Annus
2 0 1 3


SANCTVS FRANCISCVS (

SANCTVS FRANCISCVS (10)

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Quoniam beatus Pater Franciscus de cruce Christi atque ad crucem gerendam a Deo vocatus erat, ideo ille et socii eius primi videbantur et re ipsa erant homines crucifixi, crucem in habitu et victu et in omnibus actibus suis baiulantes. Cupiebant enim magis oprobria Christi quam blandimenta mundi, unde laetabantur de sustinendis iniuriis, de honoribus autem tristabantur. Ibant per mundum ut peregrini et advenae (1 P 2, 11), nihil secum portantes praeter Christum; et quocumque pervenerant, fructus animarum maximos faciebant, quia vivi erant palmites vitis (J 15, 1-6).

Accidit autem in principio Ordinis, ut sanctus Franciscus mitteret fratrem Bernardum Bononiam, ut ibi fructificaret Deo secundum gratiam illia a Deo datam. Is cruce cum se munivisset et obedientiae sociatus virtute, Bononiam adiit. Pueri, cum eum viderent habitu indutum vili atque insolito, multas illi iniurias irrogare coeperunt. Quas frater Bernardus, vere sanctus, non solum patienter, sed etiam laete sustinebat: nam ut Christi, qui factus erat oprobrium hominum et abiectio plebis (Ps. 21, 7), vere esset discipulus, in urbis platea constitit, ubi magis illuderetur ab hominibus. Ibi cum sederet, congregati sunt non solum pueri, sed etiam viri circa eum et quidam trahebant eius caputium retro, quidam – ante, quidam vero pulverem, quidam lapides iaciebant in eum, quidam insuper eum hinc inde graviter impingebant.

Ad omna tamen haec oprobria frater Bernardus patiens et gaudens manebat, in nulla re penitus renitens vel murmurans, quin etiam ad similias iniurias sustinendas per plures dies in illam plateam redibat et quantumcumque vexabatur ab hominibus, semper aequm animum eumque imperturbatum laeta facie monstrabat. Quia vero patientia opus perfectum habet (Iac. 1, 4), ideo quidam iudex sapiens, attendens et diligenter examinans tam virtuosam constantiam tot diebus in nullo penitus perturbatam, dixit in corde suo: ‘Impossibile est, ut vir ille non sit sanctus homo’. Ad fratrem vero Bernadum cum accessisset, dixit: ‘Quis es tu et quo consilio huc venisti?’. [Sequetur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae