in
oculis eius tristitia ostentabatur
humilitate
conditus monstrabatur.
Caput
eius ornatum spinis,
terga,
genua valde vulnerata,
sanguinem
multum manabant.
Ascendebat
cum gravi ligno
abiete ponderoso
materiato
par
saxa sudore tracto
dum
olivae fixae videntur
minime
tactae aere duro moventur.
In
viciniis aquae rivi lugebant
timidae,
neque passeres
super
ramos canebant,
omnia
sub caelo immota manebant
obscuro
et plumbeo.
Subitus
altior fragor strepuit
tonitri,
signum eventi resplenduit.
Lacrima
tum genam macram lustravit
de
oculis tristibus statim destillavit.
Tunica
venerata
Corpus
se trahit cruciatum, exanimatum
per
duram Calvariam male crepidatum.
Iam
non est in cordibus pietas
innocentia,
sapientia interficitur
fructus
Vitae frustra intelligitur.
Tunica
cruore perfuso imbuitur
lacera
et luto sordida, vulneribus tegitur.
In
Calvaria crux, stans inter vicinos criminosos
fert
membra exilia, confixa, dolores ignotos.
Jesus
horrorem non curat
Dei
Filius parcit et amat.
Mater
interea tunica potitur
lintea
Filii calida amplectitur;
Eum
Divinum corde vulnerato immo admiratur,
deinde
non clamat, quia futurum eius consideratur:
“Non
omnis morietur”.
“Resurrexit”,
fratres eius tandem clamabunt
ineptiae
sunt ea momenta, numquam errabunt.
Vita
iam resplendet exstinctis caliginibus
implet
caeli fines imbribus tenacibus
terramque
dulcibus lacrimis patentibus.
Lux
Divina delet postremo mortem et dolorem.
Rem
spe delenit mortalem et angorem.
Animus
a Matre allectus
Mater!
tibi
est cor gaudio leve;
caritas
tua in Filium tuum semper fluit
qui
ad te aspicit;
luce
vultus tuus etenim splendit.
Mater!
tibi
est facies iucunda
at
non minor amor
oculis
tuis exprimitur.
Mater!
nonne
filios tuos errantes
fragilesque
adeas patiens?
Mater!
tibi
est misericors cor
ad
auxilium perpetuo paratum.
Amor,
infunderis sine tempore in Filium
ut
benignus de fratribus numquam recedat
obscuratis
etsi ignorantibus
quos
contra ad Vitam is adducit.
Mater!
preces
meas audi!
Illico
osculum dein tenerum
in
genis imprimitur ab ea Filii
qui
subridet
nec
Pacem quaerere desinit.
Jesus,
Magister Vitae (Invocatio)
Via
Tu es ducens ad Aeternum
quae
directa pervenit ad Veram Scientiam.
Flos
Tu es qui Fructos Veros gigni
in
horto olenti.
Logos
Tu es in fundamento mundi.
Vultum
tuum pingere misere nescio
in
versus solum sensus meus transpono
qui
sublimia verba tua captare nituntur.
Vox
tua perspicua
quae
res involvit, perpetuum earum motum admovet,
quae
acuta gentes adloquitur,
fragile
vulnerat cor meum.
Magister,
oculis humillimis,
qui
silens perturbatas componis vias,
unica
tua bona moralia
rursus
Amorem largiuntur,
vi
mala vix deruunt tenui.
Magister!
Domine Sanctissime!
Facies
Patris Mirabilis! Prosopon hieron!
Adspice,
quaeso, progeniei eius
Optime
Fili, incessum deerrantem!
Magis
heu! dies nostra quam heri
fatalem
circa se volvere axem nuper ignara
nubibus
se implere dolentibus non cessat
orbem
infauste obscurans insanientem.
Auxilii
tamen tui, Misericordiae tuae,
Domine,
agedum, Pacis tuae,
summum
opus nobis est
adventus
tuus interior cura divina donec parabitur
animus
noster ad Te trepidans non quiescit
nec
unquam quiescet
Scripsit Joannes Teresi Joannes Teresi
De Leopoldo et Richardo
De Leopoldo et Richardo
Carmen magna laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.
Oppidulique
domus superat delubraque amoeni
collis
et in celso sita moenia colle uetusta
arx
fuerat fortis, pridem collapsa ruina:
Scande
iugum, ut possis spectare sub arce fluentem
Danubium
et uallem, pomus quam florifera ornat
quamque
Lyaeus amat tot cliuis insitus arte,
denique
uti spumans uinum per pocula mentes
oraque
delectet: Petit arua merumque uiator.
En
hic uersanti tibi forsitan incola narret,
hac
quis in arce dies alienus degerit olim -
nec
rus causa uiae nec pocula grata fuerunt -
curque
sit hic captus seruatus carmine amici.
In
regione sacra dum tristia bella geruntur
et
studet Europe loca sancta ex hostibus ense
eripere,
Austriadum ductor Leopoldus in amplis
regibus
et ducibus fuit atque ingentia fortis
proelia
commisit crudelesque expulit hostes.
Quas
Dominus pedibus terras calcauerat ipse,
reddere
Christicolis studuit tunc turba per arma
nobilis
et maduit perfuso sanguine terra.
Marte
furente superbo exercitus obsidet arcem
atque
ad Achon multi pereunt, tamen instat et urget
firmaque
progrediens oppugnat moenia miles.
Pacta
est deditio, cum iam defendere muros
non
possent Arabes. Ingens exercitus instat
militibusque
patent portae concordibus urbis,
sed
mala lis oritur. Deuictis hostibus ipsi
uictores
certant: Leopoldus iura poposcit
ac
reges eadem et reliquis uictoribus aequa.
Praemia
magna negant, sibi quae uirtute parata
censet,
et ipse pari dicit pugnasse superbus
se
studio, Tyrias agmen cum clauderet arces:
„Num
nos infestis uidistis cedere telis,
quae
iaciebat Achon, quantumque ego Marte feroci
inque
acie valeam, uos ignoratis, amici?
Cur
potuit uobis meritum mihi demere honorem
aemulus
– ah – passis? Deberi praemia nostis
magna
mihi atque isdem fas est mihi iuribus uti!”
Rex
socium risit, quem miserat Anglia magnum
trans
mare, „Dux, non es regali dignus honore!
Quale
genus tibi sit, quaero. Num sanguine regum
cretus
es? Ast atauis ego regibus editus. I nunc!“
iudicat
– heu! – nec fert Leopoldum tanta uolentem
Richardus
cogitque ducem decedere saeuum.
Hic
ulturus abit labem. Data uela ab eunte
sunt
e conspectu Tyriae telluris in altum
et
ruit aere salis spumas. Cui uulnus et ira
haerent
pectoribus: „Poenas dabit ille nefastus!“
Cum
res per fratrem misceri nosset in Anglis,
patria
constituit Richardus ad arua redire.
„Sunt
seruanda mihi mea regna. Celerrime abibo,
nam
deserta diu caret Anglia rege.“ Per aequor
longum
tunc fit iter regi montesque per Alpes:
Callidus
ut uulgus – Leopoldum haec arua tenere
sciuit
– deciperet, miseris sunt uestibus usi.
Vindobonam
ueniunt pauperque uiator, ut escam
sumeret,
esuriens intrauit nocte tabernam.
Cena
merumque placent. Puero datur aureus – ecce!
Vnde
sit insolitus nummus, mirantur, et ipse,
qui
dederat nummum, dubius – Pauperne uiator? -
aduena
censetur uigilumque cohorte uocata
in
media capitur Richardus cognitus urbe.
Praeda
duci placuit. Captus defertur in arcem,
quae
colli imposita est et euntes despicit undas.
Nec
iuuat unda fluens animum nec pulcher ab arce
prospectus.
Retinent firmissima moenia clausum.
Hoc
uersante diu – fugiendi nulla facultas -
tam
procul a patria coeperunt quaerere regem.
Isse
uirum dicunt, cui rex Richardus amicus,
carminaque
edentem per terras clara uagatum.
Vox
quotiens sonuit, quotiens responsa requirens
frustra
sperauit! Venit illam denique cantor
Danubii
ad uallem et turres ibi conspicit arcis.
Edit
uoce sonos, stupidae quos mille precatos
aures
audierant, „Vtinam noscatur amici
cari
uox!“ optans et cantat carmina utrique
cognita.
„Te nolo misere, Richarde, perisse
credere,
amate. Latesne in carcere“, cogitat, „atro?“
En
iterum atque iterum repetit sua carmina uates.
Versibus
auditis respondet carcere clausus
notaque
uox uatis demum cognoscitur intus.
En,
Richardus adest toto quaesitus in orbe.
Quomodo
fiet, ut haec liber rex moenia linquat,
quaue
ducis memorem Leopoldi leniet iram
rex
ratione? Ducis manet alta mente repostum
iudicium
regis spretique iniuria honoris.
Nuntius
ancipites emittebatur ad Anglos
extorquebaturque
pecunia: Soluere iussis
maxima
danda duci est argenti copia cari.
Argentumque
ferunt Angli stipantque carinis
argentum,
ut mittant exacta talenta per aequor.
Acceptis
opibus sinitur Richardus abire
liber,
uti patriam post tempora longa reuisat.
Te
quoque delectat, Leopolde, pecunia sumpta:
Qua
munire licet munitaque condere castra:
Nunc
duo ualla monent argento debita regis
seruauisse
uirum fidentis carmen amici.
