Achromatopsia,
De voce colorum
Achromatopsia, sive graviore ac rarissima
forma morbi Daltoniani, laborat Neil Harbisson, iuvenis Catalonus
patre Anglico. Nihilominus caput eius machina speciali instructus
est, cuius usu colores cognoscuntur ut soni (exempli gratia,
colore rubro a se detecto producit machina sonum f,
caeruleo – cis, flavo - la etc.). Discernit
Harbisson usu suae machinae circiter 360 sonos/colores, multo
plures quam homines visu acerrimo praediti.
Rogatus a diurnario ephemeridis "Gazeta
Wyborcza": "Qualis color est tibi maxime gratus?",
respondet Harbisson: "Melongena". Nam hoc immo holus
efficiat unicum sonum altum ac simul robustum, quod a nulla alia
re imitari possit. Violaceum putat esse colorem alacerrimum ac
vehementissimum omnium, qui scilicet animum spectantium in se
celerrime advertat, qui ergo in semaphoris viarum instrui debeat
loco hodiernae lampadis rubrae – ruber enim sit color multo
pacatior atque "innocens", minore frequentia praeditus.
Simul audit Harbisson picturas. Maxime ei
placent Warhol, Miró et Rothko – horum soni purissimi sunt.
Velázquez autem et Munch turbant aurem, nam multis utantur
variationibus eiusdem chromatis; aliis verbis: soni effecti
picturis Velázquezianis vel Munchianis sunt sibi invicem valde
similes, ut sunt plerumque soni melodiae pellicularum
horrificarum.
Et, vice versa, modos musicos audiens
Harbisson statim mente pingit colores iis aptos: Mozartem esse
flavum, Beethovenem violaceum et caeruleum, cantilenam autem
"Baby" a Justino Bieber cantatam - purissime roseam.
Ceterum musica classica videtur Harbissoni simplex – constat e
duodecim sonis, qui continuo repetuntur. Magis ei placent modos,
quos false canunt cantatores imperiti, e.g. discipuli tempore
sollemnitatis finis anni scholaris. Aut symphoniaci cum ante
concentum tendunt (=accomodant) instrumenta. Hos audiens interdum
discernat Harbisson e.g. colorem lapidis Turcici incredibili
raritate.
Diurnario roganti:
- Quae tibi sunt loci sonice gratissimi
omnium? Prata? Ora maris?
respondet:
- Pantapolia (=hyperagorae), praesertim hae
eorum partes, ubi merces purgatoriae (=chemia domestica)
venduntur. Natura munid enim est generaliter monochromatica, ne
dicam taediosa, hyperagorae autem continent omnes possibiles
colores.
Insuper docet nos Harbisson homines
provectiori aetate sonare infirmius quam iuvenes. Feminas in
summa intermedia audiri citius manifestiusque quam viros propter...
ornatum oris. Peregrinatores vivioribus plerumque coloribus
loquuntur quam autochthones.
Ceterum, ob cotidianum usum "machinae
chromatophonicae" intueatur hodie cautius Harbisson
frequentiam sonorum vocis humanae. Ita e.g. reperire potest
facilius aliquem mentientem, nam tunc vox eius insolita sibi
prius frequentia emittatur. Primus ergo omnium scivit Harbisson
praesidentem Clintonem cum Monica Lewinsky Venerem quodam modo re
vera coluisse. Primus scilicet praeter ipsos Clintonem et
Lewinsky.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|