Non immerito ab ecclesia catholica in sanctorum numerum adscriptus est IoannesBosco,
Quaedam de Ioanne Bosco, qui abhinc 125
annos mortuus est
Non immerito ab ecclesia catholica in
sanctorum numerum adscriptus est Ioannes Bosco, qui anno 1815
erat humillimo loco natus in oppidulo quodam <Hastensis
provinciae> (Italice: <nella provincia di Asti>) et die
31 Ian. a. 1888 mortuus est, postquam totam vitam dicaverat
laudabilissimo incepto, nempe ut adulescentes gravissimis in
condicionibus versantes aliquo beneficio morali et materiali
fruerentur. Fide tam ardenti praeditus erat Ioannes Bosco erga
divinam Providentiam, ut nihil intentatum ad hos fines
adsequendos reliquerit.
Etiam nonnulli viri proceres Taurinenses, quamvis praecepta
religionis catholicae paulum vel nihil observantes, auxilia
tulerunt huic sacerdoti, qui pro adulescentibus natus esse
videretur. Multa scripta composuit Bosco, et familias quasdam-
virorum scilicet et sororum- condidit, quarum pernota est 'Salesianorum'.
Hi enim etiam aetate hac nostra operam dare solent ad munus
educationis plerumque christianae explendum, vestigia sancti
illius persequentes. Quem sanctum ferunt in precibus effundendis
saepius dixisse: 'Da mihi animas, cetera tolle'. Nam Ioannes
Boaco numquam oblitus est verba Christi haec: «Quisquis unum ex
huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit» (Evangelium
Marci, IX, 37).
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|