Septimana Lutetiensis (
Septimana Lutetiensis (VII)
... ab Herimanno eiusque filio adolescenti peracta
Mane in Platea Concordiae (Place del la Concorde)
pluvia vehemens inexspectate me deprehendit: e longinquo
invigilat turris Eiffeliana, comminus Hortus Fornacum (Jardin
de les Tuileries) et Obeliscus Luxurensis instant. Sed
iactatio Gallica ante ianuas Musaei Palmae Lusus (Musée de
Jeu de Paume) evanescit, ubi plurimae magnae tabulae pictae
Claudii Monet servantur, quibus nymphaeae ostenduntur: nam inire
non licet propter aliam expositionem. Ergo sub arboris frondibus
vix tectus acta diurna delusus legere conor, sed paulo post
renuntio ob paginas humificatas. Sed quid est commoratio
Parisiensis sine imbribus?
Photographema imprimo Joannae Arcensis (Jeanne d'Arc),
solius mulieris monumento aureo celebratae: cuius finis longe
saevior fuit, quam virorum ex lapide qui ex latere Musaei
Lupariensis aspiciunt, iuxta viam Rivolianam (Rue de Rivoli).
Pluviam vito in caupona parva, ubi duorum euronum pretio venit
poculum chartaceum mediocris caffeae plenum, totius urbis
carissimum. Post meridiem in Sacello Magno (La
Grande Chapelle) sumus, auro et variis coloribus
triumphanti: redundant imagines quae historias Veteris Novique
Testamenti effingunt.
Vesperi instat conventus cum sodalibus Circuli Latini
Lutetiensis http://www.circulus.fr/
, quibuscum cenaturi sumus. Ut primum considimus suis quisque de
factis narrat: quam vitam agat, cur linguam Latinam diligat, quid
agat Circulus, quid sit Ephemeris... Postea cibos delegimus et
laete sumimus: carnem concisam, solana tuberosa (hic potius
"mala terrestria" appellata), tomacula suilla, caseos
Gallicos, funiculos ovo, adipe suillo caseoque conditos (Italice:
spaghetti alla carbonara), dulce malis referto Tatinianum
(Tarte Tatin), ova lactis flori permixta saccharo adusto
operta (crême brûlée), vinum et cervisiam. Postea extrinsecus Abbatiam Cluniacensem admiramur,
ubi muri thermarum Romanarum servantur, solum monumentum
pristinae Lutetiae a Romanis conditae. In horto adposito est Lupa
Capitolii aënea cum inscriptione Latina, Romae urbis donum ad
perennem amicitiam comprobandam.
Iam ultima dies imminet, cervisia Belgica ante somnum est
potanda!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|