Septimana Lutetiensis (
Septimana
Lutetiensis (VIII et ultima pars)
...
ab Herimanno eiusque filio adolescenti peracta
In templo sancto Ambrosio dicato incipit dies ultimus, gothico
more exstructo, quod mihi multo magis placet quam Sacellum Magnum
(La Grande Chapelle). Simplices sunt fenestrae vitreae,
in lunulis duodecim apostoli imminent, sua quisque cum sententia
evangelica Latine scripta. In horto parvo ante templum lente
expergiscuntur quinque viri tecto orbati: quod me iterum turbat,
nam quid post unum mensem? quid tempore hiemali fiet?
Post meridiem Musaeum Aevi Medii et thermas Romanas
visitamus, ubi die superiore tenebris instantibus iam
constiteramus. In Musaeo admiramur imagines plurimas Dominae et
Unicorni, statuas gothicas, fenestras vitreas variis coloribus
refulgentes, picturas textiles (tapestries), sacra
ornamenta. Nihil fere aevi Romanorum relictum est,
nisi amplum frigidarium ubi Latina lingua utebantur olim antiqui,
Gallico cum sono loquentes.
Sed tempus est iam nobis proficiscendi, suburbia et agros
tramine percurrendi aëriportum petentibus.
Vale Lutetia, vale aestas!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|