Eros Thanatos …
Eros Thanatos
in coemeterii
sacello
Campania felix vel potius Campania
erotica?
Italicam, (sed praesertim neapolitanam)
ingenii alacritatem censeo vinci non posse. Sunt qui
cachinnaverunt, qui autem in stomacho riserunt, postquam
singularis nuntius in omnes diurnos irrupit. Cupiditatem
cognoscendi coercete, amabiles lectores. Ego quoque facere non
possum quin rideam, etsi, hoc tempore, acerbe. Qua de re agitur?
De duobus amantibus qui in coemeterium conveniebant, ubi sacellum
exstabat, in quo viduae vir sepultus erat; vidua et amans
(maritus et pater, opificii conductor in quo vidua operam dabat)
locum amatorium sacellum elegerant. Forte accidit ut coemeterii
custos, cum gemitus e sacello provenire auribus percepisset,
timens ne quidam laboraret ac auxilium peteret, sacellum
ingressus est et
illic nudos amantes in solo vinctos
obstupescentibus oculis perspexit. Iam diu, videtur, duo amantes
sacellum frequentabant. Rursus vestes celeriter sibi induti, muti
ac praeter modum verecondi, amantes singulare cubile deseruerunt.
Qua re statim cognita, concives ludo fisci aleatorii secundam
fortunam temptaverunt.
Iucundae imagines in pellicula continentur,
quae Sic Bellavista locutus est appellata est. In
urbis Neapolis colle locus erat, quo amantes in autocineto amori
operam dabant, vitris diurni chartis opertis, quas venditor illic
parvo praetio vendebat.
Nullum locum Amor contemnit!
Scripsit Dominicus Caveosanus
|