Annus
2 0 1 3


Miserabiles

Miserabiles

Les Miserables Britannia 2012

Dispositor scaenarum: Thomas Hooper; scriptor scaenarum:William Nicholson; histrio princeps: Hugo Jackman; histriones maximi momenti: Russell Crowe, Anna Hathaway, Amanda Seyfried, Eddie, Redmayne.

Genus: tragicum, musicum.

Thomas Hooper qui iam fuit scaenarum dispositor pelliculae “De regis oratione” qua Praemio Ansgariano exornatus est, opus epicum, grave, maxima cura confectum rexit. Fluxus musicae et cantus prope continuus, apparatus historicus veridicus, magnifici prospectus scaenici, maximae perfectionis studium, spectaculum omnium animos alliciens, secum trahens, minime taediosum spectatu praebent, quamquam diuturnum et usque ad centum et sexaginta minuta productum cum colloquiis et cantu Anglice, conversione in albo inscripta.

Fabula Victoris Hugo, quae peragitur saeculo XIX, notissima est: Johannes Vajean, in vincula coniectus quod panem nepti dandum fami moriturae furatus esset, totiens frustra fugitivus, post XIX annos e carcere est dimissus; ab omnibus repulsus, visis documentis, hospitio tandem acceptus est ab Episcopo Myriel cui insequenti mane abstulit suppellectilem argenteam; cum a custodibus reductus esset Episcopi domum, ei etiam candelabra data sunt, ut novam vitam incipere posset, neglecta lege qua ei veniendum esset constanter in custodum conspectum. Is valde commotus est a caritate Episcopi erga se et ad Fidem conversus est.

Post aliquot annos, mutato nomine, praefectus urbis et officinae dominus, coactus est ut se ostenderet apud iudices, pro se insontem damnaturos. Statim inexorabilis scelerum indagator Javert eum insecutus est: interea Johannes in nosocomium attulerat meretricem , graviter aegrotam, quae antea inique ab opera eius officinae repulsa erat. Ei obiturae, cum pollicitus esset se filiolae provisurum esse, secum duxit eam relictam apud caupones nomine Thenardier, penso magno pretio. Cum effugisset e manibus indagatoris, Lutetiam in monasterium cum Cosetta confugit. Transactis aliquot annis, Cosetta cuiusdam seditiosi amore incensa est. Personarum sors intexa est rei politicae et rebellioni contra regem Aloisium Philippum. Inter tumultuantes inventus est ut explorator inquisitor Javert qui remissus est incolumis a Johanne, qui intererat seditioni ad Marium tuendum, adulescentem a Cosetta dilectum. Graviter vulneratus Marius servatus est ab ipso qui eum ducit per cloacam ubi ei occurrit improbus caupo Thenardier. Inquisitor, aegre ferens se dimissum esse incolumem a reo, sibi mortem conscivit. Sub fabulae finem Marius quis fuisset ignotus cognovit qui auctor suae salutis fuisset. Moribundus Johannes sponsis de vita sua libellum dat.

Pelliculae argumenta ut paupertas, iniuria, seditio, Christiana fides, amor, redemptio, participes dramatis reddunt spectatores, sed etiam peritia histrionum non neglegenda est ad eos adliciendos. Omnes vere in scaena cantant suapte voce: eminet canens et recitans Anna Hathaway quae agit partes Fantinae, Cosettae matris, stupentibus oculis, macie confectae; optime canens primas partes agit etiam Hugo Jackman (Johannes Vajean), Russel Crowe (Javert), contra, vocis quandam raucitatem ostendit, aptam tamen personae.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae