SPQR sanxit:
SPQR sanxit: extra Berlusconius!
Senatores italici pluribus sententiis sanxerunt ut “Eques”
Berlusconius, de fraude fiscali accusatus, tribus iudiciis
exactis, reus postremo factus et ex lege “Severino”
appellata damnatus, munere senatorio ergo indignus, a Senatu
amoveretur.
Summis opibus Berlusconius sententiae imminenti obstare conatus
est, nihilominus confisus Praesidem Napolitanum sponte sibi
delicti gratiam, etsi superbia non petitam, facturum esse.
Nuntius omnes nationes pererrare coepit, ubi viri in re publica
exercitati, multo minoribus criminibus accusati, sponte munera
deponunt, adversus rei publicae dignitatem obsequio. Liceat
tantum Helmut Kholum memorare qui, tametsi bene meritus est apud
alemanos omnes (ex duabus Alemaniis unam fecit), crimine non
gravis praetii accusatus, tamen magistratum dimisit. Contra
Berlusconius novam privati civis condicionem iniquo animo fert,
propterea quod imperium amittere non tolerat.
“Ferro ignique” idcirco multitudines agitare coepit,
se iudicorum communisticorum sententiis damnatum ostendens.
Inverecunde suam condicionem Mandelae et Timoshenkae similem esse
clamat.Sex annos petere magistratum et aliis muneribus fungi non
licebit, id quod ei maximo dedecori est; “Eques”
cicutam bibere sibi videtur.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|