1.
Vergilianae eclogae primae commentarius
secundum Iohannem (van Kasteel) (III)
6.
HÎC
Quaestio loci est
maximi momenti. Vergilius in primo Bucolico, utitur non minus
quam 19 pronominibus, adjectivis et adverbiis vocabulo hîc
cognatis (i.e. paene tam multis quam in cunctis Bucolicis
reliquis); e quibus plurima sive versum sive sententiam aperiunt,
praecipue adverbia hîc et hinc (vide
14, 38, 42, 44, 51, 53, 56, 64, et 70) [1].
Insuper poeta expressim quasi explanationem adiungit: « nec
alibi » (41).
Iuxta
interpretationem usitatam horum plurima verborum convenienter
significant locum ubi pastores colloquuntur.
[Auctor, quod
plus est, 18 exempla citat, quibus cum Meliboeus tum Tityrus
locum ubi sunt sine dubio indicant eodem verbo utentes.]
Videntur duo vel
tria vocabula excipiend : haec (24), i.e.
Roma, et hîc (42 et 44), i.e. Romae, pertinere ad
locum longinquum videntur. Servius autem docet Romam hanc de quâ
loquitur Tityrus esse in loco hoc ubi est pastor ipse!
7.
ROMA MYSTICA
« Urbem
quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
stultus ego huic
nostrae similem
Verum haec
tantum alias inter caput extulit urbes
(19-24)
Si verba huic
nostrae urbem propinquam significant, nonne esset
stupendum vocabulum haec, quo poeta in eadem laude
utitur, subito urbem longinquam significare ?
Nonne huic et haec ad eundem locum
pertineant necesse est?
Re verâ non
agitur de Româ urbe quam omnes plus minusve bene novimus,
sed de aliquâ urbe mysticâ cuius solum imago est urbs quam dicunt
Romam. Statim clarius apparet cur Vergilius tam ambigue
locutus sit et non simpliciter dixerit: urbem Romam vel
etiam Romam.
Ecce Servii
interpretatio mystica:
« SIC
CANIBUS CATULOS SIMILES, SIC MATRIBUS HAEDOS NORAM, SIC PARVIS
COMPONERE MAGNA SOLEBAM. Vult (sc. Tityrus vel poeta) urbem Romam
non tantum magnitudine, sed etiam genere
differe a ceteris civitatibus et esse velut quendam
alterum mundum aut quoddam caelum,
in quâ deum Caesarem vidit.
Qui enim
comparat cani catulum vel haedum capellae, magnitudinis facit,
non generis differentiam; qui autem dicit, leo
maior est cane, et generis facit et magnitudinis
differentiam, sicut nunc de urbe Româ fecit.
Putabam,
inquit, ante, ita Romam comparandam esse aliis civitatibus, ut
solet haedus caprae comparari; nam quamvis maior esset, tamen eam
civitatem esse ducebam: nunc vero probavi
eam etiam genere distare; nam est sedes
deorum » (Servii Comm., p. 8)
Cum hac
explanatione congruit etiam versus 24: « Verum haec
tantum alias inter caput extulit urbes
»
Poeta non
scripsit ceteras vel reliquas, sed alias,
id est urbes alterius generis. Haec autem urbs mystica re verâ
appellatur Amaryllis, quae Tityro proxima est, sicut iam clarius
ostendemus.
Pergit Tityrus:
« Namque
fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
nec spes
libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa
meis exiret victima saeptis,
pinguis et
ingratae premeretur caseus urbi,
non umquam
gravis aere domum mihi dextra redibat. » (31-35)
Olim Tityrus ingratae
urbi, id est Mantuae vel Galateae, victimas dabat; nam
Galatea eum tenebat, « ac si servus esset,
inquit Servius, quia se diu apud Mantuam servisse memoravit »
(Servii Comm., p. 10), sed numquam gravis aere domum
redibat. Quomodo tunc temporis Amaryllis Tityri vicem
doleret, statim dicit Meliboeus:
« Mirabar
quid maesta deos, Amarylli, vocares,
cui pendere sua
patereris in arbore poma:
Tityrus hinc
aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
ipsi te fontes,
ipsa haec arbusta vocabant. » (36-39)
Amaryllis maesta
erat, quia Tityrus hinc aberat; ille numquam
domum redibat, quia Mantuae, cum Galateâ, erat. Eum ergo
domum vocabant et Amaryllis et natura quae sunt una
eadem, id est Roma cum incolis suis, sicut explanat Servius:
« PINVS
Roma.
FONTES
senatores. ARBUSTA fructeta, id est scolastici. »
(Servii Comm., p. 11)
Et aliter:
« Secundum
quosdam allegoria est
ut apostrofam ad urbem fecerit Romam,
quam vocat Amaryllim, et ipsa sit pinus, fontes autem senatores,
arbusta scolastici, qui cuncti absentem Virgilium vocaverunt, id
est desideraverunt
» (Servii Comm., p. 11 - in
apparatu critico -)
Eo modo fieri
potest ut sit Amaryllis vel Roma cum incolis suis hîc
sita et hinc Tityrum absentem vocet. Nunc idem
vocabulum hîc in versibus quoque 40-44 sensum
proprium et aptum servare clare videtur:
« Quid
facerem? Neque servitio me exire licebat,
nec
tam praesentis alibi cognoscere divos.
Hîc
illum vidi iuvenem, Meliboee
Hîc
mihi responsum primus dedit ille petenti. »
In his versibus
vocabulum hîc idem significat ac hîc
et hinc in ceteris versibus, id est hoc in loco ubi
sunt ei qui loquuntur, nec alibi.
Ergo ut videret
deos, Tityrus numquam longe profectus est; numquam iter fecit
longinquum ut videret urbem quam dicunt Romam;
econtra domum, id est huc, rediit, ut hîc
Amaryllis eum habere posset.
Roma vera, Roma
mystica, Amaryllis quoque appellata, sita est hîc.
Vergilius modo philosophico de urbe locutus est. Non mirandum est
eum in aliis locis, scilicet Aeneidis, similiter locutum
esse : hîc domus, haec patria est
(VII, 122); hîc amor, haec patria est
(IV, 347); et nos scire vult nec procul hinc Romam
(VIII, 635).
Scripsit Stephanus Feye
|