SVMMARIVM "LAMPADIS"
IANVARII-FEBRVARII AD 2013
Stephanus Durinus (vulgo
Twardoch) dicit in hac „Lampade” Paulo Dunin-Wąsowicz se nolle
fieri scriptorem Silesium, sed malle esse tantum scriptorem, sine ullo
adiectivo. Prius tamen, colloquens cum Iacobo Majmurek in actis diurnis
interretialibus, quae “Iudicium Politicum” appellantur, “Mea
prima lingua – inquit – est, ut puto, Silesiaca, qua utor
facillime, sed Polonice cogito”. Postea autem addit: “Quia res
Polonicas tamquam e longinquo specto quiaque paulo diversa lingua Slavica puer
utebar, loquor Polonice aliter atque ii, qui id a primis annis faciunt. Mea
elocutio non est fortasse melior, sed certe peculiaris”.
Durinus Polonice tantum
scribit. Aliter facit amicus meus Sbigneus Kadłubek, qui Epistulas Roma missas Silesiace confecit.
Talia meditabatur Antii, quod est oppidum a Volscis olim conditum: “Skond
jo byda, jak już niy bydzie Ślonska? Byda stond. Z Ancjum. Bo
skond indzi? Byda z wszyndzie. Straca sie. Wszyndzie, kaj póda, stamtond
byda? (Dyć jo ni mom ani swojigo jynzyka! Tym bardzij niy moga mjeć
ziymi. A tera pisza w jynzyku, kerego ni ma)”. Id hoc modo conor Latine vertere: „Unde
ero, quando Silesia
iam non durabit? Ero hinc, Antio. Ex quo enim alio loco? Ero ex omni mundo.
Memet perdam. Ubique, quo vadam, inde ero? (At nunc ne linguam quidem propriam
habeo, nedum terram. Scribo enim lingua, quae non exsistit, utens)”.
Debui ea verba Silesiaca
in linguam Volscorum potius quam Romanorum transferre, sed ego, pro dolor,
nullam antiquam linguam Italicam praeter Latinam novi. Ut mihi lector non
suscenseat, hos versiculos subiungo:
Raz powiedział Kurp: – Mazurze,
masz na bucie łajno kurze!
Na to Mazur rzekł do Kurpia:
– Naturalia non sunt turpia!
Sic Sabinus: –
Tibi, Marse,
caligae sunt merda sparsae!
Marsus dixit sic Sabino:
– Spetne to, co stucne, ino!
Nicolaus Simonides