SANCTVS
FRANCISCVS (9)
iuxta
‘Floretum (Fioretti)’
Sanctus
Franciscus, cui omnia illa erant revelata, cum redivisset e silva, acriter
redarguit fratrem Eliam, dicens voce elata: ‘Male facis, frater Elia superbe,
qui repellis sanctos angelos, qui veniunt ad nos visitandos atque instruendos.
Dico autem tibi: Timeo vehementer, ne tua superbia faciat, ut finias extra hunc
Ordinem’. Quod illi postmodum re ipsa accidit, sicut sanctus Franciscus
vaticinii spiritu praedixerat.
Eodem die eademque hora, qua angelus a
fratre praedicto recessit, apparuit fratri Bernardo, redeunti ab urbe Sancti
Iacobi et stanti ad quoddam flumen magnum, quod transire non poterat. Salutans
Bernardum lingua eius propria, dixit: ‘‹Dominus
det tibi pacem› (Num. 6, 26), o
bone frater’. Bernardus autem mirans eius pulchritudinem, linguam sibi notam,
salutationem pacificam faciemque laetam, interrogavit eum: ‘Unde venis, o bone
iuvenis (Tob. 5, 6)?’. Ille respondit: ‘Venio de loco, ubi moratur sanctus
Franciscus. Ivi ad loquendum cum eo, sed non potui, quia manebat in silva,
contemplans divina. In illo autem loco erant cum eo fratres Masseus et Aegidius
et Elias. Frater Masseus docuit me sonare ad portam vestram. Frater tamen
Elias, quia de quaestione, quam illi feceram, me audire neglexit, postea – cum
eum poenituisset – voluit quidem me audire et videre, sed non potuit’.
His dictis, ait angelus fratri Bernardo:
‘Quare, carissime, differs ultra flumen transire?’. Ille respondit: ‘Quia
periculum video propter aquae profunditatem’. Angelus autem dixit: ‘Transeamus
una simul, ne dubitaveris’. Apprehensa manu Bernardi, eum in ictu oculi in
altera ripa fluminis incolumem posuit. Is, intellegens illum esse angelum
Domini, magna cum devotione et reverentia et gaudio dixit: ‘O benedicte angele
Dei, dic mihi, quod sit nomen tuum’. Ille respondit: ‘Cur quaeris de nomine meo
(Gen. 32, 29), quod est mirabile?’. Hoc dicto disparuit, relinquens fratrem
Bernardum valde consolatum, ita ut totum iter restans faceret cum gaudio.
Notavit autem Bernardus diem et horam,
qua angelus ei apparuerat, et cum pervenisset ad locum, ubi sanctus Franciscus
morabatur cum sociis, omnia illis narravit. Unde certissime animadverterunt
illum fuisse eundem angelum, qui eis illo die et hora apparuerat. [Sequetur]