CANTIONES ADVENTUALES ET NATALICIAE CROATICAE CANTIONES ADVENTUALES ET NATALICIAE CROATICAE
Vere permultae sunt cantiones et adventuales et nataliciae Croaticae, quae iam per saecula in omnibus tribus dialectis nostris tempore Nativitatis Domini libentissime cantantur. Prima tamen (adventualis) hic inserta, melodia antiquissima, novum textum, quem Serafim Mičić (1913 – 2002) fecit, habet. Ceteris omnibus, quarum decem circiter primo in loco positis canon exsistimari possunt, auctor texti et musicae notus non est.
Nunc exsultate hilares
̴ Klikujte sada zanosno ̴
Nunc exsultate hilares,
caelum et montes caeruli!
Colles mel cum lacte fundant,
edant aequum:
brevi Salvator veniet
nos adiuvare miseros.
Veni, o Deus gratiae,
tua nos pace visita,
ut sic omnes mundo corde
gaudeamus.
Surge, o Rex omnipotens,
monstra salutis semitam.
O, moveantur culmina,
caeli pandantur caeruli!
Veni, Deus, et ostende
vultum tuum.
Noli morare, Domine,
sed miserere populi.
A Deo missus Gabriel
̴ Poslan bi anđel Gabrijel ̴
A Deo missus Gabriel
in urbem parvam Nazareth.
Venit in domum Virginis,
Dei ancillae humilis.
Et statim pius aliger
Mariae dixit integer:
Ave, o plena gratia,
tu Virgo sine macula!
Mundum explebis gaudio
concepto Dei Filio,
quod erit Sancti Spiritus
actus, qui numquam irritus.
Paries ecce filium,
Iesum, nam salus omnium,
qui erit Dei Filius
et verus Deus, Dominus.
Kyrie, eleison
Kyrie, eleison, eleison!
Iesus est natus in stabulo.
Ite, pastores, et veneramini Dominum!
Christe, eleison, eleison!
Passus pro nobis modo natus.
Ite, pastores, et veneramini Dominum!
Kyrie, eleison, eleison!
Debet abscondi in praesepi.
Ite, vos Reges, et veneramini Dominum!
Sit in terra pax
̴ Svim na zemlji mir ̴
Sit in terra pax, voluptas,
Dei nostri haec voluntas!
Id nunc caelum nobis narrat,
vox de caelo idem clarat.
Bonae voluntatis homo
numquam peccet, nec in domo,
sed extollat Deum gratum,
ille misit suum Natum!
Suum Natum, Deum datum,
et cum Patre coaequatum,
Spirituque incarnatum,
ex Maria nobis natum.
Meditare, o peccator,
hoc quod fecerit Creator:
Natus eius, Puer gratus,
nunc pro nobis cunctis datus!
Nunc gaudete, populi
̴ Radujte se, narodi ̴
Nunc gaudete, populi, ecce vobis vox:
Iesus nobis natus est, haec beata nox!
Omnis gens haec cogita
et de Bethlem agita!
Vide hoc mysterium in caduco stabulo,
mirum puerperium medio in pabulo!
Tibi sit mysterium
in praesepi serium!
Nunc Maria laeta est, Ioseph nunc laetatur,
angelorum »gloria« clare auscultatur.
Orbis gentes, canite,
Salvatori psallite!
I tu quoque, popule, Bethlehem pastorum,
et adorans sequere chorum angelorum!
Dona Deo munera
cupiens et prospera!
Ave, Iesu parvule, nunc nos omnes visitans!
Te, qui salus unica, plebs extollit cantitans.
Sancta haec nativitas,
sciat vicus, civitas!
Gaude et laetare
̴Veselje ti navješćujem ̴
Gaude et laetare, pia
christiana plebs,
in Bethlehem natus nobis
est caelestis Rex.
Parvulus, pupulus,
homines quem omnes colunt,
et honestant et extollunt,
nam Salvator est et Redemptor est.
Iuxta eum stat et Mater,
Virgo Maria,
Salvatorem mundi alba
vincit fascia.
Quem alit et nutrit
eum sopiens movendo,
dormi, dormi, et canendo,
in cunabulis et in stipulis.
Et pastores intraverunt
flexis genibus
et Pastorem tunc pastorum
fassi precibus:
Venimus, tulimus,
ut nos Tibi immolemus,
Tibi dona ut donemus.
Iesu, dulcis flos, salva omnes nos!
O pastores, festinate
̴ O pastiri, čudo novo ̴
O pastores, festinate,
res est mira, properate:
in praesepi vili Deus natus est,
qui de caelis venit propter homines.
Bethlem haud est procul vico,
veritatem vobis dico:
stabulo in trito iacet Pupulus,
in stramento duro ut agniculus.
Amor Dei est permagnus,
sumit carnem Dei Agnus;
venit is de caelis peccatoribus,
natus in praesepi pro hominibus!
Laeti, fratres, properemus,
Salvatorem adoremus,
cor donemus illi, cor et meruit,
nos qui sic egenos non deseruit.
Angeli terrae nuntiavere
̴ Dvorani neba doniješe glase ̴
Angeli terrae nuntiavere populo:
Iesus est natus, homo salvatus Parvulo!
Bethlem est locus, pignoris focus, in quo Flos
natus est purus nos redempturus servulos.
Stabulum vile repperit ille paullulum;
o regem bonum, cui est donum stabulum!
I, homo, pia Bethlehem via, prospera,
Iesum precari et amplexari propera!
Munera ei affer et Dei gratiam
ora, et fari noli morari gloriam!
