Annus
2 0 1 3


Cometam ISON specialem desiderabant astrologi postquam exeunte Novembri mense juxta solem advolaverat.

De cometa ISON

Cometam ISON specialem desiderabant astrologi postquam exeunte Novembri mense juxta solem advolaverat. Non augurium nuntiandum viderunt ex cometa ISON apparente sed occasionem enormem amplius de systemate solari hodiernis telescopiis potentibus comperiendi. Qui amplius anno observabatur ex mense Septembri 2012 quando Jovis ambitum etiamtum accedens telescopio in Russia sito inventus est a Vitale Nevski Artemisioque Novichonok participibus Retis Optici Physici Internationalis (Anglice of the International Science Optical Network). Cometes, ISON appellatus, "C/2012 S1 (ISON)" denominatus est.

Ex ISON invento studiosi cito semitam computaverunt in qua antea vectus erat, itemque futurum cursum eius praedixerunt. Is de nube Oortensi eductus videtur quae secundum rationem astrologam in extremis systematis solaris nimis ultra ambitum Neptunium jacet.  Cometes quicumque ex nube Oortensi exortus in minore parte numeratur. Qui milliones annorum sole attrahente cadit. De planetarum autem formatura abhinc amplius quattuor millia millionum annorum facta usque in suum approprinquandum ad spatium planetarum vix mutatus est utpote quam valde frigidus. Quamobrem fieri potest ut ISON de formatura systematis solaris doceret. Sidera intuentes magis studebant quia ISON sic adducebatur ut inter ipsum et solem duo milliones chiliometrorum non servarentur, quot chiliometri inter terram et lunam circiter quinquies extendi valent. Potius ISON solem fere raserit sicut antea quisquam cometes ex nube Oortensi tam solem propinquavisse numquam cognitus erat. Gravitas vero solaris ISON cometam dirutura poterat nedum ignis solaris eum usturus.

ISON ipsi media cometarum erat amplitudo utpote ipsius nucleo altitudo quattuor chiliometri erat. Cometas similes pilis nivis sordidis esse jam decennia dicitur. ISON autem inter aliquot noviores cometas poterat qui similiores pilis sordis gelidis visi sunt.

Dum ISON 28 Nov. 2013 solem praetervehebatur, observatio ipsum a sole celabatur. Postea studiosi confusi sunt, aliquot enim astrologi aliud a sole surgens observaverunt. Sola tamen figura pulverea rara relicta esse videtur, per quam stellae vel lucet. Unus astrologus Americanus laudes ISON cometae ineunte Decembri mense proposuit, cometes enim multos dies in animis sidera intuentium relictus potest post diem suum obitum.

Scripsit Thomas Davis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae