De Activismo Iudiciali
De Activismo Iudicial
Iudex
activista dicitur is qui etiam contra legem intendit iustitiam ex
suis propriis opinionibus imponere in iudicando, et idcirco
sententia fertur ad libitum iudicis magis quam ad legem; itaque
iudex sua praecepta politica vel religiosa vel ideologica legum
oblitus imponit, ita ut non solum alterutra pars in iudicio sed
etiam omnis societas suis opinionibus teneatur; hic est casus
gravis, qui animum movet iurisperitis.
Iudices
enim nullam facultatem habent legum obliviscendarum, cum leges a
populo per repraesentantes essent probatae. Iudices plerumque a
reipublicae auctoritatibus executivis - interdum summo tribunali
anuente - sunt creati, populo minime agente.
Inde
facile fit ut ius defendendi laedatur; interdum etiam quaedam
minoritates vel sexuales vel laborales vel ethnicae vel
circumiectales victrices eveniunt et sine lege proposita sua,
iudice consentiente, reliquis imponunt. Sunt praeterea qui, quo
facilius ex activismo iudiciali beneficia accipiant, negant esse
talem activismum eundemque celant. Haec tamen rei publicae
constitutionali sive statui de iure maxime nocent.
Facultas
iudicandi non potest esse tam ampla lataque ut iudex causam suae
doctrinae accomodatam facere velut suam possit; neque tam
adstricta ut iniuste eveniat sententia, rebus interdum maxime
complexis. Democratia igitur ab hoc praecipue pendet: ut et cives
generatim et legislatores in legibus probandis et iudices in
munere exercendo vetera tria iuris praecepta colant, quae sunt:
honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere; si
contra, humanae societati et in ea singulis civibus cotidiana
vita, sive lentius sive citius, in peius vertetur.
(Hispanice
potest legi Activismo Judicial en Chile: ¿hacia un gobierno
de los jueces?, auctoribus Francisco García et Sergio
Verdugo, EDICIONESLYD, Santiago de Chile, agosto de 2013, ISBN
978-956-7183-62-3).
Scripsit Paulus Kangiser
|