SANCTVS FRANCISCVS (
SANCTVS
FRANCISCVS (11)
iuxta
‘Floretum (Fioretti)’
Vir ille fratrem
Bernardum interrogavit, dicens: ‘Quis es tu et quo consilio huc
venisti?’. Bernardus autem misit manum in sinum et protulit
Regulam evangelicam sancti Francisci, quam in corde portabat et
opere ostendebat. Ille vero iudex cum regulam legisset eiusque
statum altissimum intellexisset, valde obstupuit, quia vir erat
doctus et sincerus. Qui conversus ad socios, dixit: ‘Hic status
est altior quam umquam audiverim, et ideo homo ille cum sociis
suis est e numero huius mundi sanctiorum, unde magnum peccatum
faciunt ei, qui illi iniurias irrogant. Ille enim non iniuriis,
sed maximis est extollendus honoribus, cum vere sit amicus Dei
altissimi’. Idem ait fratri Bernardo: ‘Carissime, si locum
vobis quis ostendat, ubi commode serviatis Domino Deo, et velitis
illum accipere, ego – pro salute animae meae consequenda –
libentissime dem vobis’. Bernardus respondit: ‘Domine
carissime, puto hoc esse vobis inspiratum a Deo, qua re vestram
oblationem ad honorem Christi factam libenter accipio’.
Tum iudex ille
Bernardum in domum suam cum duxisset, cordialiter suscepit,
postea vero locum promissum illi exhibuit et domum suis expensis
totam perfecte construxit; quin etiam factus est defensor ac
veluti pater fratris Bernardi et sociorum eius. Frater autem
propter sanctam conversationem suam coepit honorari ab hominibus
adeo, ut beatos se putarent ei, qui illum tangere vel saltem
videre potuissent. Ille tamen, vere humilis et Christi discipulus,
timens ne honos, qui ei exiberetur, ibi in claustro Bononiensi
impediret quietem sui animi et salutem, recessit et ad sanctum
Franciscum cum redivisset, ait: ‘Locus captus est in urbe
Bononia, qua re mitte, pater, fratres, qui morentur illic, quia
ego amplius ibi lucrum non facio, immo vero propter magnum
honorem, qui mihi exhibetur ibi, timeo ne plus perdam quam lucrer’.
Beatus autem Franciscus, cum audivisset omnia per ordinem, quae
Dominus per fratrem Bernardum erat operatus, gaudens et exsultans
in spiritu, coepit laudare Altissimum, qui pauperculos Crucis
discipulos sic in salutem populi dilataret. Tum sumptis aliquis e
sociis, misit eos in Longobardiam; qui crescente devotione
fidelium, coeperunt loca compluria circumquaque. [Sequetur]
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|