1.
Vergilianae eclogae primae
commentarius ... (II)
3. INTERPRETATIO HISTORICA
Commentatores antiqui, inter quos Servius, nos docent
Vergilium in hoc carmine scribendo inspiratum esse suis
periculis.
Anno enim 40
a.C.n. veterani milites Octaviani rura inter alia Mantuana
acceperunt, impendio incolis Mantuanis. Vergilius autem Romam iit
et ab Octaviano rura sua repetivit prospero eventu.
Ergo, sicut vult
Servius, Tityrus ipsius poetae partem agit. Meliboeus miseros
incolas Mantuanos refert. Urbs Roma nomine suo vocatur ; Mantua
significatur vocabulis versus 20 : huic nostrae
(sc. urbi), et versus 34 : ingratae urbi. Deus
iuvenis est Octavianus, tunc temporis 23 annos natus.
Carmen totum
licet habere pro panegyrico futuri principis.
Attamen in
operibus Vergilianis semper plures explanandi modi sponte suâ
apparent.
Interpretatio
historica fortasse historicis quodam modo satisfacit, sed multae
quaestiones manent sine responsis. Cur Vergilius, tunc temporis
triginta fere annos natus, ipse a se referretur senex (vers.
46 et 51)? [1] Cur Mantuani
proficiscerentur exsules in Africam, Scythiam, Britanniam
(64-66) ? Quae esset sensu historico illa pulchra Amaryllis
quae Tityro videtur esse magni momenti ? Si omnia bene
inspiceres, etiam laus Octaviani esset dubia ; nam carmini
non desunt, teste Servio, vehementes in eum obiurgationes.
Quod si velles ea
omnia simpliciter imagines quasi poeticas dicere, nihil
explanares. Etenim explanandum quoque esset cur poeta eis
imaginibus usus sit.
4.
INTERPRETATIO MYSTICA
Servius
primum Bucolicum non solum historice et grammatice commentatur,
sed etiam allegoricôs interpretatur, ita ut sensum carminis
revelet mysticum.
Qui tametsi
apparet satis fundatus et consequens, tamen adhuc non ab aliis
commentatoribus animadversus esse videtur.
Mysticum volumus
esse id quod ad mysteria antiqua pertinet, i.e. ad initium
a quo mysta deorum notitiam accipit et ipse salvus fit.
Ut ille sensus mysticus clare appareat, iam partim sufficit ut
legamus non id quod poetam scripsisse saepe solemus imaginari,
sed id quod poeta re verâ scripsit.
Nam numquam
nomine Octaviani usus est Tityrus ; a quo non adoratur
quidam vir quasi deus habendus, sed expressim aliqui deus
(v. 6, 7 et 18) ; deus illustris (ille, v. 7,
9 (bis), 42, 44, 63) ; deus iuvenis
(42) ; deus cui in aris sacrificatur (aram,
7 ; altaria, 43) ; deus pastoralis (9 et
45) ; deus musicus (10) ; deus solaris (42-43) ;
deus oracularius qui interrogatur et pedibus dactylicis respondet
[2] (44-45) ; deus qui sedet in adorantis pectore
(63).
Haec omnia sunt
propria Apollinis, patroni carminum pastoralium;
qui cum Octaviano idcirco confundi potest, quia Octavianus se
Apollinis imaginem esse voluit. Animadvertendum quoque est in hoc
carmine deos invocari (deos vocares, 36): quam
invocationem ad eorum notitiam conducere (cognoscere divos,
41); Tityrum eorum tutelâ factum esse felicem (fortunate,
46 et 51); econtra Meliboeum cum suis superatum ab impiis (impius,
70) factum esse miserum (miseros, 72).
Carmen ergo
manifeste sensum complectitur multo universaliorem quam tantum
historicum. Sine dubio eâ de causâ adhuc, post duo milia
annorum, tam gratum nobis est.
Ad eum sensum,
mysticum vel religiosum vel philosophicum, commentarii allegorici
a Servio propositi pertinent. Nos eum nunc illustrare, i.e. in
lucem educere, volumus.
5. AMARYLLIS
Meliboeus
negotium vel magis otium Tityri describit his verbis:
« formosam
resonare doces Amaryllida silvas » (5).
(...) Ita de eâ
refertur ut Amaryllis in unoquoque carmine sive puella sive
mulier similis vel etiam eadem agnosci possit. Nam si carmen
octavum omittimus, Amaryllis inducitur in carmine primo amica
Tityri ; in secundo, amica Corydonis ; in tertio Damoetae ; in
nono, Menalcae. Omnes hi pastores, sicut vult Servius, personam
tenent Vergilii. Ex alterâ parte pastor Lycidas, in v.23
carminis 9, Amaryllida appellat delicias nostras,
quae vocabula Servius hoc modo explicat: « communem
amicam ».
Sed ubi Tityrus
in primo carmine Amaryllida laudibus fert, sicut Meliboeus nos
credere vult? Nullo loco eam cantare videtur!
Immo, Tityrus
pulchrâ cantilenâ, incipienti a spondeis augustis, non
Amaryllida sed Romam laudat:
« Urbem
quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
stultus ego
huic nostrae similem, quo saepe solemus
pastores ovium
teneros depellere fetus
Sic canibus
catulos similes, sic matribus haedos
noram, sic
parvis componere magna solebam.
Verum haec
tantum alias inter caput extulit urbes
quantum lenta
solent inter viburna cupressi. » (19-25)
Variae res autem
hic animadvertendae sunt : Primo, Roma inducitur tamquam
mulier, capite elato. Secundo, Roma aliis [3]
urbibus comparatur non solum magnitudine, sed etiam genere et
formâ. Eodem modo arbores arboribus comparantur in versu quasi resonabili
(tantum… quantum; inter…
inter ; lenta solent). Nonne
Tityrus hic formosam resonare docet Romam silvas?
Num est mirum
Veteres hanc laudem pulcherrimae Romae (vide Georg. II,
534: pulcherrima Roma) ad formosam Amaryllida
pertinere dixisse?
Audiamus Servium:
« RESONARE
DOCES AMARYLLIDA SILVAS i.e. carmen tuum de amicâ Amaryllide
compositum doces silvas sonare, et melius est, ut simpliciter
intellegamus : male enim quidam allegoriam volunt, tu
carmen de urbe Româ componis celebrandum omnibus gentibus.
Plus enim stupet Meliboeus, si ille ita securus est, ut tantum de
suis amoribus cantet. » [4]
Quaedam
subtilitas in verbis Servianis inest. Ut infra clarius apparebit,
grammaticus noster minime negat Romam eandem esse ac
Amaryllida ; negat Amaryllida esse eandem ac urbem
Romam.
Intellegamus
oportet Tityrum de suo amore mulieris cantare.
Manifeste Servius explanationem allegoricam quae Amaryllida Romam
esse vult non recusat. Relegamus versus 27-30:
« Libertas,
quae sera tamen respexit inertem,
candidior
postquam tondenti barba cadebat;
respexit
tamen, et longo post tempore venit,
postquam nos
Amaryllis habet, Galatea reliquit. »
Quos Servius ita
interpretatur:
« ET
LONGO POST TEMPORE VENIT, POSTQUAM NOS AMARYLLIS HABET, GALATEA
RELIQUIT iungendum est hoc totum : nam duplici ratione
tempus ostendit, quo eum libertas aspexit, i.e. quando coepit
secare barbam, et relictâ Galateâ Amaryllis amore detineri. Allegoricôs
autem hoc dicit, postquam relictâ Mantuâ Romam me
contuli : nam Galateam Mantuam vult esse, Romam
Amaryllida. » (Servii Comm., p. 8)
Idem ergo qui
detinet Tityrum amor, et Roma [5] et Amaryllis
apellatur. Memorare volumus apud Antiquos comparationem inter
formosam mulierem et pulchram urbem, vel vice versa, non fuisse
raram. Cuius naturae sit haec Roma, infra
monstrabitur.
Est alia quoque
quaestio difficillima : quomodo Vergilius congruenter potuit
comparare Amaryllida quae Tityro proxima esse
videtur (vide 36-37 in quibus Meliboeus eam adloquitur), cum
Româ quae videtur esse longinqua ? Sed ea
quaestio nata est ex aliquo praeiudicio.
...
sequitur ...
Scripsit Stephanus Feye
|