Vergilianae eclogae primae commentarius (I).
Vergilianae eclogae primae commentarius (I)...
secundum
Iohannem (van Kasteel)
Anno 1996,
optima FUNDATIO MELISSA (www.fundationmelissa.org ) fasciculum 24
paginarum in lucem edidit c.t. SERVII GRAMMATICI IN VERGILII
BUCOLICON PRIMUM COMMENTARIUS. Reverâ auctor Iohannes van
Kasteel, vir eruditissimus et Latinitatis Vivae fautor, symbolam
suam sic inscribere voluit, modestiae causa. Nam ipse
introductionem generalem et commentarios, licet secundum Servium
antiquum, effecit, quibus Antiquorum virtutem, quam Modernorum
eâ multo superiorem existimat, sedulo demonstravit.
Quam symbolam
hîc non integram, sed multa eius excerpta exhibebimus ad res
satis hodie inauditas demonstrandas. Eorum quae deducimus e
symbolâ, summam brevem faciemus. Adnotationes quoque erunt
nostrae.
Qui plura
scire cupiant fasciculum ipsum apud Fundationem Melissam emant.
Quo scripto speramus fore ut Vergilius verus noster, maximus
inter Poëtas Occidentales, e litterariis levibusque cineribus
resurgat quibus oblivio eum sepeliverat.
De totius
autem Vergiliani operis sensu Hermetico, exstant quidam libri
inter quos: Emmanuel d’Hooghvorst, Le Fil de Pénélope,
Beya éditions, GREZ-DOICEAU (Belgium) 2009.
Pr Stephanus
Feye
1.
INTRODUCTIO GENERALIS
Modus quo utuntur
Antiqui ad sciptores suos, philosophos vel poetas, commentandos,
longe alius est ac modus quo utuntur Moderni. Putant hi saepe se
Antiquos melius intelligere quam illos ipsos. De quâ re Veteres,
si hodie adessent, quid dicerent? Fortasse silerent et
subriderent. Certe admirarentur nos sententias ab eis modo
traditionali et scriptas et explanatas modo novo interpretantes.
Permulta exempla
afferri possunt. Ex quibus unum tamen sufficit ut illustretur
interpretes antiquos generaliter maiore cum curâ vocabula
legisse et ad ea interpretanda multo minus delirasse quam
hodiernos. Imprimis ab eo exemplo quod nunc breviter proponimus,
speramus fore ut melius intellegatur quomodo Antiqui primum
carmen bucolicum Vergilianum interpretati sint.
[Iohannes van
Kasteel nunc tamquam exemplum capit Homeri Odysseas famosissimas
lineas quibus Ulyxes nuntiat se ad Cyclopum insulam cum sociis
iturum esse. Textum autem Graece et Latine in medium affert. Nos
autem solum quattuor lineas Latinas:]
« Ast ego cumque mea navi atque meis
comitibus
tendens hosce viros
temptabo, quinam homines sint,
utrum hi saltem avidique
atque agrestes et iniqui,
anne pio hospitio, sitque his
mens religiosa. » (Od. IX, 173-176)
[Auctor hic optime demonstrat plerosque
scriptores hodiernos textum perperam legere ac interpretari. Nam
mente fingunt verbum hosce (Graece toond’ ) illos designare,
i.e. Cyclopes, qui absunt, cum tamen Ulixes in insula eorum
nondum adsit. Multis Eustathii Archiepiscopi Thessalonicensis
duodecimi saeculi testimoniis utitur, quibus perfecte apparet
hosce Ulixis comites ipsos designare, qui, statim ac Cyclopis
antrum intraverint, ut « avidi atque agrestes et iniqui » se
manifestabunt et castigabuntur.]
Omnes hi commentarii et inter se et cum
textu Homerico concordant: comites Ulixis temptati et reprobati
severe castigantur. Optime ergo intellexerunt Antiqui vocabula
« hosce viros temptabo »
et cetera; quae non significant, sicut false opinantur Moderni,
Cyclopes tunc procul absentes.
His bene
intellectis veniamus ad primum carmen bucolicum Vergilianum.
2.
INTRODUCTIO AD PRIMUM CARMEN BUCOLICUM VERGILII PERTINENS
Vergilius
circiter 40 annis a.C.n. primum carmen bucolicum scripsit.
(…)
Non est inutile
totum carmen breviter contrahere:
Agitur de duobus
pastoribus, Meliboeo et Tityro, inter se colloquentibus.
- In primâ parte
carminis (vers. 1-45) Meliboeus, qui cum capellis suis agros a
militibus turbatos et occupatos exsul relinquit, Tityrum
interrogat quem inter boves suas otio fruentem quasi beato
miratur; Tityrus ei gradatim explanat quomodo et cuius gratiâ
fortunatus factus sit.
- In alterâ
parte (vers. 46-83) Meliboeus rerum statum depingit: primum
Tityri condicionem felicem, deinde suam infelicem; Tityrus paucis
verbis ei bis respondet.
Proponimus
dialogi paraphrasim singulas partes referentem:
Meliboeus
: - Tu summo in otio pulcherrimam Amaryllida tuam cantas; nobis
autem regio relinquenda est!
Tityrus :
- Ex deo mihi sunt omnia; illius operâ licet hîc remanere bobus
meis ad pascendum et mihi ad musicae studendum.
M. :
- Res tua est mira, quia ubicumque agri turbantur. Deus tuus
quisnam est?
T. :
(Respondet laudando urbem Romanam in quâ, sicut postea
explanabit, deum invenit).
M. :
- Et quâ de causâ Romam videre voluisti?
T. :
- Libertatis causâ! Libertas mihi cordi fuit sera, i.e. postquam
Galatea me reliquit et Amaryllis rem meam curavit. Nam dum
Galatea me tenebat, spes libertatis erat vana nec cura aeris (quo
libertatem emerem) erat ulla. Quamvis multas victimas et multos
caseos in urbe venderem, numquam multâ cum pecuniâ domum
redibam.
M. :
- Iam tunc temporis mirabar cur, Amarylli, tam tristis esses.
Nunc intellexi : tristis eras, quia Tityrus aberat. Scire
tibi licet, Tityre, totam naturam huius loci te vocavisse ut
redires.
T. :
- Quid aliud mihi faciendum erat in condicione mea? Nec mihi
licebat meum laborem servilem deserere nec deos alio loco quam
Romae videre. Ut omnia breviter narrem, Romae illum iuvenem vidi
et audivi respondentem mihi liciturum esse boves meas quiete
pascere.
M. : -
Quam es fortunatus! Ergo tibi manebunt rura et pecora; tibi
licebit reliquo tempore otium agere prope flumina, prope fontes,
inter apes susurrantes, inter aves concinentes.
T. :
- Certe, et sciendum tibi est me numquam illius dei memoriam
amissurum.
M. :
- Nobis autem longe abhinc abeundum est. At timeo me numquam
iterum patriam meam et casam meam videam. Ecce exitus belli
civilis : barbari milites nunc terras nostras tenent et
omnibus fructibus fruuntur. Ite, capellae meae! Numquam iterum
hîc carmina canam et pastor vester ero.
T. : -
Poteras tamen hîc mecum nocte remanere. Mihi multus cibus est
omnis generis. Ecce nox venit.
... sequitur ...
Scripsit Stephanus Feye
|