Scripsit
Martinus Zytophilus
Martinus Zytophilus
Onyx Nardi
Onyx Nardi
Carmen magna laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti
dicato
Argumentum
Adseverat Ligurinus, adolescens amicus Quinti Horatii
Flacci, se intelligere significationem cuiusdam carminis ab hoc
auctore nuper editi iamque controversiae subiecti in quo poeta
mortuus Vergilius vocari videtur. In explicationem Ligurinus
interdum verba aliorum carminum Horatii citans* exprimit
asperitate aliquantum puerili notiones suas, quae tamen vi non
carent. In fine dialogi Horatius respondet.
De systemate metrico adiungitur postposita adnotatio.
HORATIUS
1. Cur insuetus odor Vergilio tegat
opus dicatum quaeritur conviviis:
"Iam veris comites", undecimum quod sequitur libro *
meo recenti carminum.
LIGURINUS
5. Nullis perspicuum est unde sit inquies
frui lepore versuum solentibus:
solus namque potis percipere hoc sum Ligurinulus
puer diebus doctior.
HORATIUS
9. Te scivi, Ligurine, omnia cognita
habere verbis gloriatum audacibus:
at sane mihi non exhibuit tale molestiam:
licet recludere abdita.
LIGURINUS
13. Ergo praecipuam iudicis inscii
poema nacti quaestionem finiam:
Procnes historiam terribilem saevius implicas *
ad ista quare pertinet?
HORATIUS
17. Regina ulta virum perfida filio
cibo coquendo rite detestata erit:
momenti tamen hic exigui fabula feminae,
volucris actus maximi.
LIGURINUS
21. Ales vere domum moenibus instruit,
sed altera exstat versibus sententia:
refert tempus enim Vergilii parum
diu poetae mortui.
25. Interfecerat haec natum uteri sui:
tuum sodalem morte dilectissimum
adfanti domitum nonne tibi culpa aliquanta erat
retenta corde in intimo?
29. In te culpam obitus suscipis arguens
tenere verbum "occidere" hunc sensum tuum,
"re quam nullus homo ferre potest adficere ardua":
onus sodali ieceras.
33. Maecenas didicit carminibus tuis *
rogationum copias occidere.
Sic credis nimia quae tibi erat mente superbia
amicum obivisse optimum,
37. qui non iam iuvenis, sollicitus, ratus
Marone semper stare fortunam procul,
pugnabat dubius magniloquo nobilis exitus
labore trans Aeneida.
41. Tu contra feriens vertice sidera, *
perenniorum cantor aere carminum, *
plumatus digitos atque umeros Melpomenes olor *
(ioco iuvaris serio)
45. praebebas speciem vatis Apolline
favente fama dignioris ceteris:
num possis facilis fidere sic mysteriis tuis
apud Sabinos nescio.
49. Monstratus digito praetereuntium *
lyrae Latinae perpolitus arbiter
tu circumvagus ac florilegus caespite musico
opes modorum conlocas:
53. ille ut cultor agri vomere patrio
arat sine amplo quod meretur otio
rectos continuos haud varios hexametros pios,
epos, georgica, eclogas.
57. Non estis cupidis partibus aemuli
patente ducti munerum discrimine.
Aeque vos atavis praesidium regibus editum *
fovebat et decus tuum.
61. Soli Vergilio mens erat altera:
adauctus illi livor erga te simul
rodebat gravius viscera dum dente pari gradu *
minus dolebas invido.
65. Tandem mortuus est. Te tamen attulit
vigente Saeculare Carmen indole
mature publicam ad notitiam, culpaque ad excitam
iniqua paenitentiam.
HORATIUS
69. Audivi studio non sine fervido.
Quot ante manavere salsae lacrimae
quam scripsi misere carmen avens heu tibi, Vergili,
sodalis amplexum dare!
LIGURINUS
73. Supplex adloqueris Vergilium tuum:
ut impleatur poculum velox ferat
nardi parvum onychem, donum epulis hospitis utile
sed et sepulchri proprium.
77. Cur nardum socius de Styge commodet,
vocatus a te versibus praenuntiis
provecta fragili nave animae dimidium tuae? *
Morine nunc optaveris?
81. Vos nullis aliter posse viis puto
venire in unum denuo quemvis locum,
nec vestram deceat solam animam ad principium integram
reducere extra Tartara:
85. infernis neque enim de tenebris refert *
Diana regis filium viventibus,
nec Lethaea valent Pirithoo vincula abrumpere,
diserte, vires Theseos.
89. Te desiderium fictaque noxia
malo rigant sudore per frontem igneam:
tantum nardus, adeps mox vacui crassa cadaveris,
remulcet ac refrigerat.
93. Haud mire sit odor mirus in aere
virentis herbae cum sepulchrorum unguine.
Facundus decoras propositum vix sibi congruens:
cor a palato dissidet.
HORATIUS
97. Quae sint falsa tacet, vera etiam tacet
Horatius numve ipse totum ceperit.
Interdum sapio certa minus quam vaga sentio:
legens oblectare ut queas.
Systema metricum
Exemplum gratissimum rhythmorum mixtorum dactylici atque
iambici qui apud Horatium inveniuntur praesentem scriptorem
affecit ut alios similes experiretur, hic autem systema
compositum iambicum et Asclepiadeum. Tetrastichon quodque in
versibus Asclepiadeo Minore, Trimetro Iambico, Asclepiadeo Maiore
Dimetroque Iambico consistit.
Nulla epermittuntur licentiae metricae praeter mutationem
in spondaeum pedis tertii vel quinti versuum iambicorum: consulto
enim non fit spondaeus in ipso initio versuum iambicorum, ita per
levitatem syllabae primae gravitate compensata quae ad initium
inhaeret versuum ceterorum Asclepiadeorum:
Ordinantus caesurae secundum singulas normas Horatianas.
Hoc systemate iam excogitato confectoque carmine de Onyche
Nardi agnovit forte scriptor priorem usum metrorum iambici et
Asclepiadei coniunctorum in libro tertio Boethii de Consolatione
Philosophiae, ubi in ultimo poemate Eheu quae miseros
inter se sequuntur versus Asclepiadei Minores et Dimetri Iambici.
* 3 - C IV xii
15 - C. IV xii 5-8
33 - Epod. xiv 5, C. II xvii 1
41 - C. I i 36
42 - C. III xxx 1
43 - C. II xx 12
49 - C. IV iii 22
59 - C. I i 1, 2
63 - C. IV iii 16
79 - C. IV xii 17, 21, 22
79 - C. I iii 8, 10
85-88 - C. IV vii 25-28
Scripsit Stephanus Coombs
Stephanus Coombs
De chirurgi Ariminensis domo
De chirurgi Ariminensis domo
Carmen
laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato
Horrida
tempestas resonat per litora flava
rari
homines errant allatis retibus aptis
pisciculis
conchis capiendis de maris undis
(parvula
cena suis solito praebetur ab ipsis)
Adriae
apud medici praeclaras Eutychis aedes
experti
chirurgiam et arte et nomine Graeci.
Diffugiunt
omnes veriti caelum pluviamque
una
puella manet tristis sub Divo in harena.
Quae
causa est cur tam misere ploret lacrimetque?
Num
vult illa deum regem Superorum imitari?
Num
fusis lacrimis conspersam reddere harenam?
Servi
Albi capta est infelix Caesia amore:
vana
cupido illis miseris heu venum adituris!
“Caesia,
Caesia” tum clamatur ab aedibus amplis.
Tempus
adest redeundi ad munera sparsa cruore
illi
quae sanguen nectans domino auxiliatur
aegrotis
mala cui conclavi incidere mos est
saevo
scalpro in corpore iis quos iam dolor hausit
extremam
medicinam quique periculi in hora
quaerunt
aut obitum securum pro cruciatu.
Quot
venerunt ad pulsatum aditum excruciati!
Ecce
virum raeda celeri strata Aemilia affert
(multa
gementem de morbo qui viscera torquet)
quem
reparandi illuc spes ducit Ariminum ab agris
vires
per chirurgi artem clari medicinam.
Augusti
subito stat pontis candida moles
ex
alto sub quem ruit amnis Ariminus unde
oppidum
ibidem ortum est fere eodem nomine dato.
Longa
via Aemilia esse Placentia Ariminum iterque:
raeda
vehens aegrum transacto limite pontis
dum
cessant imbres crepitantes intrat in urbem.
Enitet
haud longe hinc illuc dehinc Augusteus arcus
mire
exstructus quo effigies in vertice signum
principis
ex auro fulgens excelsa levatur.
Oscillans
arcet populum raeda, ad mediam urbem
accedit
tandem consistit aditque vir aeger:
multi
in limine sunt inopes qui solacia quaerunt.
Tot
spatiis aegris divisis est domus ampla
uni
parti post adiecta est altera supra
iam
late constructa prius quam empta esset ab illo
militibus
dominantibus ut sedem sibi haberet.
Deposita
est scribae merces illic repetita
incedit
per fauces ad discrimina magna.
In
conclavi opus est musivum ut si inveniatur
in
medio varia pictura molle tapetum
textum
cuique lyram pulsans instet deus Orpheus.
In
vasis vitreis medicamina sunt pretiosis
ex
ligno in thecis caedendo condita ferra
plurima
lecticulusque est innixus parieti.
Hic
medicus trepidum comiter tunc excipit aegrum
dantur
praeciso ventri fomenta doloris:
scalpro
electo apto Graecus circumsecat exta
quae
corrupta sibi videantur perniciosa.
Caesia
operta horret cruore ex vulnere fuso
pannis
obturat nectatque exhaustum obiturum
cum
ceteri doleant de conclavi propiore
quorum
inopum in muro restant vestigia plana:
“Hic”
scriptum est ab iis “miseri sunt”; “est bonus (is)
vir”.
Aegrotus
se nunc recipit sensim resecatus:
qui
nisi febri affectus erit nimia moriturus
ob
validam non est chirurgi artem medicinam.
Sed
Germana acies adventat. Nunc abeundum.
Vespere
servus iam redit Albus rure labore
lassus
olusque affert maestam quaeritque puellam
conventurus
eam secreto in divitis aedes
illicite
ritus sacri ubi Iesu celebrantur.
Quae
dives domus est iuxta fora et alta theatri
moenia
apud templum Iovis atque altaria magna.
Aedium
in aula sunt soliti perfringere panem
et
laudant Dominum cordis cum simplicitate.
Umbris
occultat via nocturnis redeuntes
Albus
valde animo motus sic fatur amanti:
“Filii
et uxor cum domino iam sunt fugituri!
Nolunt
nos venum dare, nostra peculia quaerunt!
Reddimur
eia! liberti, cedunt etiam agrum.
Nunc
nummis pensis longe nobis fugiendum!
Ibimus
in latebras ramis patulis foliisque
tectas.
Barbariam ne exspectemus venientem!”
Sed
sonitus belli turbat noctis requietem:
Urget
seu pontem seu moenia barbara turba,
fit
caedes stridens armis magno strepituque.
Experrecti
consurgunt somno trepidantes
cives
discurrunt vertuntque ad portam orientis
oppressi
caecis tenebris magnoque tumultu.
Funibus
et scalis cum Augusti arcus capiatur
hostibus
a cupidis motisque cibi fame et auri;
interea
ceteri vastant implent Alamanni
praeda
plaustra viis, en praecipites fugitivi
erumpunt
cives misere conterriti ab urbe;
primi
liberti currunt curruntque legentes
amnis
aquas Aprusae dum longe extollitur ignis
flammaque
ab urbe incensa, dant qui lumina caelo
ante
auroram Luce novi iam temporis orta.
*Ab
anno MMVII domus Romana tertii saeculi p.Ch.n. visitatoribus
ostenditur forte reperta in medii oppidi horto, effossa arboris
radice; repertus archaeologicus magni momenti est propterea quod
in hoc aedificio circiter CL ferra chirurgica et supellex
tabernae medicae detecta sunt. Opera musiva pavimenta ut tapeta
operiunt, ex quibus in cubiculo ubi medicus solitus erat aegros
secare imago elegans Orphei lyram canentis inter animalia eminet.
In alterius cubiculi pariete adhuc manent ab aegrotis verba
scripta; a nonnullis litteris existimatum est chirurgo nomen
fuisse Eutyche. Multa, ut vasa pretiosa inscripta, ipsaque ars
medicina, Graecorum cultum et humanitatem revocant. Omnia detecta
adusta sunt, sed ob tecti lapsum, servata; domus, tunc
prospiciens litus, fertur habitata esse a medico III saeculo, sub
militum imperio, qua aetate oppidum Ariminum ab Alamannis
vastatum sit. Nunc omnia reperta exponuntur apud Musaeum loci,
ubi etiam cubiculum medicum refectum rebus hodiernis qua specie
putatur illo tempore visum esse.
Ad
plura cognoscenda http://www.museicomunalirimini.it/musei/museo_citta/domus_museo_citta/
Scripsit Lydia Ariminensis Lydia Ariminensis
Mediterraneum
Mediterraneum
Carmen laude
publica ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato
Eugenii Montale Mediterraneo
in Ossi di seppia vere poematium aestimandum et quod
carmina novem unum attinent argumentum, id est maris immensa vis
et magnitudo, et quod mutatio prospectuum atque poeticae materiae
progressio, sagaciter nobis legentibus, satis consectariae
videntur.
Primum enim, ut in
tabula picta, apparet marinae regionis imago - uligine umbraque
pinastrium leniter infuscata -, quae gradatim occupat secumque
trahit poetam molestia clamoris circumstantium affectum atque
demissa ora tenentem, postea illius mens et conscientia gradatim
eminent ut colloquium cum mari habeatur. Memoria quoque
reviviscit, reddens actae pueritiae vestigia. Magna inest vis
admonitionis in locis, quae naturam et speciem Ligustici sinus
ostendunt. Tamen iam in extrema parte II carminis marinus situs
transfiguratur fitque fere fabulosus, allegorice sumens imaginem
quamdam purificationis vel purgationis (v.18 ..e svuotarmi
così d'ogni lordura; v.22 ..le inutili macerie del tuo abisso), deinde
figuram patriae desideratae redeunti exuli ( Ho sostato
talvolta) vel autem patris qui admonet, docet, solatur,
magistrum brevis et scabri eloquii atque intrepidae et
imperturbatae vitae semetipsum praebens(Noi non sappiamo;
Avrei voluto sentirmi), fiens demum semidivina vis et quasi
ratio vel lex in ipsa rerum natura insita( Dissipa se tu lo
vuoi). Declivis et rupestris ora contra porrigitur quasi
specimen humanae condicionis, infelicitatis et ariditatis signum.
Non marinae
regiones priores partes agunt in carminibus VII, VIII, IX, sed
ipsa poetae conscientia, qui inexplicabilem sensum fallacis vitae
deprehensum impavide considerat atque profitetur inscitiam et
vanitatem verborum. In novissimo carmine, suae ipsius
imbecillitatis conscius, ille cupit in universo dissolvi maris
complexu (IX v. 5 M'attendo di ritornare nel tuo
circolo,/s'adempia lo sbandato mio passare), intellegens se
esse tantum tyrsi favillam, quae cito exuretur.
Sane igitur patet
in Mediterraneo colligi et, ut ita dicam, rhapsodice
conecti proposita et argumenta complurium Montale iuvenis
carminum. Etenim tum forma et natura locorum, saepius siticulosa
et salebrosa, tum status caeli praefervidi et aestuosi similia
reperiuntur in aliis Ossi di seppia, in quibus
exstat quoque imago pueri quem mare allicit cuique simul infundit
conscientiam humanae sortis necnon desiderium sedandi omnes motus
animi in immensa aequorum vastitate. Sed propositum hoc, quod
fere panicum et panpsychisticum aestimari potest, in
Mediterraneo augeri videtur, siquidem parvulae res naturales
animantur sensuque afficiuntur.
Aegritudo
vivendi, quae magni momenti habetur in poetica ratione
Liguris vatis, in carmine VII designatur qualis teredo edax
mundi atque ibidem significatur hominis periclitatio ad
effugiendum illum determinismum quo humana vita clauditur et in
vinculis tenetur.
Ait enim poeta:
malui exquirere vitium vectis quo alliga(re)tur machina
mundi. Genus autem pressum et submissum versificandi
enuntiabatur iam in Non chiederci la parola, in So
l'ora et, amicta velo dissensione cum quodam grandiore
dicendi genere Gabrielis D'Annunzio, in I limoni.
Tamen neminem
fugit eloquium in Mediterraneo fluentius, canorius ac
modulatius esse quam in ceteris Ossi di seppia, in
quibus strictae quaedam et fractae sententiae saepius
inveniuntur. Verba autem elatioris sonus miscentur cum aliis fere
cotidianis.
Non translatio sed
quaedam interpretatio duorum ex novem Mediterranei carminibus
dehinc legi potest.
Ne tibi, benigne
lector, durior videatur, quaeso!
Mediterraneum
...sicut
silices sale consumpti. ( E. Montale,
Mediterraneo VII 2-3)
I
Turbinis instar
vox me verberat aspera turbae
garrula, mimica
mihi reclinata tum ora tenenti.
Tellus fervet
pinorum quam pervolat umbra
solis obliqua et
fuscantur tunc aequora procul
sive oculis ramis
obstantibus insuper hirtis
seu potius terrae
venis umentibus aestu.
Gurgitis ardor
nunc submissus deinde sonorus
longula apud vada
me lentum nanciscitur usque;
vel fit interdum
bombus reboantior undae,
spumantes fragor
in scopulos fluctus refluentis.
Sed ubi tollitur
os, sedatur strepitus omnis,
cum subito
exsiliunt binae en aspice! picae,
albaecaeruleae
proiectae paene sagittae,
ludentes ad aquas
et vasti murmura maris.
VI
Numquam fata
futura licet prospicere nobis,
utrum dulcia sint
equidem an taeterrima vero.
Semita perducet
nos forte intacta ad prata
murmuret in quibus
aeternae mera limpha iuventae
aut in vallem imam
caecamque repente labemur
immemores solis
matutina luce nitentis.
Accipient terrae
denuo nos forte alienae,
sol aberit,
deerunt poetarum tinnula verba.
Fabula bella,
eheu, qua nostra effingitur aetas
fors infanda fiet
nobis tristisque repente.
Sed tamen, o
pater, haec spes cordibus arrigit aegros:
tantillum
vocibus nostris migrasse aliquando-
mussantes apium
quasi turmae- quod docuisti.
Digrediemur tum
longe memores resonantis
vocis amicae: sic
meminit solem herbula pallens
intra umbrosa
urbana cavaedia. Parvula verba
quae tecum
submisse nos eduximus una,
vocibus infirmis
languoreque saepe referta,
fraternis animis
nos auscultantibus inde
Graecorum sal olim
sapere tum videbuntur.
Scripsit
Gratianus Dall'Ava
Gratianus Dall'Ava
Mercurius
Mercurius
Carmen
praemio et diplomate ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti
dicato.
Mercurii nunc coepta cano,
Mercurii nunc coepta cano, pia Musa, dolosa,
audacis facinus nati contexere conor.
Incertis uacuum pennis librare per aethra
me decet ac pelagi peragro rate lassa per undas;
invidia ne uicta dei ferar arua per ampla
nunc timeo. Miserum meditans deus ille fefellit
calliditate puer Phoebum, uelut incluta fama
peruolitat terrasque replet, stupet ora uirorum.
Abductis solusque bobus parauit inermis
callidus ille puer facinus mirabile primis
mensibus in cunis. Volitat deus ille per ora
mirabunda uirum, tenero comitante poeta.
Inuentor fuit ille lyrae citharamque sonoram
munere callidus ille dedit; genus omne ferarum
molliuit sonitus lenis cantuque poeta
permulsit fera corda uirum, uaga corda ferarum.
Artificem merito primum memorare solebant
Mercurium uates celebres lepidique prophetae.
Mercurius docuit sonitu quae pectora possent
discere mirifico in terris noua munera diuum.
Ipse manu citharam tractat citaramque docere
Non dubitat rectos homines, qui ludere possint;
pectora qui sonitu placent animique dolore
perfractos tollant misero, convivia laeta
per noctem gelidam teneri laetentur inanem;
qua ratione uiri citharam, testudine capta,
conficiant docuit laetus, ueniente per arua
propter aquas fluuii Phoebo, testudo repente
accipitur teneris manibus digitisque necatur;
quam uacuam cultro celeris facit ille peritus.
Visceribus tractis manibus, sonat illa lorica
uasta per arua grauis, digitis tractata peritis.
"Conficiam neruos", ait ille,"leuesque per ora
deducam, tensosque traham super inde lorica.
Qui sonitus liberent miros, ex arbore ponam
lignea tum fragmenta leuis, quae tollere neruos
paulisper ualeant; cultroque foramine facto,
quod resonet grauius uacuo sub cortice duro."
Ad cunas cithara posita, requiescit; ocellos
Mercurius merito somno dedit ille beatus.
Praecipiti nox atra uenitque per aethera pinna,
obruit illa graues hominum durosque labores.
Ante diem uenit ipse furens, diuinus Apollo.
Qui lassus neruum posuit, fera multa secutus,
uulnificum ad rupes uirides, ubi carpere possit
languidulam solus, placidam per aperta quietem
prata, quibus coelo ex alto pia numina donant
triticeas messes, fruges, cerealia, uites.
Mercurius puer ille uidet per prata sagittas.
Longius et neruum ualidum prope saxa iacentem.
Stertit Apollo. Silens infans uenit uda per arua,
surripit arma, fugit leuibusque per aethera pinnis;
ut rapidus venit ad cunas puer ille sagittas
abscondit lectum subter, ueniente parente,
quae mammas puero turgentes praebeat altrix.
Cum somnum simulet stertens, abit illa per umbras
frigidulas noctis, placidum petit inde maritum,
qui lassus talamum sternit prope fluminis undas.
Cum blandos aperit Phoebus per noctis ocellos
auricomis tenebras, frustra prope prospicit, arma
sollicitus quaerens: taurum uidet ille furentem,
qui ualidis sequitur spumantem cornibus aprum.
Territus haud longe taurum uidet ille manentem,
uestibus inductum rubris, corpus quae nimis udum
nocte tegunt gelida, pellentes frigora dira.
"Quis facinus potuit tantum committere maius?"
cogitat ille furens secum, "quis callidus ausus
surripere est arcum solidum stridulasque sagittas?
Nulla uident oculi lassi uestigia furis,
conspicio contra pueri uestigia parua,
ad me conueniunt, abeunt et nulla per arua.
Quem sequitur pectus? Puerumne sequentia lassa
Lumina, nocte premente, uident quo ducere possint?"
Iuppiter hic,"Contende celer, contende per arua,
illa premens pueri teneri uestigia", dixit.
"Quis fuit iste puer?", quaerit. "Cur natus
inermis impunis facinus tantum perfecit in aruis?".
Ad fluuii ripas Phoebus uestigia nati
cernit et, arma uidens iratus, acerba per aethra
uerba silens iacit in fratrem, qui lentus in umbra
frondosam ad quercum lassos simulabat ocellos
tranquillo peremi somno, praeclara fugante
sidera nocte, leuis radiis sol frigora pellit
matutina, ferens diuis hominumque labori
solacium, quod dulce facit per prata molestas
pectoris et curas hominum diuumque labores.
Cum neruum uideat Phoebus grauidamque pharetram,
Insidias fratrisque dolum cognouit acerbum.
Accipit arma furens, quaerit cur fecerit umquam
nocte dolum. Puer ille fugit, cunisque relictis,
muta per arua, petens ualidos ad flumina tauros.
Arreptis caudis, pingues trahit ille iuuencos
retrorsum fratris, taetram petit ille cauernam.
Obstructa tum fronde specu, puer inde per arua
intrepidus cunas repetit, dormire sub alto
cum simulet stragulo astutus, sic risit Apollo.
Aspicit Apollo fratrem simulantem suis
in cunis tectum stragulo. Ridens dicit ille
Apollo, qui vult tangere fratrem infantem ocellos tum
paulisper aperientem, ei: "Non decenter
rapuisti boves, qui recubas simulans te
dormire! Citius ubi sint mihi dicas, parve!
Iuvencos vidi nullos! Tartarum in osculum mittam
te, qui efficias male tu iurgia nostra!
Aspicit ille deus fratrem cum dicere ridens
coeperit; et clausis oculis tum uoce clamare
incipit: "A, frater, noli me uerbere diro
me pulsare: uides puerum fratremque tenellum.
Innocens maneo, quia nil, dulcissime, feci.
Stragula me, nunc cerne, tegunt; te quaerere tardos
conuenit inde boues. Domus haec purissima semper
criminibus mansit. Puer hic cunasque reliquit?
Crudelem mater fecit te, frater amate".
Scripsit Julia Maria von Schenk
Julia Maria von Schenk
De Novocomi origine
De Novocomi origine
Opus laude publica ornatum in Certamine Scaevolae
Mariotti dicato.
Larius Abduae aquas ita dividit: altera
Leucum
tangit, deinde iterum latus trancurrit ut
amnis
lentus et Eridano puram fert copiam aquarum,
altera per montes sinuosum iter usque
revolvit
ad Novocomum: sed quis tantum opus
ingeniosus
exstruit, oppidum uti possis spectare
venustum,
aevo ubi praeterito per morbida coena
paludis
horrifici pisces ranaeque natare solebant?
Musa, lacus si imos habitas taetrosque
recessus
voce tua resonent nunc antiquissima facta.
Romani saltus Appennini nemorosos,
Italicis populis tam vi quam lege subactis,
iam conquisierant vitesque agrosque
fecundos,
laetae ubi floruerant Tuscorum pacificae
urbes
Caere et Tarquinii, Vetulonia Volsiniique.
Lentus aquas placidas Padus usque Hadriae ad
mare volvens
pontibus ex ligno exstructis rapide
superatur
atque inopinate tenebrosa in planitie ampla
miratur miles nemora et loca densa paludum,
Alpium ubi Eridanus fusa glacie fit
abundans.
Ad boream vertens iter en exercitus alba
miratur iuga iam densa nive operta perenni,
cum iacula adveniunt modicis de collibus
illinc
desuper: ignoti lucorum pone latebras
acria coniciunt tela, effluit Italicorum
unde cruor. Subito perfunditur ordo aciei
agminaque effugiunt retrorsum
praecipitanter.
Vesper adest: repetunt numeroque animoque
iter idem
maiore armati pedites Romani equitesque
obtecti solidis tegimentis: firma voluntas
est superandi hostes fronde arboribusque
latentes.
Noctu semita eadem ascendunt, barbarus unde
mortifera et iacula et saxa aspera iecerat
hostis:
qui sub castaneis et quercibus inveniuntur
somno iam capti gladiis interficiuntur,
qui expergiscuntur miserorum questibus, illi
vix vigiles aegre conantur mittere pugnam
frustra: illustrat sol permulta cadavera
mane.
Perveniunt gladiis destrictis saeviter usque
ad clivum pedites medium undique, anusque
senexque
et mulier miseram servans animosa casam udam
vixque puer graduum primorum expertus
inulti,
Iuppiter! intereunt animos nec prex movet
ulla.
Corpora collustrat sol oblita sanguine mane:
sibilat hic boreas ex Alpibus et lacrimarum
instar de fusco plorare Iove incipit imber.
Deinde impervium iter per vallem acclive
deorsum
incipit: effugiunt celeres cervi hinnuleique
saxosum amniculum resonantem
transgredientes,
falcibus interea ramos arbustaque caedunt
vi pedites, donec potuit procedere nullus.
Sub pedibus cedit solum et immerguntur
inanes
pondere loricarum eheu nimio et galearum.
En limosa palus, ubi foede putridus aër
omnia circumdat, culicumque examina fusca
sistere ad hoc sicut nebulae mordacia
pergunt.
Quid nunc militibus medio in coeno
faciendum?
quo post tam grave iter contendet grex
dubiosus?
Collem aegri madidique ascendunt dux
peditesque,
unde est conspicienda per aethera lux
orientis
prima: hic conantur breviter requiescere
frustra.
Dux tamen opprimitur iussu torpore deorum:
apparet mulier pulcherrima, caerula luces,
candida bracchia et os, bene comptos atra
capillos
"Larii ad intactum venisti litus, ubi,
- inquit -
hospes, nemo umquam voluit consistere.
Sacrum
historiae librum est evolvere denique
tempus!
Mane viros validos hortare ad opus
faciendum!
Lucii ubi hisce natant et bufones maculosi
oppidum enim suave et dives praedico
oriturum:
per mare mercator quo fictilia afferet altum
vitreaque unguentis capiendis, annulum,
inaures:
omnia quae excultis miranda uxoribus atque
virginibus, roseo suffusis flore iuventae.
Hic orietur homo qui naturae studiosus
comminus aspiciet nimis ignea saxa Vesevi,
cuius fata nepos eheu! exitialia dicet.
Hic orietur vir qui naturae inveniet vim
abditam, ut illustret lux noctem homini
tenebrosam.
Textilia hic pretiosa operarius arte creabit
principi idonea, per terrarum orbem
celebranda.
Mane viros validos hortare: opus incipiendum
est!"
Sic effata virum nocturna reliquit imago.
Mane viros validos hortatur dux animosus:
"Heia! solo advecto madidam replete
paludem,
singulum in alveum abhinc fluvii instar
defluat humor,
atque locis siccis aedes et templa
struantur."
Sic prope Larii aquas oritur liquidas
Novocomum
oppidum et artibus et doctrina insigne et
amoenum.
Scripsit Herimannus Novocomensis
Herimannus Novocomensis
THYRSIS
THYRSIS
“Aret
ager, vitio moriens sitit aëris herba,
liber
pampineas invidit collibus umbras
Phyllidis
adventu nostrae nemus omne virebit,
Iuppiter
et lateo descendet plurimus imbri.”
(Bucolica
Vergilii)
Quomodo
nomen suum Sicilia mutari videat per saecula operaque
Opus
praemio ex aequo ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.
Non
ex originibus Italicis, quamvis Sicani venientes ex stirpe
indo-europaea starent ibi ab aliquo tempore, sicut bene dicit
Renatus Del Ponte in libro qui inscribitur “Dei e miti
Italici” (Latine De diis et mythicis Italicis), sed vero ex
genere indo-europaeo venit verbum “Sicilia”. Opinio
haec, studiis dumezilianis nixa, a philologo Carolo Pascal initio
saeculi XX approbata est et confirmata. Ceterum radix invenitur
similiter in aliqua specie indo-germanica SIK, quae in lucem
profert incrementum, auctum; unde fertilitatis et ubertatis
significatio.
Haec
radix invenitur ita in compluribus toponymis, inter quos
recordari possumus Siciliam, Sicinum, Aegei insulam, Sicinionem,
urbem apud Corinthum, Polyclei patriam, Sicem, locum apud
Syracusas; non secus ac invenitur in denominationibus
plantaribus, inter quos ficum, cucumerim et cucurbitam .
Veri
similis videtur opinio philologi supra citati, eo magis quam
maior vis eius studiis primordialibus statuitur a summo philologo
qui praecedit sine dubio studia huius generis. Nam verbum Sicilia
et adjectiva quae de eo derivantur inveniuntur in omnibus
partibus, inter quas locus apud Tibur appellatus Sicilianus,
considerandi sunt, non inferiores quam apud Athenas locus
singularis forma triquetra (collis erat) qui nuncupabatur
Sicilia. Unde significatio Siciliae propriae “fertilitatis
et abundantiae terrae”. Eo ingentior significatio ut clarior
fiat si aspicimus quod de fertilitate referunt Siciliae Polybius
Megalopolitenus et Strabo Amasensis, unus historicus, alter
geographus, qui appellarunt Siciliam taµe??? t?? ??µ?? , id est
cellam Romae penariam. Simili modo Cato censor exprimitur, cuius
opinio referta est in de Verre libro a Cicerone, qui dicit,
iisdem verbis quam ille usus, “cellam penariam rei publicae
nostrae, nutricem plebis Romanae”.
Non
potest certe nobis non esse grata fabula, quod Ferdinandus Milone
bene accipit, in qua dicitur Graecos, Ilio deleto, ad Siciliam
navigavisse et, ibi domicilium collocatos, mutare nomen loci
statuisse, qui olim appellabatur Trinacria et ab eis appellatur
E??e??a , verbum veniens ex s??? e?a??a?a , quae Latine dicitur
ficus et oliva.
Historicus
Siculus, cui nomen est Gaetanus Columba, observat Graecos, qui
nomen tribuerunt primi insulae ad quam appulerunt, Homerum
habuisse rei testem, qui nomen profert, significans “terram
tribus cupitibus”.
Alius
celeber historicus Siciliae Antiquae, cui nomen est Ludovicus
Pareti, dicit antea Thrinakriam, id est cum opus de Odisseo
narrans esset prima manu , esse locum Chersoneum Tauricum,
collocatum in regione septentrionali Maris Nigris, postea, cum
opus de Odisseo a poetis errantibus modificaretur, Thrinakriae
nomen sumpturum esse, significationem serius definitam et
indicantem “insulam triquetram tribus promunturiis”.
Certum
est in De Odissea libro litora Siciliae orientalis denominari, ad
fretum proxima (apud Tauromoenium): “nam Ulyxes trahitur
freti fluctibus et, reliquis navis arreptis, sortis gratiam habet
quod procella eum ducit ad Ogygiae insulam”.
Abhinc
momento quo Graeci in insula domicilium collocaverunt homerica
poëmata cognosci inceperunt, quoniam poëtae errantes, inter
quos recordamur Cynetum Chium qui ea ibi vulgaverunt, inclusum
maximum poëtam nativum Stesicorum Imeensem. Tam Thrinakriam quam
t???????? velut denominationes propriae Siciliae invenimus apud
antiquos scriptores Graecos non dissimiliter ac apud Pindarum qui
secundo verbo utitur V seculo a. Chr. Siciliam denominante. Hoc
verbum fit consuetum apud ulteriores scriptores seu Graecos seu
Siculos: Thucydidem, Antiocum Syracusanum; eodem modo verbum
t???????? invenitur apud historicum Thimeum Taorminae(IV –
III saeculo a. Chr. nat.) qui plane se refert ad tria
promunturia.
Eadem
definitio fuit tam felix ut alii non parvo pretio hanc
considerarent, inter quos Lycophron Chalcidicus qui in poemate
suo, quod fert nomen puellae Alexandram, appellavit insulam
t??de???? ??s?? et Diodorus Siculus qui dixit insulam esse simile
triquetrae terrae figurae Egyptiacae.
Tempore
ineunte complures scriptores seu Romani seu Graeci certant verbis
paribus conficiendis, ex his emergent triquetra Lucretiana, t?????e??? Nonni
Panopoli IV saeculo p.Ch.n. Lucretius, in poemate suo, cum se
referat ad Empedoclem figurat insulam, ad quam pervenit is, mari
Jonio amplexam quod magnis anfractibus viro implet glaucis undis:
“ … insula quam triquetris terrarium gessit in oris
quam fluitas circum magnis anfractibus aequor Jonium glaucis
aspargit virus ab undis”. Ovidius fingit, loquens de
Siciliae forma, promunturia sua esse velut tres linguas se
extendentes in mare: “tribus haec excurrit in aequora
linguis”.
Horatius,
Plinius senior, Silius Italicus (Primo saeculo post Ch.n.) non
dissimiliter opinantur. Quintilianus dicit Siciliam esse
Triquetram, et Iginus, qui vixit Augustea aetate, Siciliam
insulam vult in triangulo stare.
Pomponius
Mela, qui vixit Primo saeculo p.Ch.n., et cuius opus De
chorographia describere terrarum orbem conatur, freto Nili
triangulo aequalem Siciliam facit, cum in contrarium vertat quod
dixerat Diodorus.
Nonnus,
qui scripsit poema de Dionysi in Indiam itinere, appellat
Siciliam tricipidem et tricuspidem.
Postremo
Claudianus, in poemate de Proserpinae raptu, quod locum habet in
Sicilia, appellavit Siciliam trisulcam, i.e. tribus cacuminibus
institutam.
Haec
forma geographica potest bene figurari monstro tribus cruribus
constituto, Graece dicto t???e?? vel Latine triquetra.
Studiosi
putant hanc figuram esse symbolum religiosum, repraesentantem
Baal deum vel solem, per triplicem modum manifestationis: hiemem,
ver, aestatem; vel potius lunam habentem in crurum locum falces
lunares; vel potius, generali sensu, motum. Testimonia monetaria
nobis ceterum non desunt, praecipue in Asiae Minoris regionibus,
inter quos recordamur Apendum in Pamphylia, Olbam in Cilicia,
Berythum et Thebem in Troade et etiam Lyciam, saeculis VI et V
a.Ch.n. Non dissimiliter invenitur Trinacriae figura in effigie
monetaria in Athenis urbe saeculi IV a. Ch.n., in Corintho urbe
et in Macedonia eiusdem temporis momenti.
In
Magna Gaecia testimonium monetarium invenitur apud has urbes:
Paestum, Eleam, Terinam, Metapontum, Cauloniam, ubi symbolum tria
crura repraesentat. In Sicilia effigiem invenimus in urbe
Syracusis Agotocle regnante.
Aetate
Romana symbolum vi religiosa vel etiam magica praeditum tale
aestimari desinit et a contrario sumit admodum vim geographicam.
Haec reductio ad unum patet in effigie monetaria Panormitana, ubi
Trinacria apparet sub aspectus suo definito, i.e. tribus cruribus
Gorgonico capiti spicis ornato iunctis, qui renovat
significationem veram, se esse cellam Romae penariam et ferentem
dictionem “Panarmitan”. Hic aspectus monstratur idem
per effigiem monetariam urbium Entellae, Gelae, Agrigenti et
Liparae.
In
quodam denario, qui fuit, ut videtur, proconsoli Aulo Allieno,
anno XLVII circiter a.Ch.n., figurat Trinacria cum heroe loci,
Trinacrio. At nummus maiore pretio signatur, anno LXVIII p.
Ch.n., a propraetore pro Africa L. Clodio Macro, vel etiam a
sodalibus Siculis, quia potest aspici subito Trinacria cum
dictione Sicilia, i.e. symbolum cum interpretatione eius.
Non
solum in monumentis et rebus huius generis invenitur symbolum,
sed etiam in saxis signatis vel sigillo aeneo ad vestimenta apto.
Oblivisci non possumus “personas Gorgonicas”, quibus
est officium ad exornandum et fascinum agendum aptum, et quae
plerumque ornabant templi fastigia. Postremo licitum nobis non
est hoc commentarium dimittere, quim recordemur mythum Persei
solare notissimum fuise in Sicilia, quod demonstratur celeberrima
metopa nuncupata urbis Delinuntis, saeculo IV a. Ch. n.
Scripsit Helisa Magurno
Helisa Magurno
ANIMALIA TERRA MARIQUE
ANIMALIA
TERRA MARIQUE
Carmen
publica laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti
dicato.
Asinus
„Statim
possum affirmare,
Si
necesse, et cantare:
Non
sum ego vitulus,
Ego
sum auritulus.
Patienter
onus fero,
Egenusque
vitam gero.
Cur
appellant asinum
Qualemcumque
hominum?
Meum
cantum tu miraris,
Eum
forsan imitaris?
Nullum
hoc est facinus:
Cibum
peto asinus.“
Equus
Agricola
bonus
Et classici
sonus
Concordant in
unica re:
Et agrum
arantes,
Et pugnam
pugnantes
Cum equo sunt
bona in spe.
Quadrupedis
equi
Vestigia
sequi
Nullius est
hominis dos,
Sed equo
sedere,
Dum
hinnit videre,
Iucundus
multorum est mos.
2
Lepus
Quare
lepus est auritus,
Acer eius et
auditus?
Cur
et celer esse debet,
Miseroque
quid hoc praebet?
Homo,
canis – usus malus –
Est
in fuga una salus!
Apis
Heri,
ut et hodie,
Mane et
meridie,
Apis quaedam
parvula
Numquam est
in cellula.
Sapiens
apicula
Dat et amat
oscula.
Acer illi
oculus:
Amor eius
flosculus.
Hirundo
Tota
die pulchra avis
Volitat per
viculum:
En hirundo
nigra, suavis
Devolat in
nidulum.
Redit ver et
perit gravis
Hiemis
curriculum.
Passer
Passer
a mane ad vesperum,
Magno cum
coetu passerum,
Alacri dicit
carmine
Sesse
contentum homine.
Sciscere
volens omnia
Brevia illi
somnia.
Natus
sub tecti tegulis,
Curiosus ab
incunabulis:
Tectum sub
luce occupat
Et novitates
computat.
3
Papilio
Varius,
ruber et flavus,
Sicuti pater
et avus,
Papilio amat
colores.
Hilaris,
numquam ignavus,
Cupidus,
minime pravus,
Tantummodo
appetit flores.
Formica
Formica
festinat et numquam quiescit,
Calore
regnante labore clarescit.
Collegas in
via festinans salutat,
Ad unum
hortatur et verba non mutat:
„In
genere nostro proverbium sanctum
Laborem in
omnibus vincere tantum.“
Cochlea
Cochlea
semper tacite vivit,
Tacita repit,
carpit et bibit.
Neque
festinat, neque vagatur,
Exiens domo
domi moratur.
Rana
Rana
coaxat, coaxat,
Clamor
ranarum non laxat.
„Caeli,
rorate, rorate,
Nubila,
pluviam date!
Quamquam in
sicco cantamus,
Tamen sub
aquam optamus,“
Sepia
Sepia,
parvula navis,
Armata
navigat tuto:
Sacculus
ater, non suavis,
Nigrorem
servat pro scuto.
Flagrans ad
litus non perit,
Nam puer
somniat mare:
„Illa
navicula erit,
Docebit me
navigare.“
4
Anguilla
Anguilla
est piscis, non anguis,
Testatur non
forma, sed sanguis.
Quam multa
sunt eius arcana
Scit mare et
aqua fontana.
Commissis
mari secretis
De
vita decedit in fretis.
Scripsit Aurelius Vidulić
Aurelius Vidulić
Dolor,
Carmen
praemio et diplomate ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti
dicato.
Dolor,
granum vitae
Tristis
Passio
Per
callem saxosam
murmur
audiebatur …
In
mediis olivis celati
vesperi
umbra tecti
aliqui
stabant attoniti
dum
clamores dolentes
flagelli
sibilos exaudiunt.
Corpus
aliquod exile
et extenuatum
se trahebat;
in
oculis eius tristitia ostentabatur
humilitate
conditus monstrabatur.
Caput
eius ornatum spinis,
terga,
genua valde vulnerata,
sanguinem
multum manabant.
Ascendebat
cum gravi ligno
abiete ponderoso
materiato
par
saxa sudore tracto
dum
olivae fixae videntur
minime
tactae aere duro moventur.
In
viciniis aquae rivi lugebant
timidae,
neque passeres
super
ramos canebant,
omnia
sub caelo immota manebant
obscuro
et plumbeo.
Subitus
altior fragor strepuit
tonitri,
signum eventi resplenduit.
Lacrima
tum genam macram lustravit
de
oculis tristibus statim destillavit.
Tunica
venerata
Corpus
se trahit cruciatum, exanimatum
per
duram Calvariam male crepidatum.
Iam
non est in cordibus pietas
innocentia,
sapientia interficitur
fructus
Vitae frustra intelligitur.
Tunica
cruore perfuso imbuitur
lacera
et luto sordida, vulneribus tegitur.
In
Calvaria crux, stans inter vicinos criminosos
fert
membra exilia, confixa, dolores ignotos.
Jesus
horrorem non curat
Dei
Filius parcit et amat.
Mater
interea tunica potitur
lintea
Filii calida amplectitur;
Eum
Divinum corde vulnerato immo admiratur,
deinde
non clamat, quia futurum eius consideratur:
“Non
omnis morietur”.
“Resurrexit”,
fratres eius tandem clamabunt
ineptiae
sunt ea momenta, numquam errabunt.
Vita
iam resplendet exstinctis caliginibus
implet
caeli fines imbribus tenacibus
terramque
dulcibus lacrimis patentibus.
Lux
Divina delet postremo mortem et dolorem.
Rem
spe delenit mortalem et angorem.
Animus
a Matre allectus
Mater!
tibi
est cor gaudio leve;
caritas
tua in Filium tuum semper fluit
qui
ad te aspicit;
luce
vultus tuus etenim splendit.
Mater!
tibi
est facies iucunda
at
non minor amor
oculis
tuis exprimitur.
Mater!
nonne
filios tuos errantes
fragilesque
adeas patiens?
Mater!
tibi
est misericors cor
ad
auxilium perpetuo paratum.
Amor,
infunderis sine tempore in Filium
ut
benignus de fratribus numquam recedat
obscuratis
etsi ignorantibus
quos
contra ad Vitam is adducit.
Mater!
preces
meas audi!
Illico
osculum dein tenerum
in
genis imprimitur ab ea Filii
qui
subridet
nec
Pacem quaerere desinit.
Jesus,
Magister Vitae (Invocatio)
Via
Tu es ducens ad Aeternum
quae
directa pervenit ad Veram Scientiam.
Flos
Tu es qui Fructos Veros gigni
in
horto olenti.
Logos
Tu es in fundamento mundi.
Vultum
tuum pingere misere nescio
in
versus solum sensus meus transpono
qui
sublimia verba tua captare nituntur.
Vox
tua perspicua
quae
res involvit, perpetuum earum motum admovet,
quae
acuta gentes adloquitur,
fragile
vulnerat cor meum.
Magister,
oculis humillimis,
qui
silens perturbatas componis vias,
unica
tua bona moralia
rursus
Amorem largiuntur,
vi
mala vix deruunt tenui.
Magister!
Domine Sanctissime!
Facies
Patris Mirabilis! Prosopon hieron!
Adspice,
quaeso, progeniei eius
Optime
Fili, incessum deerrantem!
Magis
heu! dies nostra quam heri
fatalem
circa se volvere axem nuper ignara
nubibus
se implere dolentibus non cessat
orbem
infauste obscurans insanientem.
Auxilii
tamen tui, Misericordiae tuae,
Domine,
agedum, Pacis tuae,
summum
opus nobis est
adventus
tuus interior cura divina donec parabitur
animus
noster ad Te trepidans non quiescit
nec
unquam quiescet
Scripsit Joannes Teresi Joannes Teresi
De Leopoldo et Richardo
De Leopoldo et Richardo
Carmen magna laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato.
Oppidulique
domus superat delubraque amoeni
collis
et in celso sita moenia colle uetusta
arx
fuerat fortis, pridem collapsa ruina:
Scande
iugum, ut possis spectare sub arce fluentem
Danubium
et uallem, pomus quam florifera ornat
quamque
Lyaeus amat tot cliuis insitus arte,
denique
uti spumans uinum per pocula mentes
oraque
delectet: Petit arua merumque uiator.
En
hic uersanti tibi forsitan incola narret,
hac
quis in arce dies alienus degerit olim -
nec
rus causa uiae nec pocula grata fuerunt -
curque
sit hic captus seruatus carmine amici.
In
regione sacra dum tristia bella geruntur
et
studet Europe loca sancta ex hostibus ense
eripere,
Austriadum ductor Leopoldus in amplis
regibus
et ducibus fuit atque ingentia fortis
proelia
commisit crudelesque expulit hostes.
Quas
Dominus pedibus terras calcauerat ipse,
reddere
Christicolis studuit tunc turba per arma
nobilis
et maduit perfuso sanguine terra.
Marte
furente superbo exercitus obsidet arcem
atque
ad Achon multi pereunt, tamen instat et urget
firmaque
progrediens oppugnat moenia miles.
Pacta
est deditio, cum iam defendere muros
non
possent Arabes. Ingens exercitus instat
militibusque
patent portae concordibus urbis,
sed
mala lis oritur. Deuictis hostibus ipsi
uictores
certant: Leopoldus iura poposcit
ac
reges eadem et reliquis uictoribus aequa.
Praemia
magna negant, sibi quae uirtute parata
censet,
et ipse pari dicit pugnasse superbus
se
studio, Tyrias agmen cum clauderet arces:
„Num
nos infestis uidistis cedere telis,
quae
iaciebat Achon, quantumque ego Marte feroci
inque
acie valeam, uos ignoratis, amici?
Cur
potuit uobis meritum mihi demere honorem
aemulus
– ah – passis? Deberi praemia nostis
magna
mihi atque isdem fas est mihi iuribus uti!”
Rex
socium risit, quem miserat Anglia magnum
trans
mare, „Dux, non es regali dignus honore!
Quale
genus tibi sit, quaero. Num sanguine regum
cretus
es? Ast atauis ego regibus editus. I nunc!“
iudicat
– heu! – nec fert Leopoldum tanta uolentem
Richardus
cogitque ducem decedere saeuum.
Hic
ulturus abit labem. Data uela ab eunte
sunt
e conspectu Tyriae telluris in altum
et
ruit aere salis spumas. Cui uulnus et ira
haerent
pectoribus: „Poenas dabit ille nefastus!“
Cum
res per fratrem misceri nosset in Anglis,
patria
constituit Richardus ad arua redire.
„Sunt
seruanda mihi mea regna. Celerrime abibo,
nam
deserta diu caret Anglia rege.“ Per aequor
longum
tunc fit iter regi montesque per Alpes:
Callidus
ut uulgus – Leopoldum haec arua tenere
sciuit
– deciperet, miseris sunt uestibus usi.
Vindobonam
ueniunt pauperque uiator, ut escam
sumeret,
esuriens intrauit nocte tabernam.
Cena
merumque placent. Puero datur aureus – ecce!
Vnde
sit insolitus nummus, mirantur, et ipse,
qui
dederat nummum, dubius – Pauperne uiator? -
aduena
censetur uigilumque cohorte uocata
in
media capitur Richardus cognitus urbe.
Praeda
duci placuit. Captus defertur in arcem,
quae
colli imposita est et euntes despicit undas.
Nec
iuuat unda fluens animum nec pulcher ab arce
prospectus.
Retinent firmissima moenia clausum.
Hoc
uersante diu – fugiendi nulla facultas -
tam
procul a patria coeperunt quaerere regem.
Isse
uirum dicunt, cui rex Richardus amicus,
carminaque
edentem per terras clara uagatum.
Vox
quotiens sonuit, quotiens responsa requirens
frustra
sperauit! Venit illam denique cantor
Danubii
ad uallem et turres ibi conspicit arcis.
Edit
uoce sonos, stupidae quos mille precatos
aures
audierant, „Vtinam noscatur amici
cari
uox!“ optans et cantat carmina utrique
cognita.
„Te nolo misere, Richarde, perisse
credere,
amate. Latesne in carcere“, cogitat, „atro?“
En
iterum atque iterum repetit sua carmina uates.
Versibus
auditis respondet carcere clausus
notaque
uox uatis demum cognoscitur intus.
En,
Richardus adest toto quaesitus in orbe.
Quomodo
fiet, ut haec liber rex moenia linquat,
quaue
ducis memorem Leopoldi leniet iram
rex
ratione? Ducis manet alta mente repostum
iudicium
regis spretique iniuria honoris.
Nuntius
ancipites emittebatur ad Anglos
extorquebaturque
pecunia: Soluere iussis
maxima
danda duci est argenti copia cari.
Argentumque
ferunt Angli stipantque carinis
argentum,
ut mittant exacta talenta per aequor.
Acceptis
opibus sinitur Richardus abire
liber,
uti patriam post tempora longa reuisat.
Te
quoque delectat, Leopolde, pecunia sumpta:
Qua
munire licet munitaque condere castra:
Nunc
duo ualla monent argento debita regis
seruauisse
uirum fidentis carmen amici.
Scripsit
Martinus Zytophilus
Martinus Zytophilus
De chirurgi Ariminensis domo
De chirurgi Ariminensis domo
Carmen
laude ornatum in Certamine Scaevolae Mariotti dicato
Horrida
tempestas resonat per litora flava
rari
homines errant allatis retibus aptis
pisciculis
conchis capiendis de maris undis
(parvula
cena suis solito praebetur ab ipsis)
Adriae
apud medici praeclaras Eutychis aedes
experti
chirurgiam et arte et nomine Graeci.
Diffugiunt
omnes veriti caelum pluviamque
una
puella manet tristis sub Divo in harena.
Quae
causa est cur tam misere ploret lacrimetque?
Num
vult illa deum regem Superorum imitari?
Num
fusis lacrimis conspersam reddere harenam?
Servi
Albi capta est infelix Caesia amore:
vana
cupido illis miseris heu venum adituris!
“Caesia,
Caesia” tum clamatur ab aedibus amplis.
Tempus
adest redeundi ad munera sparsa cruore
illi
quae sanguen nectans domino auxiliatur
aegrotis
mala cui conclavi incidere mos est
saevo
scalpro in corpore iis quos iam dolor hausit
extremam
medicinam quique periculi in hora
quaerunt
aut obitum securum pro cruciatu.
Quot
venerunt ad pulsatum aditum excruciati!
Ecce
virum raeda celeri strata Aemilia affert
(multa
gementem de morbo qui viscera torquet)
quem
reparandi illuc spes ducit Ariminum ab agris
vires
per chirurgi artem clari medicinam.
Augusti
subito stat pontis candida moles
ex
alto sub quem ruit amnis Ariminus unde
oppidum
ibidem ortum est fere eodem nomine dato.
Longa
via Aemilia esse Placentia Ariminum iterque:
raeda
vehens aegrum transacto limite pontis
dum
cessant imbres crepitantes intrat in urbem.
Enitet
haud longe hinc illuc dehinc Augusteus arcus
mire
exstructus quo effigies in vertice signum
principis
ex auro fulgens excelsa levatur.
Oscillans
arcet populum raeda, ad mediam urbem
accedit
tandem consistit aditque vir aeger:
multi
in limine sunt inopes qui solacia quaerunt.
Tot
spatiis aegris divisis est domus ampla
uni
parti post adiecta est altera supra
iam
late constructa prius quam empta esset ab illo
militibus
dominantibus ut sedem sibi haberet.
Deposita
est scribae merces illic repetita
incedit
per fauces ad discrimina magna.
In
conclavi opus est musivum ut si inveniatur
in
medio varia pictura molle tapetum
textum
cuique lyram pulsans instet deus Orpheus.
In
vasis vitreis medicamina sunt pretiosis
ex
ligno in thecis caedendo condita ferra
plurima
lecticulusque est innixus parieti.
Hic
medicus trepidum comiter tunc excipit aegrum
dantur
praeciso ventri fomenta doloris:
scalpro
electo apto Graecus circumsecat exta
quae
corrupta sibi videantur perniciosa.
Caesia
operta horret cruore ex vulnere fuso
pannis
obturat nectatque exhaustum obiturum
cum
ceteri doleant de conclavi propiore
quorum
inopum in muro restant vestigia plana:
“Hic”
scriptum est ab iis “miseri sunt”; “est bonus (is)
vir”.
Aegrotus
se nunc recipit sensim resecatus:
qui
nisi febri affectus erit nimia moriturus
ob
validam non est chirurgi artem medicinam.
Sed
Germana acies adventat. Nunc abeundum.
Vespere
servus iam redit Albus rure labore
lassus
olusque affert maestam quaeritque puellam
conventurus
eam secreto in divitis aedes
illicite
ritus sacri ubi Iesu celebrantur.
Quae
dives domus est iuxta fora et alta theatri
moenia
apud templum Iovis atque altaria magna.
Aedium
in aula sunt soliti perfringere panem
et
laudant Dominum cordis cum simplicitate.
Umbris
occultat via nocturnis redeuntes
Albus
valde animo motus sic fatur amanti:
“Filii
et uxor cum domino iam sunt fugituri!
Nolunt
nos venum dare, nostra peculia quaerunt!
Reddimur
eia! liberti, cedunt etiam agrum.
Nunc
nummis pensis longe nobis fugiendum!
Ibimus
in latebras ramis patulis foliisque
tectas.
Barbariam ne exspectemus venientem!”
Sed
sonitus belli turbat noctis requietem:
Urget
seu pontem seu moenia barbara turba,
fit
caedes stridens armis magno strepituque.
Experrecti
consurgunt somno trepidantes
cives
discurrunt vertuntque ad portam orientis
oppressi
caecis tenebris magnoque tumultu.
Funibus
et scalis cum Augusti arcus capiatur
hostibus
a cupidis motisque cibi fame et auri;
interea
ceteri vastant implent Alamanni
praeda
plaustra viis, en praecipites fugitivi
erumpunt
cives misere conterriti ab urbe;
primi
liberti currunt curruntque legentes
amnis
aquas Aprusae dum longe extollitur ignis
flammaque
ab urbe incensa, dant qui lumina caelo
ante
auroram Luce novi iam temporis orta.
*Ab
anno MMVII domus Romana tertii saeculi p.Ch.n. visitatoribus
ostenditur forte reperta in medii oppidi horto, effossa arboris
radice; repertus archaeologicus magni momenti est propterea quod
in hoc aedificio circiter CL ferra chirurgica et supellex
tabernae medicae detecta sunt. Opera musiva pavimenta ut tapeta
operiunt, ex quibus in cubiculo ubi medicus solitus erat aegros
secare imago elegans Orphei lyram canentis inter animalia eminet.
In alterius cubiculi pariete adhuc manent ab aegrotis verba
scripta; a nonnullis litteris existimatum est chirurgo nomen
fuisse Eutyche. Multa, ut vasa pretiosa inscripta, ipsaque ars
medicina, Graecorum cultum et humanitatem revocant. Omnia detecta
adusta sunt, sed ob tecti lapsum, servata; domus, tunc
prospiciens litus, fertur habitata esse a medico III saeculo, sub
militum imperio, qua aetate oppidum Ariminum ab Alamannis
vastatum sit. Nunc omnia reperta exponuntur apud Musaeum loci,
ubi etiam cubiculum medicum refectum rebus hodiernis qua specie
putatur illo tempore visum esse.
Ad
plura cognoscenda http://www.museicomunalirimini.it/musei/museo_citta/domus_museo_citta/
Scripsit Lydia Ariminensis Lydia Ariminensis
De certamine Victorio Tantucci et Scaevolae Mariotti dicato
De certamine Victorio Tantucci et Scaevolae Mariotti
dicato
In hac pagina proximis diebus carmina praemiis exornata legere poteris.
Pridie Idus Apriles apud Universitatem Pontificiam
Salesianam (cuius imago hic demonstratur) in
conventu docto "De poli et civitate Christiana",
tradita sunt praemia victoribus certaminis Victorio
Tantucci et Scaevolae Mariotti
dicati, cui poëtae vel prosaici scriptores operis ad hoc
lingua Latina confectis interfuerant.
In priore certamine, discupulis destinato, victor evasit Nicolaus
Campodonico, discipulus Ligur qui carmen vicum suum
collaudans miserat; praemium secundum tributum est ex aequo Classi III
B Lycaei Romani Lucio Anneo Senecae dicati et
Margaritae Trombetta Romanae; tertium vero ex
aequo Martinae Testa Reatinae et Sophiae
Cafaro Neapolitanae.
In adultorum certamine, Scaevolae Mariotti dicato, palma ex
aequo duobus auctoribus donata est, id est Juliae von Schenck
magistrae Universitatis Moguntinae et Ioanni Teresi
poëtae Siculo Ephemeridis scriptoribus noto.
Laude Magna exornati sunt quattuor petitores, inter quos Martinus
Zytophilus, qui plura carmina in Ephemeride edenda confecit, et
Elisa Magurno Sicana; Publicam Laudem vero XII
petitores obtinuerunt, inter quos Lydia Ariminensis
et Herimannus Novocomensis auctores nostri,
necnon Aurelius Zvidulic Zagrebiensis.
Omnibus praemio exornatis gratulatae sunt Anna Paula
Tantucci praeclari Latinistae filia et Lina Lo
Giudice Sergi praesidens Academiae Italicae Poesis, quae
cum societate "Ecole Instrument de Paix" certamen
instituit. Praemia a praeclaro magistro, litterarum humanarum
peritissimo, Tullio De Mauro tradita sunt.
Herimannus Novocomensis
De nuntio Benedicti XVI lingua Latina enuntiato
De nuntio Benedicti XVI lingua Latina enuntiato
Heri
- omnia totius orbis acta diurna id repetere non desinunt - Papa
Benedictus XVI papali ministerio se abdicaturum esse die XXVIII
februarii mensis nuntiavit. Praeter omnes spirituales,
theologicas vel historicas existimationes, nobis aliquid dicendum
esse videtur de usu Latinae linguae quam Pontifex elegit ad hunc
nuntium cardinalibus Romae adunatis totique orbi vulgandum. Nam
primo aspectu patet hanc Latini sermonis electionem mirum quidem
inusitatumque esse, et eo magis si consideras Josephum Ratzinger,
quamvis Latinitatis fautorem infatigabilem, primum attamen fuisse
Papam qui per interrete « garriret ». Cum enim nostris
temporibus aliquis quam plures homines de aliqua re maximi
momenti certiores facere vult, solet sermone quam pluribus
hominibus noto uti, solet maiorem aucupari occasionem, solet
apparatum quaerere, solet frequentiam insectari.
Sed
imagines papalis orationis videantur: cardinales, dubii, aures
erigunt libellosque sibi commissos inspiciunt ut id certum
habeant quod eis audiri videtur, diurnarii (una excepta tantum
diurnaria quae, cum sola Pontificis verba intellexisset, nuntium
sparsit) expectant ut Vaticanus eis textum vulgari sermone
interpretatum tradat ..…
Quid
igitur causae sit quod Benedictus XVI tantum nuntium Latine
pervulgare voluerat, licet mirari. Sed Latinus, dicis, est sermo
Ecclesiae officialis. Est, sed nonne solent saepius sermonibus
vulgaribus uti et Pontifices? Sed Josephus Ratzinger ab initio
Latinae linguae novum flatum inducere voluit! Non erras, sed hoc
tibi sufficere videtur ut tantus nuntius Latine vulgetur?
Aiunt
Benedictum XVI antiquorum morum memorem sollemnia repetivisse.
Quod tamen heri ante oculos totius orbis perfecit, hoc paulum
abest quin novis rebus comparetur. Quod alioquin nonnulli agnoscunt
diurnarii et sapientes. Cur igitur Latine? Latine cum loqueretur,
paucis coram cardinalibus qui Romam alia ratione pulsi
petiverunt, Benedictus XVI humili corde et quasi submissa voce
decretum suum significavit. Si quid est novum in hoc miro nuntio
inveniendum, id in discrimine mihi reperiri posse videtur inter
tam extraordinarium nuntium et tam dimissum modum tam neglecto
sermone abutentem. Magna quidem nostri temporis hominum
admonitio! Ex qua admonitione primus edoctus, documentum ex re capio.
Scripsit Rochus Ilicetanus
Rochus Ilicetanus
3ag001
De Aloysii acroasi
Hodie, a. d. VIII Id. Decembres, apud nos,
discipulos Lycaei Classici Weiliani, facta est acroasis egregii
magistri Miragliae cum Roma huc venisset cum discipulis suis
nonnullis.
Magister ille notus
est inter doctos homines quia instituit Sodalitatem litterarum
omnium gentium ad quam quicumque discere vult artes liberales
potest undique terrarum ire. In ea Academia, cui nomen est
“Vivarium Novum”, et Latine et Graece ille docet
historiam, philosophiam aliasque disciplinas naturali modo ab
ipso invento. Scripsit etiam quosdam ad ingenuarum litterarum
ludum libros, quos accepit magistra nostra C. Brambilla. Nam et
ipsa utitur hac naturali methodo ad docendum.
Miraglia magister
utitur suo ipso modo ad conloquendum cum Sodalitatis discipulis.
Cum ad Academiam conveniant discipuli omnium gentium, ille per
eos patefacit antiquas linguas adhuc coniungere posse gentes
inter se dissimiles et longinquas. Re vera hoc nos discipuli
intellegimus, et longo et diserto et doctissimo sermone habito:
opus est immortalem reddere praesertim latinam linguam. Magister
ille autem loquebatur tam celeriter ut ab eo petiverimus ut
loqueretur paulo lentius. Effecit ut intellexerimus quanti esset
quod in ludo disceremus et cogitataremus, quam utilia haec
disciplinae essent cotidie. Putat quod ab antiquis usque ad nos
pervenerit, id prodesse ingenio nostro adeo ut simus exemplo
aliis. Officium nostrum est ut fiamus homines qui discernant
bonum et malum, ut possimus ceteros adiuvare et meliores facere.
Magistro auctore,
nobis persuasum est ut cogitaremus mente nostra neque aliena, ut
egregi, id est e grege, fieremus. Si possumus semper verum
cernere mente nostra neque sensibus, nostram ipsam vitam agere
quoque discimus. Adulescentuli hortandi sunt ut studeant latinis
et graecis litteris, iidemque inducendi sunt quoque ad discendi
cupiditatem, praesertim in nostra civitate, in qua virtutes
decidunt. Itaque magister ille dicit necesse esse suas quemque
origines quaerere sapientia quia omnia alia mutant: sapientia una
demonstrat omnes casus interdum redire. Ut ait Cicero:
“gentes quae suam ipsam historiam non curant se cogunt
semper pueros esse.”
Scripsit Aglaie
Aglaie
|