Annus
2 0 1 3


DE MAGNA PULCHRITUDINE

De magna pulchritudine

(La grande bellezza - Italia - Francogallia 2013)

Dispositor scaenarum: Paulus Sorrentino; scriptores scaenarum; Paulus Sorrentino, Umberto Contarello. Histrio princeps Tony Servillo; alii histriones: Carlo Verdone, Sabrina Ferilli, Roberto Herlitzka, Isabella Ferrari, Giorgio Pasotti, Serena Grandi, Pamela Villoresi. Musica: Luca Bigazzi.

Opus filmicum “De magna pulchritudine” (Italice La grande bellezza”) dispositoris scaenarum Pauli Sorrentino, quod nuper apud certamen cinematographicum Cannesianum praebitum est, ab aliis alio modo aestimatur. Nemo dubitat quin celeberrimum opus Fellinianum “Dulcis vita” tot cinematis artificum aemulationem moverit qui frustra conati sint exemplum pariter imitari, sed via intelligendi Pauli Sorrentino novam pelliculam per ironiam hominum et feminarum Romae nostrae aetatis effictos mores interpretari mihi videtur, ex indole quae iam in eius praeteritis operibus patefacta est. Deest autem vera fabula; ex quo colligitur ut difficile sit describere quid narretur.

Histrio Tony Servillo agit primas partes ut Jep Gambardella scriptor et diurnarius deditus voluptatibus, sexaginta quinque annorum: post felicem exitum sui operis litterarii iuvenilis nihil magni momenti scripsit, vitam otiosam degens familiariter elegantiorum coetibus usus. Captus quadam tristitia et motu animi solitudinis  iuventae fragmenta secum replicat vel scaenas fictas vi cogitationis. Ut se ab illa consuetudine corrupta moribus et immoderata amoveat, saepe aliquos convenit quibus est quaedam modestia et animi integritas, id est ab infantia amicus (Carlo Verdone) qui in egestate vitam ducit, femina plus quam quadragesimum annum aetatis agens (Sabrina Ferilli) quae solita est impudice corpore nudato in scaena se ostentare, omni quaestu impenso ad sese curandam graviter aegrotam. Non desunt personae absurdae vel insuetae: prudens pusilla femina retrix ephemeridis apud quam Gambardella scribit, cardinalis condiendi rationis quam religionis peritior, aetate provecta soror sancta pauperibus dedita, quae humi quiescit et tantum radicibus alitur. Urbs Roma obliquis imaginibus ex imo vel ex alto per motus aptos machinulae cinematis describitur omni sua venustate, nec tamen neglegenda est musica modo sacra modo saecularis quae aptissime scaenas et locorum picturam comitatur.

Tandem vir novum opus litterarium scribere consituit, quaerens pulchritudinis fragmenta in se ac circum se. Sed ipsa urbs Roma, non vita elegantiorum coetus vera pulchritudo est. Quidni opportune meminerim Gabriel D’Annunzio, pulchritudinis studiosum, omni vita atque victu excultum qui in opere “De voluptate” (Italice “Il Piacere”) tam subtiliter nobilitatis Romanae mores exeuntis saeculi XIX descrispsit? Quid ignorem de hac re opus magnum “ Ad recipiendum tempus amissum ” ( À La recherche du temps perdu) praeclari scriptoris Francogallici Marcelli Proust? Ars cinematographica maxime litteris alitur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae