Annus
2 0 1 3


SANCTVS FRANCISCVS (

SANCTVS FRANCISCVS (5)

iuxta ‘Floretum (Fioretti)’

Devotissimus servus Crucifixi, beatus Franciscus, propter rigorem poenitentiae et fletum [fere] continuum, factus es paene caecus ita, ut parum videret. Quondam abiit de loco, ubi erat, et perrexit ad eum locum, ubi morabatur frater Bernardus, ut inter se loquerentur de rebus divinis. Frater [autem] Bernardus manebat in divina contemplatione, totus tractus et unitus cum Domino.

Tunc sanctus Franciscus inivit in silvam et vocavit fratrem Bernardum, dicens: ‘Veni et loquere huic caeco’. Frater autem Bernardus, cum esset homo magnae contemplationis et mente esset suspensus ad Deum, non respondit sancto Francisco neque ivit ad eum. Bernardus autem in loquendo habebat gratiam singularem, sicut sanctus Franciscus expertus iam erat, et ideo loqui cum illo cupiebat. Propterea, facto aliquo intervallo, iterum et tertium vocavit illum, eadem repetens, videlicet: ‘Veni et loquere huic caeco’.

Ne semel quidem hoc advertit frater Bernardus, ita ut non iret neu loqueretur sancto Francisco. Qui recessit aliquantulum desolatus, mirans et paene querens, quod Bernardus, ter a se vocatus, venire noluisset. Sancto autem Francisco sic cogitante et recedente, cum iter faceret, ad socium suum dixit: ‘Expecta me aliquantulum’. Cum daret se preci in quodam loco solitario, ecce Dei responsio data est ei, dicentis: ‘Unde tu, pauper homuncio, turbaris? Num homo debet dimittere Deum propter ullam creaturam? Frater autem Bernardus, cum tu vocabas eum, erat coniunctus mecum: ideo non potuit ad te venire nec respondere; et ideo ne sis miratus, si non potuit loqui tibi, quoniam ita fuit extra se, ut de verbis tuis penitus nihil adverteret’. – Hoc cum intellexisset, sanctus Franciscus statim concito gressu ad Bernardum reversus est., ut se apud illum de cogitatione pristina humiliter accusaret. [Sequetur]

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae