SANCTVS FRANCISCVS (12)
iuxta
‘Floretum (Fioretti)’
Tantae
sanctitatis fuit frater Bernardus, ut sanctus Franciscus magno illum
veneraretur affectu, frequenti commendabat eloquio et, illo absente, magnis
extolleret praeconiis. Accidit autem ut cum sanctus Franciscus quodam die
devote in prece intaret, ei revelaretur fratrem Bernardum, Deo permittente, a
multis et acutissimis imugnari diabolis. Haec cum sanctus Franciscus compatiens
de filio tam dilecto cogitaret, per dies cum lacrimis precans, Domino Iesu
Christo commendabat eum, ut de tot insidiis ei dare victoriam dignaretur.
Cum in illa
prece esset pervigil, sedulus attentusque, ecce facta est ei divina responsio:
‘Francisce, ne timueris, quia omnes temptationes, quibus frater Bernardus
impetitur, datae sunt ei ad exercitium faciendum et ad coronam consequendam; et
in fine de omnibus eum impugnantibus palmam victoriae reportabit cum gaudio.
Ipse vero frater Bernardus est unus e commensalibus in regno Dei’. De qua
responsione sanctus Franciscus ‘gavisus est gaudio magno valde’
(Mt. 2, 10), immensas gratias referens Domino Iesu Christo. Ex illo tempore de
Bernardo iam non dubitabat neque timebat, sed semper maiore cum gaudio afficiebatur
erga eum ampliore dilectione
Quam
dilectionem non solum in vita, sed etiam in morte sua monstravit. Cum enim
esset moriturus, tamquam patriarcha Iacob, astantibus filiis et devote
lacrimantibus prae recessu patris tam amabilis, dixit: ‘Ubi est mesus
[filius] primogenitus? (Gen. 49, 3). Veni, fili, ut benedicat tibi anima mea
priusquam moriatur (Gen. 27, 4)’. Tunc fratri Eliae, qui erat vicarius
Ordinis, frater Bernardus dixit secreto: ‘Pater, vade ad dexteram Sancti,
ut te benedicat’. Cum autem ille stetisset ad dexteram sancti Francisci
et ille prae lacrimis caecutiens, manum dexteram super caput Eliae posuisset,
ait: ‘Hoc non est caput mei primogeniti, fratris Bernardi’.
Tum
Bernardus accessit ad sinistram eius. Sanctus autem Franciscus, cancellatis
brachiis, sinistram manum posuit super caput Eliae, dexteram vero super caput
Bernardi (cf. Gen. 48, 14), dicens ei: ‘Benedicat te Pater Domini Iesu
Christi omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo (Eph. 1, 3): te,
primum electum in hunc Ordinem ad dandum exemplum evangelicum, ad imitandum
Christum i evangelica paupertate, quia non solum tua liberaliter obtulisti et
pro Christi amore penitus dispersisti, sed etiam temet ipsum obtulisti
sacrificium in odorem suavitatis (Lev. 2, 9). Ideo benedictus esto a Domino
Iesu Christo et a me, servo eius pauperculo, benedictionibus sempiternis:
ingrediens et egrediens, vigilans et dormiens, vivens et moriens. Qui
benedixerit tibi, is repleatur benedictionibus, et qui maledixerit tibi, is non
erit immunis. esto dominus fratrum tuorum (Gen. 27, 29) et imperio tuo omnes
subiaceant. Quoscumque volueris accipere in Ordinem, ei accipiantur; et
quoscumque inde emittere, ei emittantur; nec quisquam fratrum habeat potestatem
super te; et potes libere pergere quocumque volueris vel morari ubicumque’.
[Sequetur]