Annus
2 0 1 3


De statuis apud Romam detectis

De statuis apud Romam detectis

Non longe a Roma in Ciampini agro nuper villa reperta est cum simulacris ingenti magnitudine, amplius duo metra in altitudinem exstantibus. Ex effossionibus thermae, operis musivi reliquiae, natatio amplius viginti metra in longitudinem extenta, cuius parietes caeruleo colore pictae ubique, mirabile visu, septem statuae prope integrae aetatis Augusteae emerserunt. Quas putat Alexander Betori, rector archaeologorum gregis, Niobae et Niobidum fabulam effingere ab Ovidio poėta narratam (Met. VI, vv.148-312). Niobam contemnere Latonam ausam esse, quia deae duo nati tantum fuissent, cum ipsa septem filios septemque filias genuisset. Non omnes fabularum scriptores eadem tradiderunt: alteri non interfectos esse omnes natos, sed duo incolumes superfuisse ferunt; alteri contra, ut Ovidius, non solum filios sed etiam filias ab Apolline et Diana exacta ultione enectas esse. Niobe in saxum continuo flens mutata est. Inveniri videlicet non potest utrum Ovidius simulacris inflatus sit an artifex Ovidii versibus: nam poeta domini sodalis fuit, ut infra explanatur.

Certa domini agnitio facta est ex nota in natationis tubis reperta : “Valerii Messallae”. Villa Marco Valerio Messallae Corvino fuit, viro haud dubie ditissimo et elegantissimo existimato, propterea quod thermas sumptuosas apud aedes paucioribus pro facultatibus habere liceret tot artis operibus ornatas. Illustrem virum anno LXV a.Ch. n., nobili loco natum ex gente rei publicae faventi, anno XLII a.Ch. n. apud Philippos una cum Bruto et Cassio constat pugnavisse. Adulescens Caesaris hostis, iuvenis se cum futuro principe coniunxit atque ad rem politicam accessit: consul factus est eodem pugnae Actiacae anno, paulo post in Galliam missus, victis Aquitanis, anno XXVII a.Ch.n. ex bello Transalpino triumphavit.

Sed postea a re politica ad cultum et humanitatem secessit. Non solum insignis orator Atticus fuisse narratur, a Quintiliano collaudatus, quamvis prope nulla eius scripta superfuerint, sed etiam poėtarum patronus ex quibus Tibullus, Lygdamus, Ovidius adulescens enumerati sunt. Obiit incerto anno exeunte saeculo. Non tam clarum eius sodalicium quam Mecaenatis exstitit, qui cum circum se Vergilium, Horatium, Propertium coėgisset, eos hortabatur ut principem eiusque consilia celebrarent ad civium assensum comparandum. Nihil de hac re apud Messalae sodales prorsus ab Amore potius quam re politica inflatos. Num praeterire possumus inter eos Messallae neptim nomine Sulpiciam unam Latinam poėtriam cuius tantum XL versus supersunt? Tenuis vox abscondita Amorem erga Cerinthum canens: qui versus ad nos in carmina Tibulliana inserta pervenerunt quorum aliquos elegi magna vi poėtica prope Catulliana ac Sapphica praeditos (Tib., Carm., 3,18 Sulpiciae).

Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura  
  Ac videor paucos ante fuisse dies,
Si quicquam tota conmisi stulta iuventa,
  Cuius me fatear paenituisse magis,
Hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
  Ardorem cupiens dissimulare meum.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae