Annus
2 0 1 3


Puer ex lege contra Judaeos e schola expulsus.

Puer ex lege contra Judaeos e schola expulsus...

... senex LXXV annorum doctor renuntiatus est

Italorum animos movit Sami Modiani historia, qui anno MDCCCCXXXVIII in insula Rhodo (illo tempore sub Italiae imperio) vivebat. Cupiditate discendi ardebat; magister, cuius minime intererat Modianum judaeum esse, maxime eum diligebat. Lex contra judaeos cum viguit, magister ad se puerum vocavit, qui laete paratum ad colloquiandum de rebus propositis se ostendit. Magister autem tristi animo nuntiavit eum a schola expulsum esse; manu Sami caput permulsit dixitque ei “Pater tuus de re docebit”.

Pater de Mussolinio et de lege contra Judaeos certiorem eum fecit; nesciebat puer se judaeum esse.Difficile ei intellectu quare judaei e schola expellendi essent. Mane puer aequus e somno suscitatus erat, vesperi judaeus somnum cepit. Intellexit profecto se e pueritia et candore animi excessisse. Illa tristia facta in eius animo fixa sunt. In Auschwitz cum aliis sodalibus ductus, Sami holocausto superfuit. Bello confecto, amissis parentibus et propinquis, novam vitam ingressus est; multos annos post Rhodum rediit; judaeae sodalitatis vestigia iam dilapsa erant. Paucis diebus ante Universitas Romana “Sapientia” doctoris insigne ei tribuit, qui sodalitatis judaeae vexationem testari et iuvenes ad studia historiaeque scientiam exhortari non desinat. Animo commotus “Iuvenes – inquit – cotidie exhortor ut tempore magna cum utilitate utantur in cognoscendo, quod scientia liberos cives facit et fiduciae plenos in posterum”.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae