Diurnarii Britannici minas Cameronis non pertimescunt
Diurnarii Britannici
minas Cameronis non pertimescunt
Collegia eorum, qui iuribus civilibus tuendis operam dant,
Davidem Cameronem, primum ministrum Britanniae, monuerunt, ne ius
libertatis neglegeret. In epistula in actis The Guardian
promulgata procuratores LXX collegiorum haec fere scripserunt:
cum regimen eos incusaret, qui custodiam nuntiorum patefecissent,
ipsa iura humana in discrimine esse. Britanniam pactionibus, quas
cum aliis nationibus fecisset, esse obligatam ad ius dicendi
servandum. Auctoritati rei publicae, quae libertatem diurnariorum
semper defendisset, minime profuisse, quod regimen patefactioni
obsisteret. Quamvis civitas certa quidem custodia ad securitatem
nationalem servandam carere non posset , tamen esse cavendum, ne
fundamenta civitatis democraticae labefactarentur. Se Cameronem
hortari, ut ius dicendi et libertatem diurnariorum tueretur ac
defenderet neve diurnarios actorum The Guardian
eorumque adiutores opprimeret.
Eam epistulam Solis die promulgatam praeter ceteros
subscripserunt collegium scriptorum PEN international,
Societas internationalis iuribus humanis tuendis (FIDH), et
collegium diurnariorum Diurnarii sine finibus
appellatum. Alan Rusbridger, praefectus scriptorum ephemeridis,
Cameronem vehementer vituperaverat, quod metu oblato prohibere
voluisset, ne quid promulgaretur, quod ad nuntios officii secreti
pertineret. Cameron conventum nationalem hortatus erat, ut, si
fieri posset, ephemeridem The Guardian in ius
vocarent. Rusbridger pro certo habet se ipsum a procuratoribus
officii secreti peti. Paginam suam Facebookianam improviso esse
commutatam: inter pelliculas a se amatas subito eam inveniri,
quae inscriberetur morere lente. Ita fieri, ut nullas
iam litteras electronicas maioris momenti mitteret neque in
colloquiis maioribus telephono suo mobili uteretur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|