Annus
2 0 1 3


De inundationibus in provincia Spiritu Sancto

De inundationibus in provincia Spiritu Sancto

Magna imbris copia incolas provinciae Brasiliensis Spiritus Sancti omnimodis damnis affligere pergunt.

Secundum quod nuntiavit Custodia Publica Provincialis die XXV Decembris (vel a.d. VIII kal. Ianuarias), propter eluviones, quae saltem L oppida tota in província vastaverunt, iam XVIII homines vitam amiserunt atque tecto carent circa L milia civium, quorum altera pars coacta est ad propinquos, altera ad deversoria publica se conferre.

Sunt regiones omnino segregatae quibus fere omnia desunt: aqua bibilis, viae perviae, cibum, communicatio, electricitas. Gubernator Renatus Casagrande ‘istum maximum eventum climaticum in Spiritus Sancti historia esse’ declaravit. “Nobis necesse erit totam restaurare provinciam”, adiunxit Renatus.

Praeses Dilma Rousseff provinciam visitavit dixitque ‘se numquam tantam aquam vidisse’.

Praeter opem quae a Republica affertur, complures cives omnibus ex partibus Brasiliae pecuniam, vestimenta, cibum multasque alias res ad provinciam Spiritum Sanctum, ut concivium miseria relevetur, auxilio mittunt.

(Imaginem, promptam e situ g1.com.br, fecit Victor Jubini)

Scripsit Villelmus Brasiliensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae