SANCTVS FRANCISCVS (8)
iuxta ‘Floretum (Fioretti)’
Frater
autem Masseus, cum dixisset fratri Eliae, ut iret ad illum, is rem tulit
moleste nec voluit ire, superbe hoc negans iratus. Ideo frater Masseus
nesciebat, quid faceret: quia si iuveni dixisset illum non posse venire, mentitus
esset; si autem dixisset illum esse iratum, timendum erat, ne ille
offenderetur, habens malum exemplum. Quoniam interim Masseus tardabat reverti
ad portam, ille iuvenis iterum pulsavit ut prius. Tandem vero frater rediit ad
portam et ait iuveni: ‘Non servasti meam de pulsando regulam’. Ille vero, qui
erat angelus Domini, praeveniens responsum fratris Massei, dixit: ‘Frater Elias
non vult venire ad me, sed vade ad fratrem Franciscum et dic illi, ut mittat ad
me fratrem Eliam’.
Frater Masseus ideo ivit ad fratrem
Franciscum in prece stantem in silva, facie elevata in caelum, et illi rettulit
petiotionem dicti iuvenis et responsionem fratris Eliae. Tunc sanctus
Franciscus nec se movens loco nec faciem declinans de caelo, dixit: ‘vade et
dic fratri Eliae, ut per obedientiatim statim vadat ad illum’. Quapropter is
quidem ivit ad portam, sed ita turbatus, ut aperiens ostium cum impetu, faceret
validum strepitum, dicens iuveni: ‘Quid vis tu?’. Ille autem ait: ‘Cave,
carissime, quia videris turbatus esse, cum ira impedit animum, ne cernat
verum’. Tunc frater Elias dixit: ‘Dic id, quod vis!’. Ille vero ait: ‘Quaero ex
te, utrum observantibus sanctum evangelium liceat edere ex omnibus, quae
apponuntur eis – prout Christus tradidit (Lc. 10, 8) –, necne; et quaero, utrum
alicui liceat observantibus sanctum Evangelium imponere contraria libertati
evangelicae, necne’. Frater Elias superbe respondit dicens: ‘Bene scio istud,
sed nolo tibi dicere. Vade ad tua negotia!’. Iuvenes dixit: ‘Ego scirem melius
ad hanc quaestionem respondere quam tu’.
Frater tamen Elias indignatus
clausit ostium cum strepitu et recessit. Cum autem cogitaret de illa
quaestione, haesitabat nec solvere sciebat. Ille enim cum esset vicarius sancti
Francisci in regendo Ordine, praesumpserat ultra Evangelium et Regulam
ordinare, ne ullus frater in Ordine carnes ederet: ergo factum est, ut illa
quaestio esset contra eum. Unde, cum nesciret rem perspicere, considerans autem
iuvenis modestiam eumque dixisse illam quaestionem melius enodare posse, rediit
ad portam, ut ab illo peteret solutionem. Ostio tamen aperto neminem vidit nec
currens circumquaque potuit quemquam invenire. Ille autem fuit angelus Domini,
qui ideo illum non exspectans abiit, quod superba mens non erat digna, quae
colloquium haberet angelicum. [Sequetur]