PROFECTAE DE PROFECTURACarmen in tramine ferriviario conscriptum de puella Graeca a parentibus ad Sappho magistram missa Surge,
Carmen in tramine ferriviario conscriptum de puella Graeca a
parentibus ad Sappho magistram missa
Surge, puella! Parata tibi sunt omnia: peram
in portum allatam naucula parva tenet,
albaque iam vento panduntur vela secundo,
urgent iam nautae, murmurat unda alacris -
surge, puella! Relinque urbem petasata paternam,
extremumque "Vale" accipiant genetrix
dilectusque pater, fraterculus atque sorores;
comprime iam lacrimas: cuncta parata tibi.
Surge, puella, audacter! Ne fle, quod linquenda,
ludere ubi solita es parva, paterna domus:
non iam parvula abis, mox nubilis inde redibis,
quo nunc navigium te petasumque feret.
Surge, puella, animo forti! Mox accipieris
a maiore domo; altera porticus iam
sparget fessae aestu iucunda frigora et umbram,
incumbes telis sedula nunc aliis.
Arte brevi maiore tapeto intexere formas
callebis raras et modulare vocem
ad citharae lyraeque modos, saltare venustis
disces gramina per florida mox gradibus.
Ritibus arcanis te denique clara magistra
imbuet, ut mulier deinde, matura viro,
in patriam redeas, cum sponso mox abitura -
surge, puella, inquam! Fata maiora manent.
Iam editum est carmen apud http://www.lvpa.de/index.php
Scripsit Caecilia Koch Monasteriensis
Scripsit Caecilia Koch
|