Fraus
Fraus
(Arbitrage - USA - 2013)
Dispositor scaenarum: Nicholas Jareck.
Histriones maximi momenti: Richardus
Gere, Susanna Sarandon, Tim Roth, Brit Marling.
Sunt qui, opere filmico spectato, quaerant:
utrum fraus titulus pelliculae sit an vera fraus
spectatoribus qui tessaerae pretium solverint? Richardus Gere,
clarus histrio cuius gloria transactis annis imminuitur, quamquam
venusto corporis habitu, partes agit hominis quaestuosissimi,
sexaginta annos nati, cui nomen est Robertus, venum daturus opus
mercatorium ut quam primum pecuniam colligat qua expleat rei
nummariae lacunas et fraudes patratas occultet. Nec desunt res
quae sunt generis Americae vivendi: actor praecipuus pelliculae
pingitur ut exemplar cui ficte omnia bene evenerint sive in
negotiis sive apud familiam.
Omni ratione nititur ut celet uxorem (Susanna
Sarandon) et filiam, suam heredem designatam (Brit Merling),
de re pecuniaria et fraudibus; sed non satis est; ab eo celandus
est usus adulterinus cum puella (Laetitia Casta), quae
eius auxilio opificum artes et munera venditat. Intempesta nocte
autoraedam vehens ea comitante repente Robertus ob lassitudinem
obdormit: autoraeda via devertit, puella perit, ipse sauciatus
non graviter eam mortuam derelinquit domumque redit insciente
prima specie uxore. Flagitium videlicet detrimento esset eius
negotiis nummariis. Sed custos publicus, re inquisita, de illo
suspicatus, ut eum accuset documentum falsum effingit. Cum hoc
Robertus animadvertisset, iudicio vitato, aere alieno venditione
soluto, fabulae laetus epilogus videtur esse, sed re vera uxor
invenit quo modo viro minitans sese et filiam fraudum insciam
ulcisci possit, servata honestatis specie et ostentatione.
Cui operi primo dispositoris scaenarum Nicolai
Jarecki fabula est formidulosa et oeconomica
mixta libidini et animi motibus sinceris, sed nihil novum in
rebus: vices actoris praecipui optime fingunt avaritiam,
cupiditates ac praesertim probitatis simulationem fictamque
severitatem quae interdum in civitatibus hodiernis praevalent.
Scripsit Lydia Ariminensis
|