Thomas Herimanno s.
De controversiis in Wikipedia effectis
Indicem a quo res controversiosissimas in ordine indicari
possunt ex Wikipedia invenerunt studiosi. Crebro controversiosum
aliud post aliud multi diurnarii dicunt. Etenim controversiae
oculos multorum attrahunt. Taha Yasseri autem in Universitate
Oxoniensi una cum paucis sociis modum controversiae gradus inter
res distinguentem ex Wikipedia novavit.
Recensionibus quae in Wikipedia praebentur studiosi utebantur,
et praesertim reversionibus. Reversio est ubi alius alicuius
recensiones omnino resolvit, et reversio mutua est ubi uterque
alterius recensiones revertit. Ex reversionibus mutuis et
recensentium numero controversiae modus compositus est.
Wikipediarum 10 propriis linguis scriptarum res
controversiosiores investigabant studiosi. Inter linguas Anglica
et Theodisca ac Francogallica et Hispanica erant, etiam Bohemica
et Hungarica et Dacoromanica, etiam Arabica et Persica et
Hebraica, triste autem ab eas Latina aberat. Controversiae gradus
tetenderunt superiores in multis linguis esse maioribus
religionibus et maioribus religionis personis et rebus ad
antisemitismum aut Israel pertinentibus. Israel ipse et Adolphus
Hitler et Holocaustus et Deus prolati sunt a Yasseri sociisque.
Res controversiosiores autem plerisque linguarum communes non
multae erant. In Anglica controversiae gradus summus Georgio W.
Bush erat, secundus anarchismo, tertius Mahometo, quartus indici
eorum qui operam societatis World Wrestling Entertainment dabant,
quintus calefactioni globali, sextus circumcisioni, septimus
Civitatibus Unitis, octavus Jesu, nonus phylae intelligentiaeque,
decimus Religioni Christianae.
Studiosorum caput in libro ad rationem ampli operis politam
sufficiens anno 2014 edendum est. Ut memoraverunt rerum
controversiae modi clare variabunt cum res ipsae
et in Wikipedia recensentes mutabuntur. Itaque Yasseri sociique
se in tales variationes inquisituros esse sperant.
Scripsit Thomas Davis
|