Coreani civem Americanum LXXXV annorum ex custodia dimittunt Merrillius (
Coreani civem Americanum LXXXV annorum ex custodia
dimittunt
Merrillius (Merill) Newman, civis Americanus LXXXV
annorum, a magistratibus Coreanis e custodia dimissus est. A
procuratione Coreana actorum diurnorum (KCNA) nuntiatum
est eum humanitatis causa dimissum e Corea Septentrionali exire
iussum esse. Facinorum, quae bello Coreano commisisset, eum valde
paenitere. Etiam aetatem valetudinemque eius causas fuisse, cur
non diutius in custodia teneretur. Quae res Americanis gaudio
est: gratum esse, quod Merrillio Newman ad suos redire liceret.
Newman, qui mense Octobri quasi peregrinus in Coream
Septentrionalem venisse dicitur, a Coreanis actionum hostilium
accusatus nonnullas septimanas in custodia retinebatur. Nuper
magistratus excusationem eius promulgaverunt, qua, facinora sua
non ignoscenda“ confessus est. “Non ignoro”,
inquit, “ me nullam veniam sperare posse; tamen submissis
genibus oro et obsecro, ut venia a populo Coreano eiusque
magistratibus mihi detur scelerum, quorum me vehementer
paeniteat.” Coreani veterano non solum facinora in bello
commissa obiecerunt, sed etiam, quod in itinere suo Coreano
dignitatem et integritatem rei publicae Coreanae violavisset
statuique eius socialistico obtrectavisset.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|