Annus
2 0 1 3


De itinere Siculo discipulis instituendis (

De itinere Siculo discipulis instituendis (VII)

Apud Syracusarum theatrum

Post meridiem, cum redierimus in continentem, ad situm archaeologicum, cui antiquum nomen est “Neapolis”, contendimus ut ante spectaculum tragicum Graecae urbis reliquias visitemus. Primum theatrum admiramur ubi operarii apparatu ligneo gradus operiunt ut commode spectatores sedeant saxaque protegantur dum alii scaenam paraturi sunt. V saeculo a.Ch. n., ex Colle Temenita excavatum, id exstructum est quadriangulum, forma trapezii , ut fertur; iam tunc opera tragica praebita sunt, ex quibus “Aetnaeae” et “Persae” Aeschyli poëtae. Postea, III saeculo, Ieronis II tyranni tempore, soli ferrei equini figuram sumpsit, denique Romanorum adventu cavea semicirculata facta est. Subverso imperio Romano, theatrum derelictum est et eius materies partim adempta atque ad nova aedificia adiecta est; ante tria saecula ab antiquitatis Graecae studiosis totius Europae repertum est, deinde iterum refectum; ab anno MCMXIV post plurima saecla rursum spectacula parata sunt ac nunc parantur. Unum inter maxima Graecorum theatra existimatur, in quo LXVII graduum series numerantur in novem partes divisae, quarum nonnullae non labi superfuerunt. Aedificii scaenici minima vestigia manent, orchestra partim superstes est.

Pergimus autem ad Paradisi lautumias, cum per semitas praetereamus sub arborum umbra in aëre prope aestivo. Lautumiae a Romanis lapicidinae nominatae et carceres fuerunt. Thucydides praeclarus rerum scriptor narrat Athenienses a Syracusanis profligatos inclusos esse in lapicidinis laborantes siti, fame, aestu intolerabili, gravissimo opere imposito. Notissima est ima spelunca effossa “Auris Dionysii” a summo artifice Caravaggio nuncupata, cuius ex hiatu gemitus a captivis editos tyrannus crudelissimi ingenii fabulose fertur auscultavisse. Nunc foramen peculiari auris specie putatur usui fuisse ut sonitus repercussus proximi theatri sonoritatem augeret. Quo tempore Syracusae potentissimae ac pulcherrimae exstitisse existimantur.

Postea ad amphitheatrum Romanum regredimur, aetatis incertae, secundum magnitudine post Flavium, amplius quam Veronense et Puteolanum, sed sine dubio vetustate magnopere corruptum. Nam solum ima cavea permanet, quia subsequentibus saeculis media et summa deletae sunt  novis aedificiis exstruendis. E reliquiis quam magnificum,ingens, altissimum, mirandum fuerit tantum imaginari possumus. Non longe nobis ostenditur Ara Ieronis, V saeculo a.Ch. n. aedificata, monumentorum opus maximum, cuius basis partes ingenti amplitudine superstites sunt, ex imo clivo saxeo Collis Temenitae excavatae, quaeque Iovi Liberatori dicata. Sub Hispanorum imperio , Ara, ut Amphiteatrum, saxis spoliata est. Tandem e situ archaeologico eximus, occluso ingressu ante spectaculum tragicum.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae