Septimana Lutetiensis (
Septimana Lutetiensis (III)
... ab Herimanno eiusque filio adolescenti peracta
Dies Lupariensis (Musée du Louvre) longior et
mirabilior est, quam enerrari potest: pauca commemoranda
videntur, non quidem optiima sed mihi illo die gratissima, vel
animi consonantia vel illectamento:
parvae statuae aetatis neolithicae Terram Matrem effingentes,
Venus Melia ex marmore Pario,
coniuges Etrusci supra sepulcrum suum iacentes, qui sereno
animo mortem aspiciunt,
Sanctus Franciscus stigmata recipiens a Giotto effictus,
Cosmae Tura Christi depositio,
tres Leonardi tabulae pictae iuxta adpositae, id est Virgo
Rupium, Sancta Anna cum Maria parvulis Jesu et Joanne, Joannes
Baptista adolescens,
Raphaëlis Sanctus Michaël,
Eros et Psyche,
Simiarum venatio glutinaria, auctoris Flandrici.
De ultima opera lineamentis efficta, hoc apud imaginem
inscriptum erat: invasores Flandricos in media Africa in pateris
aquae plenis manus pedesque coram simiis lavare solitos esse;
aemulationis gratia idem faciebant simiae, quibus paterae non
aquae sed glutinis plenae praebebantur: artubus ita movendis
ineptae, miserae bestiolae facile comprehendebantur et in urbes
Europaeas transvehebantur.
Sed ipsi visitatores Musaei Lupariensis spectaculum
praebent: viri et mulieres ex toto orbe terrarum, quibusvis
vestimentis induti, neglegentes aut stupore perculsi, imaginem
photographicam invicem imprimentes prope Dominam Lisam vel Niken
Samothracicam: populus est rerum noscendarum studiosus, minime
rudis - suo quisque modo -, in amplissimo aedificio multas horas
sine requie pervagans.
Postquam inde eximus et paululum deambulamus, refulget
Theatrum Lyricum Nationale (Opéra national de Paris) et
magnitudine et auro immoderatum; pone redundat luxuria Emporii
Lafayette (Galéries Lafayette).
Parcius cenamus pomis terrestribus frictis et cervisia obscura
Hibernica, dum apparatus televisificus certamen pedifollicum
transmittit: voluptas virorum propria.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|