Vergilianae eclogae primae commentarius.
Vergilianae eclogae primae commentarius...
secundum
Iohannem (van Kasteel)
8. INITIATIO
Iam diximus
vocabulum mysticum non esse sensus incerti, sed
pertinere ad mysteria antiqua, i.e. ad initiationem quae mystae
deorum notitiam dat et eum salvum facit. Tityrus, cui datur cognoscere
divos, est mysta; Amaryllis, quae deos vocat, eius
symmysta est. De eā Servius in commentario suo octavi carminis
bucolici dicit:
« AMARYLLI
haec ancilla eius (est vel praesaga), quam Graeci summusthn
dicunt. » (Servii Comm., p. 105)
Amaryllis est
quasi urbs, id est quasi locus qui Tityro
inveniendus fuit antequam deum videret, sicut Servius explanat:
« URBEM
QUAM DICUNT ROMAM : Quaeritur, cur de Caesare
interrogatus, Romam describat
certe quia nullus, qui
continetur, est sine eā re, quae continet, nec potest ulla
persona esse sine loco : unde necesse habuit interrogatus de
Caesare locum describere, in quo eum viderat. » (Servii
Comm., p. 7)
ntequam deum
vidit (hīc illum vidi, 42), Tityrus Romam vidit (Romam
videndi, 26), vel potius impossibile videtur deum et
locum eius separare. [1]
Sed ubi
sit hic locus, haec sedes deorum, hic alter
mundus, hoc caelum, adhuc dicendum est.
Sicut Tityrus
explanat, experientia mystica in nostro pectore
(63) fit. Servius id fortasse breviter illustrat in commentario
suo de versibus 38-39, ubi pinus, fontes et arbusta, id est urbs
mystica et interior, Tityrum vocant:
« VOCABANT
(intro ?). » (Servii Comm., p. 11 - in apparatu
critico-)
Ad salutem Tityri
alluditur in vv. 46 et 51 : fortunate senex;
de quibus Servius:
« FORTUNATE
SENEX non ad aetatem Vergilii refert, sed ad fortunam
futuram, praesago usus verbo. (Nam apud philosophos
senes dicuntur, qui spem futuri temporis habent in victu.) [2]
»
9. ARA
Amaryllis est et
quasi urbs nostra et velut pectus nostrum; etiam nostra
altaria (43) significare videtur. Etenim multa
victima (33) olim frustra Galateae vel Mantuae oblata
est; nunc autem Amaryllidi vel Romae offeruntur:
« huic
nostrae
quo saepe solemus
pastores ovium
teneros depellere fetus. » (20-21)
Compara cum
versibus 7-8:
«
illius aram
saepe tener
nostris ab ovilibus imbuet agnus. »
Manifeste illi (saepe
ovium teneros) cum his (saepe tener
ovilibus)
congruunt. Ergo urbs et ara quasi confunduntur.
Bene nota locum
vocabulorum illius aram insignem: in initio
sententiae et in fine versus. Nonne poeta nos vult intellegere
ILLIUS ARAM esse eandem ac amicam Tityri quae vocatur AMARYLLIS [3]
?
Insuper haec ara,
sicut Amaryllis, initiatur.
Servius:
« SAEPE
TENER NOSTRIS AB OVILIBUS IMBUET AGNUS. Imbuere
est proprie inchoare et initiare. »
(Servii Comm., p. 6)
10. CONCLUSIO
Nonne Servius
primum Bucolicum Vergilianum legit sicut legendum est?
Ille sensum
vocabulorum non imaginatur sed e contrario respectat et observat.
Vocabulum « hīc » et alia cognata non
designant res vel personas alibi sitas, sicut in textu Homerico
iam vidimus. Est imaginationis Modernorum saepe alibi
quaerere ad sententias intellegendas et eo modo omnia confundere
et simplicia complicare.
Interpretatio
mystica vel allegorica, quam proponit Servius, manet concors et
deducitur quasi sponte sua de ipso carmine Vergiliano. Re verā
non dubitare possumus quin poeta ipse hunc in modum carmen suum
intellegi voluerit. Sed alii aliter opinentur licet
Notandum est
Mariam, matrem Dei, apud scriptores Christianos et ipsam
expressim adsimilari mundo, urbi vel civitati, Dei sedei et arae.
Fortasse
interpretatio Serviana fuit una, inter alias, causa cur Vergilius
a Christianis verus propheta haberetur.
Scripsit Stephanus Feye
|