DE ITINERE SICULO DISCIPULIS INSTITUENDIS (
De itinere Siculo discipulis instituendis (IX)
De cyclopum litore
Iam reditus dies advenit. Multo mane
cum vidulis profecti contendimus ad Cyclopum litus de
quo Homerus et Vergilius poëtice narraverunt; dum vehimur mons
ignivomus nobis obviam ire videtur maior factus; constanter
fumans mense Maio partim nive adhuc in summo opertus
est. Facile est gigantem Enceladum sub monte inclusum
imaginari: cum corporis statum mutat, Aetna lapides ignemque
evomit ac devolvit.
Homerus Cyclopes gigantes uno oculo tradit
in officina Aetnaea cum Hephaesto in opera fuisse ad
arma conficienda. Prope litus Cyclopem Polyphemum nefarie
nonnullos Ulixis comites voravisse. In fugituros mari excaecatum
montium culmina illum coniecisse tamquam ingentia saxa quae ab
illo tempore relicta esse feruntur ante litora (Aci Trezza) non
longe a Catina urbe. Vergilius eandem fabulam repetit:
nam qualis quantusque
cavo Polyphemus in antro
lanigeras claudit pecudes atque ubera
pressat,
centum alii curva haec habitant ad litora
vulgo
infandi Cyclopes et altis montibus
errant
summo cum monte videmus
ipsum inter pecudes vasta se mole
moventem
pastorem Polyphemum et litora nota
petentem,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui
lumen ademptum.
Trunca manum pinus regit et vestigia
firmat;
lanigerae comitantur oves; ea sola
voluptas
solamenque mali. (Aen.III, v. 641 et seq.)
Prospectus locorum quiddam praeclarum
offert! Tot scopuli minore ac maiore magnitudine nigro colore
passim ab undis extolluntur; iuxta mare saxa fusca effusa
antiquissimo tempore ruptis montis verticibus. Nulla in oppido
piscatorum casa superfuit quorum mores Ioannes Verga scriptor XIX
saeculi enarravit. Omnes domus hodierni temporis sunt, sed semper
memoria recentes permanent antiquae fabulae a natura locorum
praecipua exortae.
Profecti deinde Catinam
sumus; deest visitandi urbem tempus; tamen dum vehimur autoraeda
cursuali conspicere licet aedes saeculorum praeteritorum
magnificas vario genere aedificandi. Paulisper commoramur in
tabernis cuppedinariis et thermopoliis apud Universitatem (Siculorum
Gymnasium) ad iterum suavitatem ciborum Siciliensium
gustandam. Tandem in aëriportum discedimus. Longum iter,
laboriosius, via aëria et terrestri non sine difficultatibus
nobis suscipiendum est. Spes est ut saltem memoria pulchra et
iucunditas a discipulis teneantur. Visitatores scilicet grave
discrimen sociale et oeconomicum Siciliae nec non totius Italiae
effugit; tamen res periegetica, cui favendum est, quaestum et
pecuniam parare potest magnis opibus monumentorum et artium
etiamque rei culinariae, terrae fructuum, locorum amoenitatis.
Scripsit Lydia Ariminensis
|