De dictatura Chiliensi.
De dictatura Chiliensi...
quae ante XL annos regimen democraticum evertit.
Post comitia in Chilia anno MCMLXX habita,
regimen institutum est a Salvatore Allende ductum factionis
socialisticae praeside: quod regimen adprobabant socialistae,
communistae, radicales necnon factio laeva catholica. Ita coepit
"via Chiliensis ad socialismum", id est consilium
renovandae societatis civium iure servato: nonnulla publica
munera omnesque argentariae et cupri fodinae sub regiminis
dicionem eo redacta sunt, ut amplissimae inaequalitates
societatis moderarentur.
Mox Salvatoris Allende consiliis multae
difficultates oppositae sunt, id est operistitia, officinarum
occupationes, mercium increscentia pretia; quibus impedimentis
abusae sunt factiones dexterae Chilienses, a Civitatum Americae
Unitarum rectoribus clam suffultae: qui verebantur, ne exemplum
regiminis et temperati et popularis - si cum Cubae gubernatoribus
comparares - itemque liberi in ceteras Americae australis
civitates propagaretur.
Abhinc XL annos, die XI mensis Septembris anni
MCMLXXIII, violenta commutatio ab exercitus duce supremo Augusto
Pinochet ducta regimen democraticum evertit: quam paulo post ab
Agentura Centrali Speculatoria (C.I.A.) structam esse
comprobatum est. Regimen Populi Unitatis (Unidad Popular)
nomine vocatum confectum est post mortem Salvatoris Allende, qui
sibi ipse mortem in palatio praesidentis conscivit potius quam in
manus inimicorum traderetur. Cuius illa verba postremae orationis
per radiophoniam divulgatae iure memorantur: "Paratus sum ad
utique resistendum, vel vitae pretium solvens, ut maneat
documentum flagitiosae historiae istorum, qui vim habent non
ius."
Augusti Pinochet dictatura legem supremam
abolevit, oppositores qui tum opificum consociationibus cum
factionibus politicis praeerant acriter repressit, multos
comprehendit et occidit, plures ad fugam coëgit. Anno MCMLXXX
plebis scitu Augusti Pinochet imperium usque ad annum
undenonagesimum prorogatum est.
Regiminis consilia de rebus oeconomicis,
privatorum libertatem oeconomica restituta, pretiorum incrementum
moderaverunt, sed multos cives ad paupertatem reduxerunt: quae
extenuatio ab anno MCMLXXXII etiam coetum medium afflixit, qui
postquam regimini faverat consilium suum mutare coepit. Unde
exorta est gravior libertatis coërcitio usque ad insidias
frustra contra dictatorem ipsum perpetratas. Iam decidit regimen
eversione impositum, cui populus alteram prorogationem anno
MCMLXXXVIII denegavit.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|