Gloria
Gloria
(Gloria - Chilia 2012)
Dispositor scaenarum : Sebastianus Lelio.
Histriones maximi momenti: Paulina
Garcia, Sergius Hernández.
Quo
modo fabula narrari potest de femina annorum
duodesexaginta quae ne a tristitia ac
solitudine opprimatur in ludis saltatoriis se
delectare atque amores leves et fugaces quaerere solet? Hoc
dispositor Chiliensis Sebastianus Laelius (Sebastian Lelio) cum
ironia et indulgentia perficit. Cum a viro discesserit alibique
filius et filia habitent cumque immo ei nepos sit, Gloria (Paulina
Garcia) ministra in societate sarciendis damnis vitam degit
taedio affectam in aedibus cuius compossessores saepe inurbani
nocte eius somnum perturbant; interdum felis genere glabro satis
taeter, rei molestae imago, domum adit. Olim Rodolphum (Sergio
Hernández) senem sexaginta quinque annorum convenit, cuius
amore inflammatur.
Ille tamen, satis dives cum ei sit
consaeptum recreatorium, dimissa uxore a matrimonio, non omnino
vinculis propinquitatis solutus est: accepto nuntio telephonico,
primum discedit a conventu Gloriae familiae ut filias pigras sine
opere adiuvet; iterum amantem derelinquit in deversorio ut in
nosocomium ad uxorem vulneratam visitandam contendat.
Gloria primum veniam dat, iterum irata in
eum et murum eius domi viridem materiam coniecit foedans fictis
armis ab eo sibi muneri datis. Sub finem pelliculae ex more
solito ad delectamenta saltatoria redit, dum in melodiae recessu
cantus celeberrimus Italicus “Gloria” exauditur.
Fabula magna animi suavitate sed etiam ex
veritate narratur: scaenae cum amplexu corporum non iuvenilium
spectatorum animos satis contingunt, sed tantum quod insuetae
sint neque amores prope seniles locum apud artem cinematographicam habeant.
Pellicula iucunda sed interdum gravis, magna cum
peritia confecta videtur, simulque verisimilis sine morum
reprehensione. Artifex scaenica quae primas partes agit iure ut
optima exornata est “urso argenteo” in Certamine
cinematographico Berolinensi; opus autem plausum Locarni et
Pisauri obtinuit. Sunt qui putent fabulam historiae Chiliensis
translationem, id est tempus praeteritum sub regimine tyrannico
cuius alteri oblivisci conentur, quo alteri non soluti sint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|