De vita possibili post mortem
De vita possibili post mortem
Luce terrestri aspecta futurum vitae post mortem nescimus.
Itaque hos tres status possibiles post mortem animo fingere
potestas est.
Primo spectamus id, ut nihil post mortem sit. Corpus cum animo
moriturum est. Vitam solum exsistentia terrestri cohaerere
significaret. Et totae actiones modo vitae ex conscientia
pendent. Animus cum sensibus atque homo cum ingeniis moribusque
mortis causa exstincti sunt. Tantum posteris oportet de vitiis ac
virtutibus mortuorum referre. At post nonnullas generationes
posteri nominum mortuorum obliviscentur ita fit, ut nihil nisi
silentium de exsistentia terrestri nostra restet.
Secundum spectamus id, ut numen de fortuna nostra in terra ac
post mortem iudicet. Re vera exsistentiam terrestrem non ex forte
sed ex fortuna divina pendere significaret. Etiam in imperio
mortuorum liceret numini destinare fortunam atque exsistentiam
post mortem nostram nobis. A numine homo mittatur vel ad
paradisum vel ad inferos. Homo bonus veniat in paradisum
caelumve, homo malus veniat in inferos. Sed qui inter bonum
et malum decernat? Qui discrimen inter bonum et malum noverit?
Estne forsitan mundus ubi bonum et malum exstent? Quae religio
ergo recte dixit? Estne fortasse transmigratio animarum ut
Buddhismus docuit? Fortasse opinio deorum numinisve tantum
serviat, ut rite vivamus atque occultemus pavorem mortis. Ergo de
Buddhismo philosophemur! Buddhismus, ut religio, Christianismus
ac Mahometana religio non inter se comparationem habent. Secundum
doctrinam Buddhae religio Buddhistica magis philosophia et non
fides religiosa est. Mens atque animus Buddhistice sicuti
invidia, odio, intolerantia, nimio amore sui, contentione
enervante, ultione, malevolentia et ceteris impediti sunt. Horum
vitiorum causa animadversio realitatis difficilem cognitionem
habet. Buddhistae non Buddham divine verentur, sed solum
doctrinis eius oboediunt. Ad mentem Buddhae felicitas petitur non
alteri nocens doctrinis Buddhisticis parentibus. Secundum
philosophiam Buddhae post mortem ortus novus est. Si quis totam
vitam impeccabilem vivit, ascendere in nirvanam potestas est.
Homo malus velut qui multo in vita sua peccavit, denuo nascitur
post mortem ut creatura in rebus adversis. Homo bonus rursum, ut
creatura in rebus secundis post mortem nascitur.
Tertio spectamus id, ut regerminatio sit quae ortui novo
Buddhistico minime similis est. Significat post mortem creaturam
nasci cum speciebus, ingeniis, voluntatibus et moribus nostris
similibus. Sed re vera creatura tantum casu opus naturae est.
Eadem creatura usquam per terras fortasse ingeniis nostris simul
in vita nostra sine scientia existentiae eius a nobis
vivit.
Postremo de conscientia mentis atque animo philosophamur.
Conscientia animi, vox interior est, pro agendo nobis ducit. Si
quis conscientiae mentis obsequitur, plerumque recte
agit. Sed unde ea vox interior veniat? Estne aut humana aut
divina? Et malae conscientiae? Unde ergo eae veniunt? Semper
exsistunt simul atque aliquis prave egit. Nemo velut animum cum
manibus suis tangere potest. Sed tantum per incommoda animus
infirmus redditur, eius conscii sumus. Pergatne animus post
mortem vivere vel is paulatim exstinctus sit? Veniantne fortasse
conscientia ac malae conscientiae ex animo? Si animus post mortem
non desistit a vita discedere, in qua forma ergo pergit vivere?
Pergatne in vita esse post mortem cum corpore aut, ut materia
viva, sine corpore? Ergo in vita nostra ea post mortem
quaestio non absoluta restabit. Forsitan aliquando veritatem de
vita possibili post mortem comperiemus.
Germaniae, Saraviae, die XVI mensis Iunii, anno MMXIII
Scripsit Sarod Klein
|