Hoc in anni tempore
̴ U to vrijeme godišta ̴
Hoc in anni tempore
pax in mundo, pectore:
Deus natus corpore
ex Maria Virgine.
Angelorum agmina
canunt caeli carmina
et extollunt Dominum,
qui est salus hominum.
Virgo Natum edidit
diabolumque perdidit:
mundo Salus data est,
nobis mater facta est.
Christo sit laudatio,
angelorum cantio
propter sacrificium,
cuius nunc initium.
Natus est nobis Rex caelestis
̴ Narodi nam se Kralj nebeski ̴
Natus est nobis Rex caelestis
ex Maria casta Virgine!
Hoc in anno novo laeti simus nos
natum orantes Regem parvulum!
Stephanus sanctus post hoc festum,
martyr Dei primus omnium. Hoc in…
Sancti tres reges dona ferunt:
aurum, thus et myrrhae oleum.
Omnes qui sumus baptizati
muneremur Regem parvulum!
Trinitas Sancta extollatur,
nunc laudemus Deum Dominum!
Deus det nobis et salutem,
annum novum plane prosperum!
Urbs o Bethlem
̴ O Betleme ̴
Urbs o Bethlem, vere tu clarissima,
omnium in toto mundo maxima,
nam ex te provenit nobis dux et rex,
Iesus Christus, Davidis progenies.
Quem Maria, Virgo casta, genuit,
in praesepi illa eum posuit,
veneratur eum digne, merito,
et salutat corde suo placito.
Valeas, o Fili mi carissime,
in stramento vagiens prae hieme.
Spes es mundi et Salvator unicus,
verus Deus, Dei Patris Filius.
Exsultemus ergo omnes hodie,
Iesus natus est pro nobis optime.
Nunc eamus, fratres, Bethlem inclitum,
Salvatorem adoremus Dominum!
Deus atque homo natus
̴ Rodio se Bog i čovjek ̴
Deus atque homo natus his in stipulis,
filius et flos perpulcher sanctae Virginis.
Angeli en vocibus canunt consonantibus:
Gloria sit Deo nostro, pax hominibus!
In stramento natus iacet fundens lacrimas
propter omnes peccatores, oves vagulas. Angeli…
Inter bovem asinumque luget patiens,
quis est ibi, quis advenit ei blandiens?
Sed pastores excitati statim pedibus
veniunt, adorant eum flexis genibus.
Et tres reges Orientis ecce properant,
dona ferunt, quae et novo Regi offerant.
Homo, nunc ad novum Regem iter facias,
dic salutem, pulchro cantu agas gratias!
O pastores
̴ O pastiri ̴
O pastores, nunc vos e somno excutimini!
dona Regi ferte et iter ingredimini!
Exsultate alleluia! Magnum gaudium!
Noscit tota nunc natura Deum omnium.
O fideles gregum custodes, felicissimi:
nato Regi omnium estis vos carissimi.
Ite Bethlem ad Infantem nunc citissime,
adorate Deum vestrum devotissime!
O custodes, soli vos Regi estis gaudio,
num inanes homines ei delectatio?
Corda pura quaerit ille, quaerit simplices,
et cum eis commoratur, quia humiles.
O quam pulchrum hodie florem terra edidit,
quam beatos hoc dono caeli omnes reddidit:
Virgo rosa, flos est Iesus, Ioseph lilium,
Christus nobis ecce natus, non est somnium!
Deus natus est
̴ Bog se rodi ̴
Deus natus, sol illuxit,
ille Bethlem ortum duxit.
Angelus tunc ad pastores
ut praecones, narratores:
Hoc est gaudium, ostentum,
felix vobis hoc eventum.
Felix vobis hoc eventum,
hoc salutis sacramentum.
Gloria Deo in excelsis,
pax hominibus in terris.
O laudatus Iesus tamen
in aeternum esto! Amen!
Dormi, dormi, Pupule
̴ Spavaj, spavaj, Djetuću ̴
Dormi, dormi, Pupule, tu caelestis Regule,
duro in praesepio, ubi sine commodo
Mater tete posuit!
Dormi, flos eximie, dormi, o fons gratiae,
in stramento, stipulis, quas in specu Virginis
cura legit diligens!
Dormi, mundi gaudium, cuius est principium
Tu a Matre Virgine misero pro homine
Natus nocte proxima!
Dormi, lux o caelica, virtus nostra unica!
Nos cum Matre conspice, preces nostras excipe,
sis infirmis firmitas!
Nunc laetare, Dei Mater
̴ Veseli se, Majko Božja ̴
Nunc laetare, Dei Mater, plena gratia,
et laetare et exsulta nunc laetitia:
tu hac nocte peperisti, lacte tuo aluisti
Deum parvulum.
Nunc laetare, virgo manens in perpetuum,
puerperium non erat tibi arduum:
concepisti, peperisti, obumbrata tu fuisti
Sancto Spiritu.
Nunc laetare, quia preces tuas supplices
exaudivit Deus tuus amans simplices:
semper virgo tu fuisti atque virgo peperisti
Deum Dominum.
Utinam sit cunctis nobis privilegium
te videre blandientem tuum Filium,
amplexantem, osculantem, perfruentem, venerantem
a te genitum.
Et quis tristis esse possit hoc considerans,
quis non gaudens delectetur hoc et approbans:
Deus magnus homo factus et a Virgine est natus,
mundi Conditor!
Angeli, o sitis omnes in laetitia,
vos, qui modo canebatis »Deo gloria«:
vester, noster Deus natus, misero est mundo datus
ferrens gratiam.
Laeti sitis omnes iusti, invitavit vos
gloriam ut suam donet vobis, erit dos.
Ideo est incarnatus, misero in mundo natus
Deus optimus.
Nunc laetetur et peccator, etsi plangere
debeat, peccata sua semper luere,
nam si ille et peccabit, paenitenti Deus dabit
semper veniam.
Laeti sitis omnes montes, animalia,
aves, aquae, colles, valles atque alia:
ille, qui vos procreavit et ex nihilo vocavit,
ecce natus est.
Nunc laetemur et nos, fratres, quia ratio,
sed sit semper iusta nostra delectatio:
nos peccatis renuntiemus et fidenter invocemus
Deum genitum.
Vobis, fratres, hoc in festo gratulatio:
omnibus sit huius festi contemplatio
benedicta, fructuosa, ut rogatis copiosa,
Dei gratia.
Nobis Deus det ut festa huius temporis
degeamus sine morbis mentis, corporis,
et post mortem, ut promisit, gaudium, quod nemo vidit,
det perpetuum.
Felix dies et beatus
̴ Čestit svijetu danak svemu ̴
Felix dies et beatus,
sol est novus mundo datus:
abiit obscuritas,
Iesus Sol est, claritas.
Nunc cantemus Regi dato,
hodie pro nobis nato:
gloria tibi, Domine,
qui es pax pro homine!
Venit nobis suspiratus
et a Deo destinatus,
qui Salvator omnium,
hilarator hominum. Nunc cantemus…
Virgini, quae vas electum,
Bethlem non invenit tectum:
ei habitatio
in praesepi statio.
Nocte media est illa,
Dei humilis ancilla,
facta Mater filii,
qui est Verbum Domini.
Tunc e sede beatorum
ecce agmen angelorum:
Rege suo cognito
genuflectunt subito.
Et pastores vigilabant
angeli dum explanabant
hanc rem miram gratiae,
quae est fons laetitiae.
Festinater eunt visum
illud stabulum percisum.
Caelum quos prosequitur,
mira lux delabitur.
Novum eventum
̴ Danas se čuje ̴
Novum eventum vobis nuntio,
quod sciat tota nostra regio:
Fratres pastores, percurite,
stabulum Bethlem vos visite:
Infans caelestis gracilis
in sinu Matris Virginis.
Prosper eventus vobis accidit,
mundo agnellum caelum edidit:
hic est agnellus mirificus,
qui omni mundo salvificus: Infans caelestis…
Ideo ei dona dabimus,
gratiam item exorabimus:
nostra peccata indulgeat,
gratiam suam et augeat: Infans caelestis…
Ave, salve, Rex novelle
̴ Zdravo budi, mladi Kralju ̴
Ave, salve, Rex novelle,
genitus in stabulo,
iuxta Matrem virginalem
iacens nunc in pabulo.
Terram, mare, caelos quoque
potens tu exsuperas,
bosculo cum asinoque
parvulus nunc habitas.
O tu, Agnus Dei care,
gelido in stabulo,
o quam alges, o quam ploras
iacens hoc in pabulo.
Alges ut amore cordis
tui tu nos foveas,
ploras ideo ut eo
nos perpulchre induas.
Pro amore tuo tanto
quid nos demus, Pupule?
Ecce tibi corda nostra,
quae, o Iesu, suscipe!
En felices tibi canunt
cantica hilaria:
sit cum Patre Spirituque
tibi, Iesu, gloria!
Caeli, terra te extollant,
canant felicissimi
et intactae Matri tuae
semper sint gratissimi.
Dormi, Fili
̴ Spavaj, Sinko ̴
Dormi, Fili, Mater cantat,
dormi, Unigenite!
Dormi, infans, Pater cantat,
dormi, Fili parvule!
Dormi, amor meus suavis,
dormi, meum corculum,
quidquid cupis, quidquid mavis
hic et nunc daturus sum. Tibi sescentas…
Quidquid cupis tibi dabo,
dormi, mi Infantule,
dormi, Fili, te amabo,
mitis mi agnicule.
Visne carmen? En pastores
cito possum ducere,
ut eorum cantu possis
artum somnum capere.
O Infantule mi care
̴ Oj Djetešce moje drago ̴
O Infantule mi care, meum gaudium!
Tu te somno debes dare, petis somnium.
Mi filiole electe, dormi, somnia,
o columbe mi dilecte, tu mi omnia.
Pater amat te, extollit sic ut neminem,
filiumque suum colit factum hominem.
Rosa mea o decora, mi filiole,
mea viola odora, mi columbule.
Meus Filius amatus in cunabulis,
o quam dulce dormit gratus et cum pabulis.
En in caelis omnes stellae Regi rutilant,
hilareque philomelae ei mitilant.
Dormi, Deus parvule
̴ Spavaj, mali Božiću ̴
Dormi, Deus parvule, buj, buj, buj!
Dormi, caeli regule, tuj, tuj, tuj!
Tibi cantat Virgo Mater,
quam respexit Deus Pater, tuj, tuj, tuj!
Ave, salve, infans care
̴ Zdravo budi, dijete drago ̴
Ave, salve, infans care, infans parve!
Ave, cor tu meum suave, salve atque ave!
Quid mi agis in praesepi, infans care,
tu, qui regnas in excelsis, pupule percare?
Quare tu es sic egenus, infans care,
tu, per quem est mundus dives, pupule percare?
Quare tu es sic infirmus, infans fortis,
tu, qui omnia creasti, pupule perfortis?
Amate Iesule
̴ Ljubljeni Jezušek ̴
Cor en meum tibi dono,
amate Iesule,
prae amore donum pono,
dilecte Christule!
Sume meum, da mi tuum,
ut sint ambo tantum unum,
o mi amate Iesule,
dilecte Christule!
Cor en meum iam et liquat,
amate Iesule,
et amore tui flagrat,
dilecte Christule!
Cum te specto cogitoque
inter bovem asinumque,
in sinu Matris Virginis,
o salus hominis!
Tu, Infantule mi care
̴ Djetešce ti moje drago ̴
Tu, Infantule mi care, somnum somnia,
parce, quod sic debes stare in inopia!
Solum dormi in quiete, somno refice,
requiesce, dormi laete, somnum perfice!
Angelorum agmina te nunc considerant,
et prae tua potestate metu trepidant.
Alges, Deus, sed arrides, tu dulcissime,
tu solacium mi praebes, flos bellissime!
Infans carus
̴ Dete milo ̴
Infans carus nocte natus,
in deserto loco datus,
fragili in stabulo,
in acerbo pabulo.
Domum aptum, hoc est peius,
non invenit Mater eius:
Iesum Christum genuit,
in praesepi ponuit.
En pastores nunc ad eum,
vident dominum et Deum.
Angelorum gaudium
magnum super stabulum.
Nostra in vita
̴ Nebo, daj oku ̴
Nostra in vita stella crinita luceat,
omnis et viam Regum perpiam transeat!
Regibus stella monstrat perbella aditum
per quem venerunt atque viderunt genitum.
Tus, murram, aurum, magnum thesaurum, efferunt,
lucem sequentes, Deum petentes ineunt.
Bethlem venerunt, adoraverunt Regulum
dona donantes, magnificantes Iesulum.
Sit laus aeterna et sempiterna Regulo,
sit mundus totus laetus, devotus Iesulo!
Convertens scripsit Aurelius Vidulić
Aurelius Vidulić - 23/12/2013
Astrum sui conscium
Astrum, quod magis resplendes,
e longinquo venis,
velut aurum luces in obscuritate.
Luminosae distantiae leves fiunt imagines,
invicem pulsante vita praeditae.
Parvulum ut granum
in infinitatem te proicis.
Paludamentrum ornat caeruleum
stellarum pulvis,
variis sortem cuique coloribus pingit.
Astrum, in trama caerulea tu cubas,
res obtutum inicis humanas,
quas interrogans adspicis;
pro bono iura promovere vis,
haud sine simplicitate.
“In universa re – dicis - sola sumus
sparsaque, brevitatis angore capta!”
At nullum nomen tibi est,
an exstes adhuc nescio.
En! Mirabile visu!
Mediis innumeris ines corporibus,
totum nudum, proh dolor,
fugaci temporis fragmento voraturum.
Johannes Teresi - 11/12/2013
De discipulorum reditu ab otio aestivo
Aestas autumno cedit vario nebulisque
cuncta albent fusis, pallida humi folia
in strata crepitant saevo cumuli pede fracti
vi ventus magna fert spolia arborea
sub Foebo tenui volvuntur vortice torto
parvo circuitu pervolitant leviter:
discipuli ut studiis se dent maesti revocantur.
Otia dimittunt, laetitiae comites
- Sol et litora amoena aër fervensque valete! -
Lintres et cumbae limine in aequoreo
non clamore ioci et ludi laeto resonant iam,
non ardens splendet litus apud pelagus,
orae incultae adstant peregrinis aëre fusco:
hic illic rari conspiciunt abeunt
sub pluvia risus pulchras memorantque puellas
quas alias alio cura paterna refert.
Ad tempus redeunt graviora ad munera alumni
emptum concurrunt en tabulas calamos
libros et peras - Dulces coetus valeatis! -
Ecce magistri illis ardua munera dant
- Vergilius docet - at labor improbus omnia vincit
libris dummodo dent illi operam adsiduam
dum redeat iucunda aestas omnesque cachinni!
Lydia Ariminensis - 19/11/2013
Quaedam Lucerna
Quidam in ripa iacet naufragus,
Neptunio imbutus liquore, exanimis.
Tempestate sedata, cinereum caelum
tristitiam amplectitur;
Neptuni ira vita vicit.
Relicta ad ripam defluunt
una cum algis evulvis.
Gavia stat, aspicit fixa,
plumis quod superest excutit,
cantu denique egreditur stridulo.
Procul lumen lucernae lucet,
spem oculis perditis infundit parvulam.
Unde ipsae nunc tacent
tangentes per silentii intervalla
violacea membra fracta.
Scripsit Joannes Teresi
Holocausto peracto, mortuis enumeratis, nave perlustrata, mari perscrutato, lacrimae et dolor manent. Quomodo haec enenire potuerunt?
Si innocentes currunt ad panem, domum, pacem quaerendos, unde malum, praesertim cur malum? In nobis et circa nos nullum responsum est. Alteri tacent, alteri respondent mysteriis religiosis. Mythus, econtra, nobis in auxilium venit. Odysseus, vir innocens, Ilyo deleto, pro proelio enim nulla culpa ei est quia voluntas pugnandi communis omnibus pugnantibus fuit, cum navibus comitisque redit ad patriam. Per iter incidit in monstris (Polyphemo et Laestrygonibus) qui devorant unos ex comitibus suis. Unde malum? Si fames impulit alios comites suos, cum pervenirent ad Trinacriam et Solis boves necarent, cur undae deinde eos submerserunt? Unde malum? Nobis non est responsum, sed potius mytho, qui manifestat Kronon, deum voracem, homines partim devorantem, partim satiatum expellentem. Apud Indos est eadem figura muliebris, dea Kali, cuius os anguine semper tingitur. Quid tunc dicit mythus? Vita non esse solum creatricem, destructricem etiam esse. Etiam apud Indos est quaedam trinitas, quae appellatur trimurti, quorum trium deorum unus, Shiva,destruit quod Brahma construit et crea.
Quid tunc nobis faciendum sit? Ubi casus manifestatur accidentalis, nulla culpa est homini, animus divinis mysteriis se reddit; ubi causa manifestatur, patens et visibilis, tribuitur homini, cuius opera damnanda est et ad remedia iure vi ducendus est.
Scimus, in mythicis, et Odyssei exemplum clarissimum est quod facit heroa victimam divinae persecutionis (Neptuni), mysteria divina esse semper pluriversa, i.e plerumque non bonum exprimentia. Unde veniunt igitur malum bonumque, nisi ex origine divina? Haec doctrina optime manifestatur per aliquam precem Procli neoplatonici: “ … ne deus maleficus me subiciat oblivioni divinae, nec dea terrifica vel apparentia praedita mirabile visu (Circe, Calypso) ne me ducat ad perennem vitam errantem …” Eandem doctrinam, expressam aliunde ab Apuleo qui loquitur de hierarchia daimonica, invenimus usque apud scriptum medievale christianum putatum heterodoxum, “Legendam Sancti Brendani”, ubi praecipue indicantur tria genera angelorum rebellorum, qui errant per aera et terram. Sunt ergo testimonia treditionalia et insignia ad animum ad sacras considerationes sublevandum. Ceterum Heraclitus, nonne dicit omnia esse deorum plena? Neptunus, qui plerumque deus benignus non est, spe salutari viatores “vitam quaerentes” eripuit dolo et malo. Cum tunc vita nostra accidentalibus casibus conformetur saepissime mortalibus, ignoramus verumtamem quales deos nos circumdare, et propter hoc oportet recordemur omne momenti puncto dictum poetae Dantis, qui dicit non ad aliud nisi ad virtutem et modum cognoscendi creati sumus et formati. Hoc verum prius donum divinum est quod praevalet postremo.
Joachim Grupposo
Joannes Teresi - 01/11/2013
NUSQUAM ULLA EST PUELLA
Nusquam ulla est puella
Forma sua tot quae tangit,
Nam perpulchra, cunctis bella
Illa cor quae meum frangit.
Non est ei neque stella
Aemula, cor meum pangit.
Forma sua tot quae tangit
Nusquam ulla est puella.
Super fronte tam serena
Est corona pretiosa,
Quae non coma aliena,
Sed est eius, gratiosa.
Illa visa mens est plena,
Quia vere speciosa.
Est corona pretiosa
Super fronte tam serena.
Supercilia, pupillae
Eius oculis in nigris!
Nigri oculi sunt illae
Res quae eis numquam pigris
Mutant mores ut et stillae
Vini mutant corda aegris.
Eius oculis in nigris
Supercilia, pupillae!
Sic ut campus uber vere
Sunt et genae eius rosae.
Nondum umquam tot fuere
Rosae pulchrae et formosae.
Iuvenes ardebunt vere
In conspectu generosae.
Sunt et genae eius rosae
Sic ut campus uber vere.
Cum rubenti eius ore
Num corallum coaequare?
Spissi dentes prae nitore
Gemmas possunt provocare.
Verbum suave manhu more
Cadit, quod non est negare.
Num corallum coaequare
Cum rubenti eius ore?
Felix homo et beatus
Collum eius basiabit,
Hoc et dono fortunatus
Dulcem vitam procurabit.
Erit et sol proclinatus
Et occasum retardabit.
Collum eius basiabit
Felix homo et beatus.
Contremiscunt ei belle
Mammae nive albiores,
Facile tunc idem velle:
Oculi contentiores
Quam cum lingua sentit melle
Cibos, escas dulciores.
Mammae nive albiores
Contremiscunt ei belle.
Albi, longi, non gibbosi
Digiti sunt eius miri.
Si coronam speciosi
Nectant, potest hoc audiri:
„Ebur verum, gratiosi“,
Vox est pueri et viri.
Digiti sunt eius miri
Albi, longi, non gibbosi.
In caterva dominarum
Dignitate est secura,
Gressu optima earum,
Antecellit et statura.
„Choros ducit puellarum“,
Dicas, „pulchritudo pura“.
Dignitate est secura
In caterva dominarum.
O peccatum si senescat
Haec formositas praeclara,
Deus, fac ne evanescat,
Sit aeterna, cum sic rara,
Minimeque ut decrescat,
Mundi finem spectet cara.
Haec formositas praeclara
O peccatum si senescat.
Hannibal Lucic (1485-1553)
Hannibal Lucic natus est Phari in insula Pharo ubi et mortuus est. Ille est scriptor primi dramatis saecularis Croatici et carminum amatoriorum, quorum Jur nijedna na svit vila (Nusquam ulla est puella) notissimum et omnibus perquam carum est.
PROPINATIO
paenultima stropha nunc Sloveniae hymnus est)
En vitis rursus vinum,
amici, dulce nobis dat,
quod venas fovet, sinum,
et cor vultumque recreat,
pectus dum
mero cum
restituit in integrum.
Et cui, fratres, heus,
nunc propinare, canere?
Det nostrae terrae Deus,
Slovenis cunctis, vivere,
nobis qui
socii,
illustris matris filii!
Sint fulmine percussi
minantes nostro generi
et semper inconcussi
Sloveni sint et liberi!
Fortibus
manibus
nunc rumpant vincla omnibus!
Concordia, fortuna
in domum nostram redeant,
et omnes Slavi una
nunc eant, dextram porrigant!
Nobis quo
studio
potestas ecce denuo.
Conservet vos, Slovenae,
perpulchros flores, Dominus!
Et ubi tales venae
nympharum, quaero protinus?
Propriis
filiis
formido hosti eritis.
Vos, iuvenes, pro vobis
haec mea propinatio.
Spes omnis estis nobis,
nam vobis domus ratio,
quam post nos
ut et vos
servetis, munus erit, dos.
O vivant omnes gentes,
quae diem hunc desiderant,
ut sole sint fruentes
concordes, rixas respuant,
inter quas,
liberas,
sit amor, non hostilitas!
Amici, nunc propino
pro nobis ipsis poculum,
qui hoc firmamus vino
pro bono nobis corculum.
Quorum os
tale, mos,
det Deus dies prosperos!
Franciscus Prešeren (1800-1849)
Convertens
Aurelius Vidulić - 16/10/2013
AURA VESPERALIS
Aura afflans leniter recreat sub vespere corda
scandit post aestum limina caerulea
in curvis lassisque humeris vaga collium inanis
sensim submissis et sopori placido
et requieti dum passim longe mare fulget
undifluo motu perpetue undisono.
Decipiunt homines solacia somnia curae…
Lydia Ariminensis - 13/09/2013
Angelus Niger
Se mente fingendo ultra fines proiciebat
quasi esset papilio factus.
Illic, in aliena regione Occidentali,
mater sua mortua est, terram laborans nigram;
interficitur, insons, nulla ratione.
Infanti eius oculi magni erant
vultui nigro illigati, pulchri et profundi.
Lugebat
Amaras effundebat lacrimas, in genis sordidis
veras scintillas,
dum circa se (ei videbatur) silva silet.
Solus erat in mediis arboribus herbisque;
oculos exollebat ad caelum vacuum versus;
petere ab avibus insectisque non desinebat
quonam mater sua traheretur
cui erant vultus amabilis et nigri capilli
natura crispati.
Nemo verba sua audiebat
alienos ab eo se ostentabant omnes
in obscuro silentio et sui cura ipsius defixos.
Tunc apparet in nubibus minantibus Angelus niger:
“Noli timere – ait voce suasiva-
in elysio campo florenti cito eam visurus!”
Statim innocens super leves alas se posuit
oculos clausit et in astris, amoris luce cincto,
Matrem suam capillis aureis tandem amplexus est.
"Usque ad hoc momentum, quanvis scientia et technologia opes magis magisque augeant et per orbem expandant, summum vero permanet impedimentum quominus terrarum orbis in duas regions dividatur: regionem ditissimam et regionem pauperrimam. Si verumtamen regio opulenta caret “humanis entibus” (quae non iam talia aestimat), et si totum ens nullum ab ea iam consideratur, unde potest accipere ea quae instrumenta creata sustineant et agant?
Regio pauperrima adhuc cognoscit ens singulare (causa fertilitatis suae) sed etiam et magis totum ens: ex ea venit igitur fluxus qui sustineat regionem ditissimam, quae ignorat originem humanam entium sed ut res ea tractare non desinit. Unde sensus carminis. Ceterum, sicut dicit Severino, Téchne iam necavit totum ensi. Joachim Grupposo
Joannes Teresi - 19/08/2013
DE INSECTIS AESTIVIS
Aestu impulsa sitique ardenti perfricat alas
ecce cicada canit vocem iterum repetens
non longe a tectis de ramo pulverulento
vix permansit agris una superstes adest
corruptis viro diffuso ad culta fovenda,
insectis variis bestiolis lepidis
damnis tot latis nec nunc gryllus canit ullus
nec salit in viridi gramine nec volitat
iamque evanuerit deserti ruris ab hortis
nunc latet exoptans prata remota viris;
pallidae in areolis rarae urbis papiliones
lenes e foliis floris in alterum eunt
Myrmedonis adhuc* fert ac perstat genus acre
terrigenum prudens quod modo abit modo adit:
nam serpit formicae agmen taetros in hiatus
vel scandit truncos in serie celeri
munere quaerens vel tollens fruges hiemales
exstructis tumulis hic ubicumque aderit.
Acriter ore culex heu! bombilat undique mordax .
*myrmēdon (formicarum nidus) vox a lingua Graeca conversa: vide carmen Latinum poetae Ioannis Pascoli “Myrmedon”.
Lydia Ariminensis - 26/07/2013
Climax in convivio
Nondum incipitur convivium.
Vultus dissimiles agitantur frenetici
quamvis in exspectatione pari momento morantur.
Fictis oribus verba honorifica distribuuntur;
dicta vix prolata, oculi maligne aspicientes,
odores ut corona capita cingentes,
flatus vacuus, non desunt.
Omnes in exspectatione pari momento tamen stant.
Tabula ornamento acu picto tecta,
gravior crystallis facta,
scenam per fragmenta repercutientibus,
ex spisso ligno struitur.
Olim robusta pinus,
nunc nodosam se ostendit,
in pedibus suis tineae intexuntur complures.
Sibi futilia inter se dicunt convivae,
carbasis texta, alba vela vento inflantur.
Volant verba.
Mulierum crura,
non dissimilia quam tabula bacula corrosa,
caeruleis varicibus maculata, apparent.
Tandem vinum rubrum venit,
rapida degustant, vix vitrum tangent
avida labia;
oculis paene clausis gaudent, exspectantes.
Statim gaudium evanescens exoritur,
rubro condimento tincto, epulis densis satiatum,
tabulam defert.
Gestus lenti, fatigati, manibus acti,
gravem manducationem comitantur, perficiunt.
Duas eheu hoc perdurat horas.
Fumi expertes, etiam flores tabulam ornantes
veneno miserrimae succumbunt.
Vorant convivae, se farciunt,
in exspectatione ne desinunt quidem morari,
dum alii aliis obtrectant,
sine autem se in lignum spissum vertentes.
Joannes Teresi - 20/07/2013
Hymnus Europae et Hymnus Croatiae
Hymnus Europae
Gaudium, scintilla deum,
nata de Elysio,
ignis tuus nos ad eum
fert, qui est in solio.
Pulchritudo tua iungit
id quod scindit pravus mos
hominesque fratres reddit,
tu si alis tegis nos.
Is qui erat fortunatus
vera amicitia;
feminam qui osculatus,
gestiat laetitia!
Sic is ens qui unum tantum
suum potest dicere;
cui numquam idem sanctum,
solus vivat misere!
ex versibus Friderici Schiller (1759-1805)
Hymnus Croatiae
Terra patria formosa,
tu virtute terra nota,
tu vetusta, gloriosa,
sis in dies felix tota!
Cara nobis sic ut clara,
unica tu nobis cara,
cara ibi, ubi plana,
cara ubi es montana!
Flue, Save, aqua rara,
tu, Danuvi, noli stare,
mare nostrum mundo narra
haec Croatam adamare
donec agros sol fovebit,
ventus quercus dum movebit,
dum sepulcro suos flebit,
donec vivum cor manebit!
ex versibus Antonius Mihanovic (1796-1861)
convertens
Aurelius Vidulić - 13/06/2013
Ex grege
Dicebat aliquis sapiens homini munera esse
vivere ex grege longe, sibique consulere.
Certe beatum putabat esse philosophus iste,
qui vitare sciebat vulgi inanes rumores.
Tu sitibunde sodalis qui in hanc tabernam
perveniens
famem sitimque speras illico tranquillare
Aequo animo fer, amice, operam huius cauponis:
nondum expertus potest esse tam magnae operae.
Hic poteris invenire coetum sane singularem
sed si contentus non es, laetare sobrie signo!
Octavia - 01/06/2013
De die Pentecostali
Omnes discipuli immemores simul in precibus stant
Spiritus et Sanctus non aperitur adhuc,
morte solutus quem promisit Jesus in altum
illinc ascendens se removens ab iis.
Iam sol declinatque aufertque diem ceciditque.
Iam Pentecoste est: ac subito vehemens
flatus eos involvit de caelo sonituque
ignes divisi - nunc trepidant timidi –
at sine damnis dein devertunt in capita illis
qui incipiunt linguis dicere sed variis
immo tot gentes magno clamore stupentque
in sermone suo cunctaque perspiciunt!
Lydia Ariminensis - 18/05/2013
Dies Natalis Romae
Die quodam Rhea Silvia, casta vestalis,
voluit in Tiberina ripa iacere…
A Vestae templo non procul
tenues multas gemmas sustulit
elegantia ut ornaret capillos.
Eam iacentem Mars Silvanus vidit,
pellitus vere deus,
qui frustra, immota venustate allectus,
etiamsi valens et fortis, se abstinere potuit
ab amplexu, non vehementi.
Marina aura levis amoris versus
canebat et pandebat innocens.
Ex amplexu nati sunt gemini fratres,
Romulus et Remus, similes et fortes.
Maleficus parens tamen Amulius, in canistris,
iniecit eos in Tiberem sicut ligni sarcinas,
percutiens fuste insontem et puram puerperam
aestimans eam vestalem mendacem et infidam.
At vagitibus pulsa currit lupa
ferocitate sua gentibus nota.
Mota dolore eis voluit fovere belua
offerens pueris mammas suas sicut dona.
Agens iter per locum pastor accurrit
et gaudia donans iocosque eos illuc contulit.
Inde ad Accam Larentiam, mulierem amantem,
eos adduxit, estimans eam fervidam matrem.
Ita creverunt Romulus et Remus,
deinde obtenuerunt ius...
Inde in collis Romulus triumphavit :
hic, novae urbis nomen tribuens,
Remum nolens volens postremo necavit.
Nunc nisi Poeta Romam potest canere. Cum consideramus Romam non possumus eam evocare nisi aeterna aetate. Non tam locus memoriae (quo currunt gentes sine ulla scientia) quam sedes principii. Si evocamus eam cogitatio adaequatur virtuti. Saecula profana corruperunt hanc notionem et id mutaverunt in elementum aerium et volatile.
At Roma sedes, non locus est; Roma voluntas firmissima, non animus est. Si dicimus voluntatem, dicimus voluntatem potentiae.
Roma ubicumque est quia vivit apud eos qui persequntur hanc mirabilissimam voluntatem. Hodie tristissima praesentia dominat locum, inutilia studia putant tradere pagines vacuas. At Roma Amor est, non Amor loci, sed Amor Virtutis.
Saecula profana corruperunt animos, qui ignorant veram virtutem. In poemate Poeta per allegorias quadrat - ut ita possit dici – voluntatem potentiae in fundamentis Urbis. Ab origine invenimus castitatem, condicionem ut ita possit dici sine qua voluntas non potest esse. Nam voluntas potentiae purissima est, id est non potest contaminari, non potest vivere cum alio genere.
Divinum non potest pati aliud nisi se ipsum. Haec significatio adumbratur verbis significantibus vim nudam et puram (Silviam et Silvanum).
Allegoria dicit Romam esse alio genere, alieno a genere humano, alieno ab omnibus formis, ab omni specie. Roma est voluntas, ergo voluntas ordinis; nascitur e confusione elementorum (Rhea nonne est natura fluens et currens?) ut imponat ei Ordinem, Harmoniam. Coniunctio inter Vestalem et Martem potest significare veram originem de qua venit Fatum Romae.Hoc Fatum voluntas potentiae est. Hanc allegoriam possumus aliquo modo invenire in figura quae describit infantes tractos aquis. Haec figura annuntiat naturam inferiorem dominandam. Si transimus de materia ad spiritum, nonne videmus hanc figuram posse adaequari vitae fluentis hominis? Roma igitur est exemplum vitae hominis, cuius opus est dominandi naturam inferiorem suam. In parte extrema poematis non secuti sumus constructionem auctoris causa cogitationis nostrae de « voluntante potentiae ». Secundum opinionem nostram, Fabula (sed potius possumus appellare eam narrationem factorum non humanorum) non tam monstrat agentes quam agentia sub « specie personae » Ob hanc rationem conclusio poematis secundum modum Latine narrandi non potest accipere ullam « intentionem subiecti », nec bonam nec malam. Propter hoc diximus Romulum egisse actum « nolentem volentem », quia Fabula non monstrat subiectum scientem sed « rem » sub specie subiecti.
Joannes Teresi carmen, Joachim Grupposo commentarium - 11/05/2013
De discipulis ad Emmaus venientibus
Maesta duobus erat mens egredientibus urbe,
nam spes, quae fuerat maxima, mortua erat.
„Cur estis tristes?“ uir ab illis quaerit amicis,
nec uox nec facies nota uidetur – eunt.
Non cessante uiro narrant, quid in urbe sit actum,
et mirantur eum rem latuisse malam.
„Heu, nostrum dominum crux saeua peremit Iesum
et periit misere. Tertia iam orta dies.
Adfuerat populo mire fueratque propheta,
sed commota ideo est ira odiumque ducum.
Viuere eum dixit muliebris turba sepulcro
inspecto uacuo. Fabula uana fuit.“
De his exposuit iuuenis tunc uerba librorum:
praedixisse sacros omnia facta libros.
Denique perueniunt ad uicum nocte cadente
et comitem – „Nox est atra!“ – manere iubent.
Cenare incipiunt – patefiunt lumina eorum,
cum frangit panes hospes: Iesus adest.
Tunc euanuit hinc. Miratur uterque requirens:
„Nonne loquente uiro pectus inarsit?“ Eunt.
Martinus Zytophilus - 02/04/2013
Surgite: Resurrexit!
Jam signum apparet martyrii
albo in Eius vestimento, et leves sunt Eius
gradus dum per humidam herbam incedit
et terram vix talaribus tangit argenteis.
Discipulos et proximos adloquitur
voce suavissima et angelica
Pacem proferens, et ex imo corde Amorem,
necnon verborum vi ea augens et vitae exemplaribus.
Nunquam circum se desinit omnia perspicere
oculis Patris mansuetis.
Ad montium viridium tamen cacumina iam florentia
nubibus amplexa candidis
oculos, miserrimi, ignaros vertunt inscientes.
Sed illic rediturus est ad Vitam
Qui se daturus est mortui delendae,
omnibus parcens.
Joannes Teresi - 25/03/2013
Ex grege
Dicebat aliquis sapiens homini munera esse
vivere ex grege longe, sibique consulere.
Certe beatum putabat esse philosophus iste,
qui vitare sciebat vulgi inanes rumores.
Tu sitibunde sodalis qui in hanc tabernam perveniens
famem sitimque speras illico tranquillare
Aequo animo fer, amice, operam huius cauponis:
nondum expertu potest esse tam magnae operae.
Hic poteris invenire coetum sane singularem
sed si contentus non es, laetare sobrie signo!
Octavia - 21/03/2013
Amor tacitus
Labia rubra ad dulcem risum aperiuntur
subtilia eventum exspectantia;
verbum fere poëticum, vero ignotum.
Oculi accenduntur laeti
in fulgidas luces mersi
animi imum revelantes.
Quaedam vox fatetur
animi motibus pulsa;
aliquae notae tum subsequuntur
scientes, non vanae
inter momenta valde connexa.
Speculum aliquod vultum repercutit,
labilem imaginem
cui non est memoria;
fragilem at subito exstinctam,
tacitam fugientem.
Joannes Teresi - 02/03/2013
Atellanus vultus
Fugax lacrima, quasi roris gutta,
per gotas fucatas labitur clara;
vaga, incerta, adtingens rubra labia
instat postea in serica manica.
Oculi sui, adspicientes iter huius
aliqua mora, difficile intellectu,
brevem sortem eius languido motu sequuntur.
Vultum suum
et rugas et dubia
cyprius pulvis velat.
Quieti, lunae radii argentei
se mediis capillis ornatis interponunt
se dum stellae risusque de scaena tollunt.
Joannes Teresi - 03/02/2013
In caelo libertas
Alia superponebantur aliis cubicula misera;
intolerabilis fetor et frigus obstruebant tetra spatia;
ubi, mortis captivi, iacebant, umbrae vanae,
homines, feminae, pueri.
Per fenestrulam, quae ipsa caelum craticula claudebat,
noctes diesque aspiciebantur.
Fumus niger spirabat,
nubes caelumque caeruleum inquinabat,
vestimenta consumpta imbibebat,
omnia odio tingebat,
animas liberas innocentium pro dolor retinebat.
Lacrimae et pluvia cum vento,
sub caelo ravo,
libertatem tam concupitam expetebant.
Joannes Teresi - 22/01/2013