SANCTVS FRANCISCVS (7)
iuxta ‘Floretum (Fioretti)’
In Ordinis principio, cum pauci essent fratres et loca nondum capta essent, sanctus Franciscus ad visitandum tumulum sancti Iacobi apostoli Compostellam profectus est in urbem Hispaniae, ducens secum aliquos socios, quorum unus erat frater Bernardus. Cum autem irent pariter, in quadam terra invenerunt infirmum secus viam iacentem; cui compatiens sanctus Franciscus dixit fratri Bernardo: ‘Volo, fili, ut hic maneas ad serviendum isti aegroto’. Qui statim, flexis genibus et capite inclinato, suscepit reverenter obedientiam Patris.
Sanctus autem Franciscus, relicto fratre Bernardo cum dicto infirmo, perrexit ad Sanctum Iacobum (Santiago) cum aliis sociis. Cum illuc pervenissent ac tandem starent in loco sacro precantes, sancto Francisco revelatum est, illum esse capturum loca per mundum, ubi fratres morarentur, ideo quod Ordo eius dilatandus esset in magna multitudine. Unde re ipsa posthac iussu divino coepit loca circumquaque capere.
Regressus autem sanctus Franciscus viâ priore, invenit fratrem Bernardum et aegrotum illi commisum perfecte sanatum; unde sequenti anno concessit, ut Bernardus iret ad Sanctum Iacobum. Ipse autem rediit in Vallem Spoletanam. Manens cum fratribus Masseo, Elia quibusdamque aliis in loco deserto, cum abiiset quodam die in silvam ad precandum, socii autem eius – habentes eum in magna reverentia – timerent eius precem ullo modo turbare propter magnalia, quae illi Deus faciebat in precibus: accidit, ut quidam iuvenis speciosus, accinctus vestes quasi paratus ad faciendum iter, veniret ad portam et pulsaret tam festinanter et diu, ut hoc prorsus esset insolitum
Frater autem Masseus, ad portam cum accessisset, aperuit et ait illi iuveni: ‘Fili, videris nondum ad portam fratrum fuisse, quia moderate nescis pulsare’. Ille respondit: ‘Quomodo hoc debet fieri’. Dixit ei Masseus: ‘Pulsa ter, intervallo posito, postea expecta, donec frater compleat ‘Pater noster’. Si hoc spatio temporis non venerit, pulsa iterum’. Ille tamen respondit: ‘Festino valde, nam iter longum mihi faciendum est. Huc autem veni ad loquendum cum sancto Francisco, sed ille in silva stat modo in contemplatione, qua re nolo turbare eum. Vade autem, ut mittas mihi fratrem Eliam, de quo audivi eum esse valde sapientem. Illum volo rogare sententiam’. [Sequetur] Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|